Porphyrius Tyrius
Porphyrius Tyrius (Graece Πορφύριος, sed nomine primordiali Malchus Μάλχος; natus anno fere 234 Tyri; Romae mortuus anno 305) fuit philosophus Neoplatonicus et clarus litteratus homo. Egregie educatione fecundidateque animi et magno numero operum conspicuus erat. Imprimis scripsit de rebus philologicis religiosisque, sed autem tractavit astronomiam, astrologiam et musicologiam.
Imprimis Porphyrius commentationi operum Platoni et Aristotelis operam dedit. Etsi aliter ac Plotinus, qui Neoplatonicam disciplinam condiderat, Organon, scripta logica Aristotelis, reprehendit, sed interpretationi suae Platonismi inseruit. Quod praecepta Platonis et Aristotelis inter se reconciliavit philosophiae posterioris aetatis magni momenti fuit. Opus eius nominis (Isagoge) legenti philosophiam Aristotelis dilucide introduxit moxque ubique ad Aristoteli praecepta explicanda adhibebatur.
Porphyrius praeterea notus est quod Christianismum repudiavit seque inhevit in Biblias. Scripsit tractatum nominis Adversus Christianos, quo non solum more philosophico praecepta Christianismi recusavit sed etiam cogitationes historicas et philologicas ad ea refellenda adhibuit.
Opera
[recensere | fontem recensere]Solum minor pars operum sui, quorum numerus plus quam sexaginta sunt, conservatus est.
- Isagoge
- Contra Christianos (opus deperditum)
- Historia philosophiae (Φιλόσοφος ἱστορία), in qua solum biographia Pythagorae (Πυθαγόρου βίος) exstat.
- Vita Plotini (Πέρι Πλωτίνου βίου καὶ τῆς τάξεως τῶν βιβλίων αὐτοῦ)
- De abstinentia ab esu animalium (Περὶ ἀποχῆς ἐμψύχων)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Editiones
- Contra Christianos: Against the Christians, ed. Robert M. Berchman, Lugduni Batavorum 2005 [id est studia cum fragmentis operis Contra Christianos]
- Porfirio: Vangelo di un pagano, curante Angelo Raffaele Sodano, Mediolani 1993. ISBN 88-18-20023-2
- Sentences, ed. sous la responsabilité de Luc Brisson, Parisiis 2005 [id est editio necnon commentaria ad operum Sententiae ad intelligibilia ducentis pertinentia]
Studia
- Giuseppe Girgenti, Porfirio negli ultimi cinquant'anni. Bibliografia sistematica e ragionata della letteratura primaria e secondaria riguardante il pensiero porfiriano e i suoi influssi storici, Vita e Pensiero, Mediolani 1994 (Collana Temi metafisici e problemi del pensiero antico 35)
- Marco Frenschkowski, "PORPHYRIOS" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 839–848 (Theodisce)
- Eyjólfur Emilsson, "Porphyry" (2011) in Stanford Encyclopedia of Philosophy ~ (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |