Actus (drama)
Actus est divisio vel unitas dramatis. Numerus actuum unius fabulae ab uno ad quinque vel plures variari potest, prout narratio a scriptore figuratur. Spatium temporis ad singulos actus reservandum plerumque inter triginta et nonaginta minuta, sed interdum solis decem minutis consistit.[1] Vocabulum etiam adhiberi potest ad significandas maiores aliorum oblectamentorum divisiones, sicut pelliculas, televisionem, varietatum spectacula, aulas musicas, et cabaret.
Actus et scaenae
recensereActus porro in scaenas dividi possunt; in theatro classico, quisque introitus et exitus actorum est scaena, sed usus temporibus inferioribus commutationem situs describit.
Theatrum Romanum fuit primum quod ludos scaenicos in actus intervallis separatos divisit. Ludis autem hodiernis saepe est solum unus gradus structurae, quae vel scaenae vel actus appellari possunt, auctore volente; nonnulli scriptores divisiones solidas omnino omittunt.
Multae operettae et plurima ludi musici solum in duos actus dividuntur, itaque in exercitatione intermissio quae eos separat videtur, et vocabulum actus duo dimidia ludi significare solet, utrum libellus eum in duos actus dividit an non.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ George 1994.
Bibliographia
recensere- George, Kathleen. 1994. Playwriting: The First Workshop. Focal Press. ISBN 0240801903.