[go: nahoru, domu]

Politia[1] (Graece Πολιτεία 'res publica') est dialogus Socraticus a Platone circa annum 360 a.C.n. scriptus, in quo natura iustitiae tractatur. In hoc dialogo, Socrates more dialectico notiones de hominibus iustis iniustisque, re publica, ac doctrina idearum elaborat. Glaucon historiam de anulo Gygae citat, at Socrates dissentit, occultationem malorum virtutem violare dicens. Et regnum philosophorum optimam administrationis formam putat. Postremum in libro X mythum Eris refert ad fatum animarum post mortem detegendum.

Initium Politiae in veterrimo codice superstite

Liber alicuius momenti fuit et in opere "Politica" Aristotelis conficiendo et eodem Zenonis Citiei

Personae

recensere

Dialogus fictus Socraticus Rei publicae Piraei, in portu Athenarum, agitur istis loquentibus:

Structura

recensere

Constat opus duabus ex partibus. Liber primus, qui initio proprius dialogus conceptus esse videtur, Socraten Cephalo hospiti conventus colloquentem monstrat tum cum Polemarcho filio eius, dein sophistae Thrasymacho. Propositum est quid sit iustitia investigare. Incipit Polemarchus dum iustitiam suum cuique tribuere esse censet, nequedum ei contingit hoc e praecepto universam delineationem iustitiae concludere. At Thrasymachus strepitans dicentes interpellat iniciendo iustum nil nisi ius naturale esse. Tamen vocem Socratis unicuique principi scientiam boni ac mali necessariam esse affirmantem refellere non potest. Itaque Thrasymachus sententiam suam mutat atque eum, qui praecepta teneat, inferiorem, at eum, qui ab eis abhorreat, semper superiorem esse declarat. Demum ne hanc quidem sententiam tenere potest, quare finito primo libro in aporiaincidunt. nec est in deliberantibus personis, qui delineationem firmam invenire sciat.

Libro secundo usque ad decimum delineationem iustitiae per Socratem inquiri vidimus. Exorditur cum invitatione Glauconis Ademantique, qui Socraten eis demonstrare vitam probam degere praestare malint, etsi commodum per speciem iustitiae praebitum omnino spernant quasi nullas poenas iniuriae daturi (ut in Gyge dialogo demonstratum). Illis Socrates solum nono in libro respondit. Hoc usque argumentationem suam explicavit. Ratus res in maiore genere faciliores esse intellectu Socrates exemplum iustae rei publicae praebet atque his rebus perscrutatis se ad inventa naturae hominis adaptandum vertit. In comparandis animis aeque ac rebus publicis esse suo quoque functioni officio diverso fungendum indicat.

Ubi primum hoc modo exemplum iustitiae perfectum est inclusa abolitione familiae translaticiae una cum adaequatione mulierum atque virorum doctrina eius prorsus dilatatur hactenus, ut incipit sermo eius de regno philosophorum constituendo. Imprimis oratoris hac in parte interest patefacere quid sit discrimen inter scientiam obscurorum hominum atque philosophorum, quapropter allegorias (quarum notissimae sunt allegoria solis, allegoria lineae et allegoria antri) sexto septimoque in libro adhibet. Octavo nonoque denique in libro Socrates causas cur res publicae ad peiorem statum degenerare soleant explicat.

Constitutio rei publicae Platonicae

recensere
 
Fragmentum in papyro (P. Oxy. LII 3679)

Custodes

recensere

Custodes (vel milites) praecipue magna animositate praestant. Cum in re militari atque armis erudiantur animum ad pugnandum vertere eis fas est, quare hic ordo etiam ferociori parti animae adaequatur. Si quidem eiusmodi miles quidam profundius instituatur et immo conatur quaestiones philosophicas intellegere cognita forma summi boni ei ad imperandum surgere licebit.

Iustitia

recensere

Iustitia virtus principalis describitur. Consequitur si unicuique ordini reipublicae velut unicuique parti animae suum tribuitur („τὰ ἑαυτοῦ πράττει“).

In re publica

recensere

Posteritas

recensere

Doctrina Platonis de optima re publica iam a discipulo eius Aristotele refutabatur qui secundo libro Politicorum ineunte ei respondet[2]. Communitatem liberorum, mulierum, bonorum non tam concordiam civilem aucturam existimabat quam caritatem mutuam in multitudinem velut diluturam. Aetate recentiori Carolus Popper statuit „optimam rem publicam“ nil nisi civitatem totalitariam esse, philosophum ipsum eugenicam, elitismum atque communismum commendare. At alii adversantur dicentes Platone vivo tales doctrinas nondum exstitisse neque rationes antiquitatis cum hodiernis in unum confundere licere.

Bertrandus Russell autem divisit opus in partes tres:

  1. Liber I-V: "Utopia", quae societatem optimam sub lege iustitiae definiat;
  2. Liber VI-VII: philosophis optimis talis societatis visis, Plato hic quid sit philosophus definire conatur;
  3. Liber VIII-X: nonnullas formas administrationis disceptat et bona malaque earum.

Nucleus partis secundae conceptum est ut allegoria antri ac Theoria Formarum. Tertia autem, quae quoque ad educationem spectat, similis est dialogo Platonis "Leges".

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere
  1. Cic. div. 1.60; 2.59.
  2. Politica II.1-5.

Nexus externi

recensere
  Lege Πολιτεία (Πλάτωνος) ("Politia (Plato)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Nexus interni