Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant
No edit summary |
m Nexus intervicios addidimus. Macte, Neander! |
||
Linea 1: | Linea 1: | ||
'''Adolfus Bastian''' ( |
'''Adolfus Bastian''' (1826–1905) fuit iuridicus, [[biologia|biologus]] et [[medicina]]e doctor Germanicus, homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim [[ethnologia]]e magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum [[Berolinum|Berolini]] anno [[1886]] institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et [[Studia culturalia|psychologia comparativa]] disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse. |
||
== Vita == |
== Vita == |
||
Linea 14: | Linea 14: | ||
Anno [[1868]] Bastian cum [[Robertus Hartmann|Roberto Hartmann]] ethnologicorum commentariorum (''Zeitschrift für Ethnologie'') edendorum initium fecit. Nec satis, nam Bastian etiam [[Carolus Ritter|Carolo Ritter]], conditori societatis geographici, [[Rudolphus Virchow|Rudolpho Virchow]], pathologo et anthropologo, aliisque doctis se contribuit, ut societatem anthropologicam institueret. Itaque Berolinensis societas anthropologica, ethnologica et protohistorica (''Berliner Gesellschaft für Anthropologie, Ethnologie und Urgeschichte'') die [[17 Novembris]] [[1869]] publice instituta est a Rudolpho Virchow, qui primus praesidens societatis factus est, et ab Adolfo Bastian, qui vicepraesidens creatus est. |
Anno [[1868]] Bastian cum [[Robertus Hartmann|Roberto Hartmann]] ethnologicorum commentariorum (''Zeitschrift für Ethnologie'') edendorum initium fecit. Nec satis, nam Bastian etiam [[Carolus Ritter|Carolo Ritter]], conditori societatis geographici, [[Rudolphus Virchow|Rudolpho Virchow]], pathologo et anthropologo, aliisque doctis se contribuit, ut societatem anthropologicam institueret. Itaque Berolinensis societas anthropologica, ethnologica et protohistorica (''Berliner Gesellschaft für Anthropologie, Ethnologie und Urgeschichte'') die [[17 Novembris]] [[1869]] publice instituta est a Rudolpho Virchow, qui primus praesidens societatis factus est, et ab Adolfo Bastian, qui vicepraesidens creatus est. |
||
Praeterea, quamquam continuo litteris et studiis ethnologicis psychologicisque incumbebat, etiam geographicae societati (''Gesellschaft für Erdkunde zu Berlin'') vacavit, cui praesedit annis 1871-1873. Quo officio etiam contulit ad instituendam societatem Africae Aequatoriae investigandae (''Deutsche Gesellschaft zur Erforschung Äquatorial-Afrikas''). Tertia expeditione anno [[1873]] coepta [[Aegyptus|Aegyptum]], [[Sudania]]m, [[Aethiopia]]m, [[Arabia|Arabicam paeninsulam]], [[Insulae Seisellenses|Seisellenses]], [[Mauritia]m, Australem Africam visitavit. Ex Australi Africa deinde iter fecit laboriosissimum periculisque plenum, ut regiones tunc invisitatas in ima Africa Media Occidentalique, praesertim [[regnum Loango]], exploraret. Rediens etiam [[Lusitania|Portugalliam]] et [[Hispania]]m, praeterea insuper [[Turcia]]m, [[Russia]]m, [[Norvegia]]m ac [[Suecia]]m lustravit. |
Praeterea, quamquam continuo litteris et studiis ethnologicis psychologicisque incumbebat, etiam geographicae societati (''Gesellschaft für Erdkunde zu Berlin'') vacavit, cui praesedit annis 1871-1873. Quo officio etiam contulit ad instituendam societatem Africae Aequatoriae investigandae (''Deutsche Gesellschaft zur Erforschung Äquatorial-Afrikas''). Tertia expeditione anno [[1873]] coepta [[Aegyptus|Aegyptum]], [[Sudania]]m, [[Aethiopia]]m, [[Arabia|Arabicam paeninsulam]], [[Insulae Seisellenses|Seisellenses]], [[Mauritia]]m, Australem Africam visitavit. Ex Australi Africa deinde iter fecit laboriosissimum periculisque plenum, ut regiones tunc invisitatas in ima Africa Media Occidentalique, praesertim [[regnum Loango]], exploraret. Rediens etiam [[Lusitania|Portugalliam]] et [[Hispania]]m, praeterea insuper [[Turcia]]m, [[Russia]]m, [[Norvegia]]m ac [[Suecia]]m lustravit. |
||
Quartam expeditionem ([[1875]] |
Quartam expeditionem ([[1875]]–[[1876]]) suscepit ad Caribicas insulas (sive Indias Occidentales) atque Australem Mediamque Americam directam. Quo itinere [[Imperium Incarum|Incarum]], [[Maia]]rum, [[Azteci|Aztecorum]] antiquas visitavit [[civilizationes]] ac res ethnologicas collegit ad librum suum futurum utiles, quem anno [[1878]] edidit ''Die Kultur Länder der alten Amerika'' ('De Americae veteris terrarum cultura') inscriptum. |
||
[[de:Adolf Bastian]] |
|||
[[en:Adolf BAstian]] |
|||
[[es:Adolf Bastian]] |
|||
[[fr:Adolf Bastian]] |
|||
[[id:Adolf Bastian]] |
|||
[[it:Adolf Bastian]] |
|||
[[pl:Adolf Bastian]] |
|||
[[ru:Бастиан, Адольф]] |
|||
[[sk:Adolf Bastian]] |
|||
[[fi:Adolf Bastian]] |
|||
[[sv:Adolf Bastian]] |
|||
[[zh:阿道夫·巴斯蒂安]] |
Emendatio ex 17:45, 26 Maii 2009
Adolfus Bastian (1826–1905) fuit iuridicus, biologus et medicinae doctor Germanicus, homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim ethnologiae magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum Berolini anno 1886 institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et psychologia comparativa disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse.
Vita
Adolfus Bastian Bremae natus est die 26 Iunii 1826. Proles mercatoriae familiae Bastian bona negotiandi disponendique indole praeditus in familiaritatem venit complurium hominum et facultates sibi paravit ad scientificas circum orbem terrarum expeditiones faciendas. Iuvenis accurate et exquisite eruditus est. Studia apud non minus quam quinque universitates navavit: Heidelbergae enim iuris prudentiae studuit, rebus autem biologicis primum Berolini, deinde Ienae, denique Herbipoli; postremo gradum medicinae doctoris anno 1850 assecutus est Pragae apud Universitatem Carolinam.
His finitis studiis anno proximo munere medici suscepto navem conscendit in Australiam versus profecturam. Hoc facto seriem iniit expeditionum, quibus quinque fere et viginti annis paene omnes orbis terrarum partes habitabiles visitavit eo semper consilio, ut morum vitarumque notitiam augeret diversarum longinquarumque gentium.
Prima expeditio ab 1851 ad 1859 duravit. Quo itinere primum Australiam Pacificumque visitavit, exinde Peruvia, Mexico, Caribicis insulis perlustratis ad Sinam, Malaesiam, Indiam advectus per Africam occidentalem domum renavigavit. Quid hoc itine expertus sit una tantum scriptura (Ein Besuch in San Salvador: Ein Beitrag zur Mythologie und Psychologie) exposuit, minus quidem minutias itineris quam res ad psychologiam comparativam pertinentes. Proximo anno Der Mensch in der Geschichte: Zur Begründung einer Psychologischen Weltanschauung ('Genus humanum historice expositum: Institutio cosmotheoriae psychologicae', Lipsiae 1860) e prelo exiit, opus magnum ex tribus voluminibus compositum, propriis permultarum gentium observationibus plenum.
Secunda expeditio anno 1861 coepta annos duravit quattuor. Quo itinere vectus est in Malaesiam, Philippinas, Iaponiam. Domum per Sinam septentrionalem, Asiam centralem, Caucasum rediit, onustus notitiarum copia utilium ad conficiendum opus quod Die Völker des Östlichen Asiens inscriptum sex voluminibus edidit. (Ultima lima data est anno 1868.) Hoc opere cum alia tum accurate Buddhismum tractavit.
Secuti sunt octo sine itineribus anni (1865-1873), quibus Bastian id egit, ut studia ethnologica in Germania institueret, nam commodum post reditum director adiunctus est Regiis Museis Berolini. Quibus in aedibus rerum ethnologicarum corpus invenit ad duas porticus confertum officinamque haud satis idoneam. Strenuitate et sollertia Bastiani factum est, ut corpus ethnologicum multis rebus auctum renovaretur. Bastian proprie fuit patrator musei ethnologici (Museum für Völkerkunde) anno 1886 instituti.
Anno 1868 Bastian cum Roberto Hartmann ethnologicorum commentariorum (Zeitschrift für Ethnologie) edendorum initium fecit. Nec satis, nam Bastian etiam Carolo Ritter, conditori societatis geographici, Rudolpho Virchow, pathologo et anthropologo, aliisque doctis se contribuit, ut societatem anthropologicam institueret. Itaque Berolinensis societas anthropologica, ethnologica et protohistorica (Berliner Gesellschaft für Anthropologie, Ethnologie und Urgeschichte) die 17 Novembris 1869 publice instituta est a Rudolpho Virchow, qui primus praesidens societatis factus est, et ab Adolfo Bastian, qui vicepraesidens creatus est.
Praeterea, quamquam continuo litteris et studiis ethnologicis psychologicisque incumbebat, etiam geographicae societati (Gesellschaft für Erdkunde zu Berlin) vacavit, cui praesedit annis 1871-1873. Quo officio etiam contulit ad instituendam societatem Africae Aequatoriae investigandae (Deutsche Gesellschaft zur Erforschung Äquatorial-Afrikas). Tertia expeditione anno 1873 coepta Aegyptum, Sudaniam, Aethiopiam, Arabicam paeninsulam, Seisellenses, Mauritiam, Australem Africam visitavit. Ex Australi Africa deinde iter fecit laboriosissimum periculisque plenum, ut regiones tunc invisitatas in ima Africa Media Occidentalique, praesertim regnum Loango, exploraret. Rediens etiam Portugalliam et Hispaniam, praeterea insuper Turciam, Russiam, Norvegiam ac Sueciam lustravit.
Quartam expeditionem (1875–1876) suscepit ad Caribicas insulas (sive Indias Occidentales) atque Australem Mediamque Americam directam. Quo itinere Incarum, Maiarum, Aztecorum antiquas visitavit civilizationes ac res ethnologicas collegit ad librum suum futurum utiles, quem anno 1878 edidit Die Kultur Länder der alten Amerika ('De Americae veteris terrarum cultura') inscriptum.