Cratinus
Cratinus (Graece Κρατῖνος). saeculo VI a.C.n. exeunte natus et inter annum 423 et 421 mortuus, fuit poeta comicus Graecus, poetarum comoediae veteris notissimus. Opera Cratini deperdita sunt, fragmenta parva extant,
Res apud Vicidata repertae:
Vita
recensereIn Dionysiis octies in certamine poetarum vicit et in Lenaeis ter. Ultima eius victoria fuit, cum Aristophanes in parabasi Equitum Cratinum descripsisset ut senem, qui pro vino nimio ingenium abusus est; tum Cratinus comoediam Laguncula (Πυτίνη) egit, cuius fabulae personae fuerunt ipse, Comoedia uxor ipsius legitima et Ebrietas (Μέθη) puella. Hoc ultimum eius drama fuit. Res fabulosas in comoediis saepissime tractavit, ut fabularum nomina testantur.
Index fabularum
recensere- Ἀρχίλοχοι ("Archilochi") (c. 448 a.C.n.)
- Βούκολοι ("Bubulci")
- Βούσιρις ("Busiris")
- Δηλιάδες ("Deliae")
- Διδασκαλίαι ("Doctrinae")
- Δραπέτιδες ("Fugitivae")
- Ἐμπιπράμενοι ἢ Ἰδαῖοι ("Incensi vel Idaei")
- Εὐνεῖδαι ("Eunidae")
- Θρᾷτται ("Thressae")
- Κλεοβουλῖναι ("Cleobulinae")
- Λάκωνες ("Lacones")
- Μαλθακοί ("Molles")
- Νέμεσις ("Nemesis")
- Νόμοι ("Leges")
- Ὀδυσσῆς ("Ulixes multi")
- Πανόπται ("Panoptae")
- Πλοῦτοι ("Pluti")
- Πυλαία ("Pylaea"[1])
- Σάτυροι ("Satyri"), 424 a.C.n.
- Σερίφιοι ("Seriphii")
- Τροφώνιος ("Trophonius")
- Χειμαζόμενοι ("Hieme capti"), 425 a.C.n.
- Χείρωνες ("Chirones")
- Ὧραι ("Tempora")
Notae
recensere- ↑ Dies festus Amphictyoniae.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereLexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
- Cratinus et Eupolis, Caroli Guilielmi Lucae(d) dissertatio Latina
- Comicorum Graecorum reliquiae, Theodori Kock editio cum adnotationibus Latinis