[go: nahoru, domu]

Jump to content

Colias

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Pieridae 
Tribus : Coliadini 
Genus : Colias 
Fabricius, 1807
   
Synonyma
*Eurymus Horsfield, [1829]
  • Ganura Zetterstedt, [1839]
  • Scalidoneura Butler, 1871
  • Eriocolias Watson, 1895
  • Coliastes Hemming, 1931
  • Protocolias Petersen, 1963
  • Mesocolias Petersen, 1963
  • Neocolias Berger, 1986
  • Palaeocolias Berger, 1986
  • Eucolias Berger, 1986
  • Similicolias Berger, 1986
  • Paracolias Berger, 1986
Species typica

Colias est genus papilionum subfamiliae Coliadinarum familiae Pieridarum, in America endemicus. Genus artissime cognatum est Zerene,[2] quod aliquando in Coliadem digeritur. Hoc genus per Oecozonam Holarcticam invenitur, inter quam regiones arcticae. Singuli etiam in Africa, Sinis, et India habitant.

Venatio alae

Larvae quibusdam Fabaceis, exempli gratia Viciis, vescuntur. Aliae species hominibus sunt utiles quia herbas inutiles destruunt; aliae aliquando sunt molestae quia Medicaginis sativae et aliarum frugum pestes fiunt. In nonnullis speciebus, alis marum est clarissima repercutio lucis ultraviolet?, cum alis feminarum non est.[3][2]

Plurimae huius generis species, ut in plurimis Coliadinis, venena vel alias compositas noxias ex plantis acceptas intra eorum corpora non habent. Eae ergo sunt gratiosa insectivororum praeda, contra species generis Pieridis subfamiliae cognatae Pierinarum, quibus sunt agiliores et praedatores melius defugere possunt.[4]

Notabiles lepidopterologistae qui multas huius generis investigationes facerunt sunt J. Malcolm Fawcett, Georgius B. Johnson, et Henricus Rowland-Brown.

Colias myrmidone
Colias phicomone

Species

Generi sunt nonaginta-duae species, ordine alphabetico hic perscriptae.[5]

Pinacotheca

Notae

  1. Iosephus Grieshuber et Gerardus Lamas (2007), A synonymic list of the genus Colias Fabricius, 1807 (Lepidoptera: Pieridae), Mitteilungen der Münchner Entomologischen Gesellschaft 97:131–171.
  2. 2.0 2.1 Andrew V. Z. Brower (2006) Coliadinae, Tree of Life Web Project, 16 Novembris.
  3. M. L. Lim et D. Li (2005), Extreme ultraviolet sexual dimorphism in jumping spiders (Araneae: Salticidae), Biological Journal of the Linnean Society 89(3):397–406, DOI 10.1111/j.1095-8312.2006.00704.x.
  4. Robert B. Srygley et Joel G. Kingsolver (1998) Red-wing blackbird reproductive behaviour and the palatability, flight performance, and morphology of temperate pierid butterflies (Colias, Pieris, and Pontia), Biological Journal of the Linnean Society 64(1):41–55, DOI 10.1111/j.1095-8312.1998.tb01532.x.
  5. |url=http://www.funet.fi/pub/sci/bio/life/insecta/lepidoptera/ditrysia/papilionoidea/pieridae/coliadinae/colias/index.html De genere] apud situm funet.fi.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Coliades spectant.