[go: nahoru, domu]

Jump to content

Quantum redactiones paginae "Polaris" differant

E Vicipaedia
Nova pagina: Polaris, vel potius "Stella polaris", praeclara stella est in sidere Ursae Minoris sita. Suum nomen cepit quod caelesti polo septentrionali proxima est; per motum Terrae fit ut ceterae ...
 
(eadem)

Emendatio ex 06:22, 3 Augusti 2008

Polaris, vel potius "Stella polaris", praeclara stella est in sidere Ursae Minoris sita. Suum nomen cepit quod caelesti polo septentrionali proxima est; per motum Terrae fit ut ceterae caeli stellae, cum orbes suos conficiant, circum hanc unam agi videantur. Noctu Polaris viatoribus nautisque, quibus regionem septentrionalem indicat, maximo usui est. Sed Polaris haud in omne tempus polum septentrionalem significabit: Nam per motum quendam turbinalem axis Terrae (qui motus praecessio vocatur) evenit, ut polus caelestis ipse in caelo moveatur. Multis autem saeculis praeteritis Vega, quae est sideris Lyrae clarissima stella, nova stella polaris erit.