[go: nahoru, domu]

Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae suo iure imperioque reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione communi Latina nationis aliquantulo discrepamus.

Rotans Telluris globus.
Tabula geographica mundi.

Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, et aliae res.

Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.

Olim Romani sicut Caesar et Cicero praecipue gentes dicere solebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gentes Iulia et Aemilia. Nationes autem dicebant praecipue qui extra imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero, qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos, Hispanos "immanes ac barbarae nationes," ait "omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."

Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" ab Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra, omnes nationes cognitas repraesentantia.

Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:

dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. Inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. Ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. Aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur "ad nationes."

Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo septimo decimo, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguere solebant, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.

  • imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
  • nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
  • civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
  • gentis statum habet gens quae propria civitate caret

Possumus etiam simpliciter loqui de gente, natione sine statu, natio (natio cum statu civitatis), civitate, imperio.

Index nationum mundi

recensere
 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Natio seu regnum Nomen longum Caput Populus
2022[1]
Area
in km²[2]
Densitas per km² Vexillum Sigla ISO-3 Sigla ISO-2 Sigla Interretiali Nomen Anglice Nomen sua in lingua
Mundus 7963000000 510072000 summa * 135700000 sine Antarctica nec oceanis 14.8summa
* 55.5 sine Antarctica nec oceanis
Earth
Natio seu regnum Nomen longum Caput Populus
2022[1]
Area
in km²[2]
Densitas per km² Vexillum Sigla ISO-3 Sigla ISO-2 Sigla Interretiali Nomen Anglice Nomen sua in lingua
 
Africa anno 1570.
 
Africa anno 1595.
 
Africa anno 1660.
 
Africa anno 1890.
 
Africa anno 1910.
Vexillum Pagus
Vexillum Aegypti  Aegyptus – Res publica Arabica Aegypti
Vexillum Aethiopiae  Aethiopia – Res publica Democratica Foederalis Aethiopiae
Vexillum Rei Publicae Africae Australis  Africa Australis – Res publica Africae Australis
Vexillum Algerii  Algerium (vel Numidia antiqua sive Mauretania Caesariensis) - Res publica Democratica Popularis Algerii
Vexillum Angoliae  Angolia – Res publica Angolae
Vexillum Benini  Beninum – Res publica Benini
Vexillum Botsuanae  Botsuana – Res publica Botsuanae
Vexillum Burkinae Fasonis  Burcina Faso
Vexillum Burundiae  Burundia – Res publica Burundiae
Vexillum Cameroniae  Cammarunia – Res publica Cammaruniae
Vexillum Erythraeae  Erythraea – Civitas Erythraeae
Vexillum Gaboniae  Gabonia – Res publica Gaboniensis
Vexillum Gambiae  Gambia — Res publica Gambiae
Vexillum Ganae  Gana – Res publica Ganae
Vexillum Gibuti  Gibutum – Res publica Gibuti
Vexillum Guineae  Guinea – Res publica Guineae
Vexillum Guineae Aequinoctialis  Guinea Aequinoctialis – Res publica Guineae Aequinoctialis
Vexillum Guineaa Bissaviensis  Guinea Bissaviensis – Res publica Guineae Bissaviensis
Vexillum Insularum Comorianarum  Insulae Comorianae – Unio Comorianarum
Vexillum Insularum Seisellensium  Insulae Seisellenses – Res publica Insularum Seisellensium
Vexillum Kenyae  Kenia – Res publica Keniae
Vexillum Lesothi  Lesothum – Regnum Lesothi
Vexillum Liberiae  Liberia – Res publica Liberiae
Vexillum Libyae  Libya (prior Cyrenaica et Tripolitania) – Civitas Libyae
Vexillum Litoris Eburnei  Litus Eburneum – Res publica Litoris Eburnei
Vexillum Madagascar  Madagascaria – Res publica Madagascariae
Vexillum Malavii  Malavia – Res publica Malaviae
Vexillum Mali  Malia – Res publica Maliae
Vexillum Marochii  Marocum – Regnum Maroci
Vexillum Mauretaniae  Mauritania – Res publica Islamica Mauritaniae
Vexillum Mauritiae  Mauritia – Res publica Mauritiae
Vexillum Mons Leonini  Mons Leoninus – Res publica Montis Leonini
Vexillum Mozambici  Mozambicum – Res publica Mozambici
Vexillum Namibiae  Namibia – Res publica Namibiae
Vexillum Nigritaniae  Nigritania – Res publica Nigritaniae
Vexillum Nigeriae  Nigeria – Res publica Foederata Nigeriae
Vexillum Promontorii Viridis  Promontorium Viride – Res publica Promontorii Viridis
Vexillum Puntlandiae  Puntlandia – Civitas Puntlandiae de Somalia
Vexillum Reipublicae Mediae Africae  Res publica Mediae Africae
Vexillum Reipublicae Congensis  Res publica Congensis
Vexillum Reipublicae Democratica Congensis  Res publica Democratica Congensis
Vexillum Ruandae  Ruanda – Res publica Ruandae
Vexillum Senegaliae  Sahara Occidentalis – Res publica Democratica Arabica Saharensis
Vexillum Insularum Sancti Thomae et Principis  Sanctus Thomas et Princeps – Res publica Democratica Sancti Thomae et Principis
Vexillum Senegaliae  Senegalia – Res publica Senegaliae
Vexillum Somaliae  Somalia – Res publica Foederata Somaliae
Vexillum Somalilandiae  Somalilandia – Res publica Somalilandiae
Vexillum Suaziae  Suazia vel Esuatinium – Regnum Suaziae/Esuatinii
Vexillum Sudaniae  Sudania (Nubia antiqua) – Res publica Sudaniae
Vexillum Sudaniae Australis  Sudania Australis – Res publica Sudaniae Australis
Vexillum Tanzaniae  Tanzania – Res publica Unita Tanzaniae
Vexillum Togi  Togum – Res publica Togensis
Vexillum Tunesiae  Tunesia – Res publica Tunesiae
Vexillum Tzadiae  Tzadia – Res publica Tzadiae
Vexillum Ugandae  Uganda – Res publica Ugandae
Vexillum Zambiae  Zambia – Res publica Zambiae
Vexillum Zimbabuiae  Zimbabua (vel Rhodesia antiqua) – Res publica Zimbabuae
 
Americae sive Novi Orbis, Nova Descriptio.Ortelius, anno 1595 (dicit annum 1587).
 
America Septentrionalis et Meridionalis anno 1705.
Vexillum Pagus
Vexillum Antiquae et Barbudae  Antiqua et Barbuda
Vexillum Barbatae  Barbata
Vexillum Belizae  Beliza
Vexillum Canadae  Canada
Vexillum CFA  Civitates Foederatae Americae
Vexillum Cubae  Cuba – Res publica Cubae
Vexillum Dominicae  Dominica – Consortio Dominicae
Vexillum Grenadae  Granata
Vexillum Guatemalae  Guatimalia – Res publica Guatimaliae
Vexillum Haitiae  Haitia – Res publica Haitiae
Vexillum Honduriae  Honduria – Res publica Honduriae
Vexillum Insularum Bahamensium  Iamaica
Vexillum Insularum Bahamensium  Insulae Bahamae – Res publica Bahamae
Vexillum Mexici  Mexicum – Civitates Unitae Mexicenses
Vexillum Nicaraguae  Nicaragua – Res publica Nicaraguae
Vexillum Orae Opulentae  Ora Dives – Res publica Orae Divitis
Vexillum Panamae  Panama – Res publica Panamae
Vexillum Reipublicae Dominicanae  Res publica Dominicana
Vexillum Salvatoria  Salvatoria – Res publica Salvatoriae
Vexillum Sanctae Luciae  Sancta Lucia
Vexillum Sancti Christophori et Nivis  Sanctus Christophorus et Nives – Foederatio Sancti Christophori et Nivium
Vexillum Sancti Vincenti et Granatinae  Sanctus Vincentius et Granatinae
Vexillum Trinitatis et Tabaci  Trinitas et Tabacum – Res publica Trinitatis et Tabaci
 
America Australis seu Meriodionalis anno 1606.
Vexillum Pagus
Vexillum Aequatoriae  Aequatoria – Res publica Aequatoriae
Vexillum Argentiniae  Argentina – Res publica Argentinae
Vexillum Boliviae  Bolivia – Civitas Plurinationalis Boliviae
Vexillum Brasiliae  Brasilia – Res publica Foederata Brasiliae
Vexillum Chiliae  Chilia – Res publica Chiliae
Vexillum Colombiae  Columbia – Res publica Columbiae
Vexillum Guyanae  Guiana – Res publica Cooperativa Guianae
Vexillum Paraquariae  Paraquaria vel Paraguaia – Res publica Paraquariae
Vexillum Peruviae  Peruvia – Res publica Peruviae
Vexillum Surinamiae  Surinamia – Res publica Surinamiae
Vexillum Uraquariae  Uruquaria – Res publica Orientalis Uruquariae
Vexillum Venetiolae  Venetiola – Res publica Bolivariana Venetiolae
 
Tabula Ptolemaei anni 150 (saeculo XV redescripta).
 
Tabula Rogeriana anni 1154.
 
Asia anno 1595.
 
Asia anno 1607.
 
Asia anno 1719.
Vexillum Pagus
Vexillum Afganiae  Afgania – Emirate Islamico Afganae
Vexillum Arabiaa Saudianae  Arabia Saudita – Regnum Arabiae Sauditae
Vexillum Armeniae  Armenia – Res publica Armeniae
Vexillum Atropatenae  Atropatene – Res publica Atropatenes
Vexillum Baharinae  Baharina – Regnum Baharinae
Vexillum Bangladeshae  Bangladesa – Res publica Popularis Bangladesae
Vexillum Myanmar  Birmania vel Myanmar – Res publica Unionis Birmaniae
Vexillum Bruneii  Bruneium – Natio Bruneii, Loci Pacis
Vexillum Butaniae  Butania – Regnum Butaniae
Vexillum Cambosiae  Cambosia – Regnum Cambosiae
Vexillum Casachiae  Casachia vel Casachistania – Res publica Casachiae
Vexillum Chirgisiae  Chirgisia vel Cirgisia (sive Issedonia antiqua) – Res publica Chirgisiensis
Vexillum Rei Publicae Coreae  Corea Meridionalis – Res publica Coreae
Vexillum Coreae Septentrionalis  Corea Septentrionalis – Res publica Popularis Democratica Coreae
Vexillum Cuvaiti  Cuvaitum – Civitas Cuvaiti
Vexillum Emiratuum Arabicorum Unitorum  Emiratus Arabici Coniucti (vel Macaea antiqua)
Vexillum Georgiae  Georgia (vel Colchis antiqua)
Vexillum Iaponiae  Iaponia – Natio Iaponiae
Vexillum Iemeniae  Iemenia (vel Arabia Felix antiqua) – Res publica Iemeniae
Vexillum Indiae  India – Res publica Indiae
Vexillum Indonesiae  Indonesia – Res publica Indonesiae
Vexillum Insulae Maldivae  Insulae Maldivae – Res publica Maldivarum
Vexillum Iordaniae  Iordania – Regnum Hasimita Iordaniae
Vexillum Iraquiae  Iraca (vel Mesopotamia antiqua) – Res publica Iracae
Vexillum Iraniae  Irania (vel Persia antiqua) – Res publica Islamica Iraniae
Vexillum Israëlis  Israël – Natio Israëlis
Vexillum Laoniae  Laotia – Res publica Democratica Popularis Laotiensis
Vexillum Libani  Libanus – Res publica Libanensis
Vexillum Malaesiae  Malaesia – Foederatio Malaesiae
Vexillum Mongoliae  Mongolia (vel Dachuria classica)
Vexillum Nepaliae  Nepalia – Res publica Foederata Democratica Nepaliae
Vexillum Omaniae  Omania – Sultanatus Omaniae
Vexillum Pakistaniae  Pacistania – Res publica Islamica Pacistaniae
Vexillum Palaestinae  Palaestina – Natio Palaestinae
Vexillum Philippinarum  Philippinae (vel Prasodum Insulae antiquae) – Res publica Philippinarum
Vexillum Quatariae  Quataria – Natio Quatariae
Vexillum Sinarum  Sinae – Res publica Popularis Sinarum
Vexillum Russiae  Russia vel Ruthenia – Ruthenica
Vexillum Singapurae  Singapura – Res publica Singapurae
Vexillum Sri Lankae  Srilanca (vel Selediva sive Taprobane antiquae) – Res publica Democratica Socialista Srilancae
Vexillum Syriae  Syria – Res publica Arabica Syriae
Vexillum Tajikistan  Tagicistania (vel Sogdiana antiqua)– Res publica Tagicistaniae
Vexillum Rei publicae Sinensis  Taivania vel Formosa – Res publica Sinarum
Vexillum Thailandiae  Thailandia – Regnum Thailandiae
Vexillum Timoriae Orientalis  Timoria Orientalis – Res publica Timoriae Orientalis
Vexillum Turciae  Turcia – Res publica Turciae
Vexillum Turkmenistan  Turcomannia (vel Saccaea antiqua)
Vexillum Uzbekistan  Usbecia (vel Bactria antiqua) – Res publica Usbeciae
Vexillum Vietnamiae  Vietnamia – Res publica Socialista Vietnamiae
 
Europa anno 1589.
 
Europa anno 1595.
 
Europa recens descripta?
Vexillum Pagus
Vexillum Abaaciae  Abascia – Res publica Abasciae
Vexillum Albaniae  Albania vel Epirus – Res publica Albaniae
Vexillum Andorrae  Andorra – Principatus Andorrae
Vexillum Austriae  Austria – Res publica Austriae
Vexillum Belgicae  Belgica vel Belgia vel Belgium – Regnum Belgicae
Vexillum Bosniae et Herzegovinae  Bosnia et Hertsegovina (vel Bassania et Chelmania classicae)
Vexillum Regni Uniti  Britanniarum Regnum – Regnum Unitum Britanniae Maioris Hiberniaeque Septentrionalis
Vexillum Bulgariae  Bulgaria – Res publica Bulgariae
Vexillum Czechiae  Cechia – Res publica Bohemica
Vexillum Croatiae  Croatia – Res publica Croatiae
Vexillum Cypri  Cyprus – Res publica Cypri
Vexillum Daniae  Dania (vel Cimbria classica) – Regnum Daniae
Vexillum Estoniae  Estonia – Res publica Estoniae
Vexillum Finniae  Finnia vel Finlandia vel Finnonia – Res publica Finniae
Vexillum Franciae  Francia vel Gallia sive Francogallia – Res publica Francogallica
Vexillum Germania  Germania vel Res Publica Foederata Germania – Res publica Foederata Germaniae
Vexillum Graciae  Graecia – Res publica Hellenica
Vexillum Helvetiae  Helvetia – Confoederatio Helvetica
Vexillum Hiberniae  Hibernia – Res publica Hiberniae
Vexillum Hispaniae  Hispania – Regnum Hispaniae
Vexillum Hungariae  Hungaria
Vexillum Islandiae  Islandia – Res publica Islandiae
Vexillum Italiae  Italia (patria Romanorum) – Res publica Italica
  Cosovia vel Campus Merlinus – Res publica Cosoviae
Vexillum Latviae  Lettonia – Res publica Lettoniae
Vexillum Lichtensteni  Lichtenstenum – Principatus Lichtensteni
Vexillum Lithuaniae  Lituania – Res publica Lituaniae
Vexillum Lusitaniae  Lusitania vel Portugallia – Res publica Lusitana
Vexillum Luxemburgi  Luxemburgum vel Luxemburgia – Ducatus Maior Luxemburgi
Vexillum Macedoniae  Macedonia Septentrionalis – Res publica Macedoniae Septentrionalis
Vexillum Melitae  Melita – Res publica Melitae
VexillumMoldavie  Moldavia – Res publica Moldaviae
Vexillum Monoeci  Monoecus – Principatus Monoeci
Vexillum Montis Negri  Mons Niger (vel Doclea antiqua) – Res publica Montis Nigri
Vexillum Nederlandiae  Nederlandia vel Batavia – Regnum Nederlandiae
Vexillum Norvegiae  Norvegia – Regnum Norvegiae
Vexillum Poloniae  Polonia – Res publica Poloniae
Vexillum Rei publicae Sancti Marini  Sanctus Marinus – Res publica Sancti Marini
Vexillum Romaniae  Romania (vel Dacia antiqua) – Res publica Romaniae
Vexillum Russiae  Russia vel Ruthenia – Foederatio Ruthenica
Vexillum Belorussiae  Ruthenia Alba – Res publica Rutheniae Albae
Vexillum Serbiae  Serbia – Res publica Serbiae
Vexillum Slovaciae  Slovacia – Res publica Slovaciensis
Vexillum Sloveniae  Slovenia (vel Noricum antiquum) – Res publica Sloveniae
Vexillum Sueciae  Suecia vel Suetia sive Suevia classica – Regnum Sueciae
Vexillum Ucraniae  Ucraina (vel Sarmatia, Roxolania antiqua)
Vexillum Civitatis Vaticanae  Vaticanum vel Civitas Vaticana, publice Vaticanus Ager – Status Civitas Vaticanae
 
Orbis terrarum descriptio anni 1689 quae multas insulas Oceani Pacifici ostendit.
Vexillum Pagus
Vexillum Australiae  Australia – Consortio Australiae
Vexillum Belaviae  Palau vel Insulae Palauenses – Res publica Palaui
Vexillum Insularum Cook  MicronesiaFoederatae Micronesiae Civitates
Vexillum Insularum Marsaliensium  Insulae Marsalienses – Res publica Insularum Marsaliensium
Vexillum Insularum Salomonium  Insulae Salomonis
Vexillum Kiribati  Kiribati – Res publica Ciribasus
Vexillum Nauru  Nauru – Res publica Naurus
Vexillum Novae Zelandiae  Nova Zelandia –Regnum Novae Zelandiae
Vexillum Papuae Novae Guineae  Papua Nova Guinea – Status Independens Papuae Novae Guineae
Vexillum Samoae  Samoa – Status Independens Samoae
Vexillum Tongae  Tonga – Regnum Tongae
Vexillum Tuvalu  Tuvalu
Vexillum Vanuatu  Vanuatu – Res publica Vanuatus
Vexillum Fiji  Viti – Res publica Vitiis

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Continentes


  1. 1.0 1.1 Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named dsw
  2. 2.0 2.1 Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Flaeche