[go: nahoru, domu]

Jump to content

Regula solitariorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula solitariorum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

Regula solitariorum (Grimlaicus presbyter), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM. De generibus solitariorum.

Primum igitur indagare oportet cur monachus, vel cur solitarius vocatur, et sic demum, auxiliante divina clementia, ad caetera exponenda rite transeamus.

(0577D)Monachus enim Graeca etymologia vocatur, eo quod sit singularis. Monas enim Graece, Latine singularitas dicitur. Ergo solitarius interpretatur vocabulum monachi. Idcirco enim sive dicatur monachus sive solitarius, unum atque idem est. Sed jam videamus quot sunt genera solitariorum. Duo sunt namque genera solitariorum; unum anachoretarum, id est, eremitarum; alterum vero coenobitarum, hoc est, monasteriale. Haec autem amborum (0578D)genera non conversionis fervore novitio debent institui, sed diuturna monasterii exercitatione prius debent probari, quatenus probati ad perfectionis culmen, Domino miserante, conscendere valeant. Praeterea quoque saepe dubitatum est a multis, a quo potissimum monachorum eremus coepta sit habitari. (0579A)Quidam enim altius repetentes, a beato Elia et Joanne sumptum dicunt exordium; alii autem asseverant beatum Antonium hujus propositi esse caput. Macarius vero discipulus beati Antonii affirmat Paulum quemdam Thebaeum in Novo Testamento rei istius fuisse principem; quod et verum est. Sciendum vero quod a tempore beati Antonii coeperunt coenobitarum solitarii, hoc est, retrusi. Sed quis primus fuisset retrusus, difficile reperitur; non enim solummodo in coenobiis, sed etiam in ipsis eremis antea habitabant retrusi. Priscis denique temporibus hi qui prius in monasteriis erant retrusi; qui jam didicerant per multa experimenta contra diabolum pugnare, ipsi quoque bene instructi, atque sicut aurum in fornace probati, fraterna ex (0579B)acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, dimicaturi pergebant. Horum exemplum beatus Arnulphus episcopus tenuit, qui secundum Domini praeceptum omnia quae habuit vendidit pauperibusque distribuit. Et non solum temporalia reliquit omnia, sed etiam episcopatum, quem post amissionem bonorum temporalium, Domino largiente, suscepit, ipsum dimisit; et postea cellulam retrusionis expetiit; ibique multis diebus sese ad exercitandum in divinis cultibus Domino mancipavit. Deinde vero post multorum curricula annorum assumpsit alas sicut columba, hoc est, virtutes spirituales, et ad eremum convolavit; ibique Dominum nostrum Jesum (0579C)Christum exspectavit, ut illum salvum faceret a pusillanimitate spiritus et tempestate. Qui veniens non solum salvavit eum, sed ad aethera transvexit feliciter coronandum. Idcirco enim exemplum tanti viri hujus hic inserere studui, ut ab eo discant solitarii omnia caduca despicere et coelestia totis viribus appetere.

CAPUT II. De praeceptis altioribus monachorum vel solitariorum. Altiora enim sunt praecepta quae dantur monachis vel saeculo huic renuntiantibus, quam illa quae dantur fidelibus in saeculo communem vitam agentibus. Monachis et solitariis dicitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, (0579D)sequere me (Matth. XIX, 21). Et rursum: Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Ibid., vers. 21 et 29). Haec et hujusmodi praecepta specialiter solis congruunt monachis solitariisque. Et quanto singularia, tanto potiora et eminentiora. Haec vero quae sequuntur quasi minora minoribus generaliter dicta sunt omnibus. Qui non accipit, inquit Dominus, crucem suam, et venit post me, non est me dignus (Matth. X, 38). Et iterum: Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Dico autem vobis: Nolite resistere malo (Matth. V, 39). Item ipse: Diligite (0580A)inimicos vestros; benefacite his qui vos oderunt, etc. (Ibid., 44). Monachis enim sive solitariis dicitur ut sua omnia derelinquant; saecularibus vero, ut sua omnia bene gerant. Illi praecepta generalia bene vivendo transcendunt, isti praeceptis generalibus astringuntur. Ad perfectionem enim non sufficit cuiquam sua derelinquere, nisi etiam semetipsum abneget. Sed quid est semetipsum abnegare, nisi voluntatibus propriis renuntiare? ut qui superbus erat, sit humilis; qui iracundus, studeat esse mansuetus; qui luxuriosus, sit castus; qui ante ebriosus, sit sobrius; qui invidus et malevolus, sit benignus et benevolus. Nam si ita quisque renuntiat omnibus quae possidet, ut et suis non renuntiet moribus, non est pro certo Christi discipulus. Qui enim (0580B)suis rebus renuntiat, sua abnegat; qui vero pravis moribus renuntiat semetipsum abnegat. Unde et Dominus: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et sequatur me (Luc. IX, 23).

CAPUT III. De quatuor ordinibus hominum qui erunt in die judicii. Sciendum quoque est quia quatuor ordines hominum erunt in die judicii, duo bonorum, et duo malorum. Primus ordo salvabitur et non judicabitur, id est, qui sua omnia pro Christo derelinquunt, ipsi quidem cum Deo judices venturi sunt ad judicium. Unde est illud Isaiae: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui (Isa. III, 14). Ipsi alios judicabunt, et non judicabuntur ab (0580C)aliis. Secundus ordo judicabitur et salvabitur, id est, boni Christiani, qui res hujus mundi possident et eas pauperibus quotidie erogant, qui nudos vestiunt, infirmos visitant, et alia his similia implent quae Christus facere docet. Hi tales judicabuntur et salvabuntur; quibus dicturus est in judicio Dominus. Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 35). Et post pauca: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid., v. 34). Tertius ordo judicabitur simul et condemnabitur, id est, mali Christiani, qui fidem habere videntur, sed operationem non habent. Isti ad sinistram partem deputabuntur in judicio, et istis dicturus est idem ipse Dominus: Esurivi, et non dedistis mihi (0580D)manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Ibid., v. 42). Et post pauca: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et Angelis ejus (Ibid. v. 41). Isti enim judicabuntur et non salvabuntur. Quartus vero ordo erit infidelium, qui non judicabuntur, sed condemnabuntur. De his ait Psalmista: Non surgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Psal. I, 5). Resurgent enim impii, non ut judicentur, sed ut condemnentur; scilicet ut qui sine lege peccaverunt, sine lege pereant (Rom. II, 12). Primus vero ordo, qui sua dereliquerunt et Christum secuti fuerunt, judicabunt alios duos sequentes, id est, bonos Christianos, ut recipiant bona; et malos e contra, ut recipiant mala.(0581A) Cum summa igitur devotione rogemus Deum ut corda nostra misericorditer tangendo omnia visibilia nos despicere faciat, quatenus ad primum ordinem pertinere possimus. Vindicemus itaque in nobis bene vivendo gratiam tanti honoris, si enim vitam nostram perfecte custodierimus, judices cum Deo et apostolis ejus in die judicii erimus. Firmissime enim hoc credere debemus, quia fidelissimus est ille qui hoc nobis promittit. Veritas est ipse, fallere non potest. Solitarii, qui sua omnia pro Christi amore derelinquunt, cum Petro apostolo dicere poterunt: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27)? Hoc pro certo scire convenit, quod Petro tunc respondit omnibus (0581B)solitariis in Petro respondit. Forsitan est aliquis qui dicat: Imitari hujus mundi contemptores volo, sed quod relinquam non habeo. Ad hoc vero respondendum est: Multum dimittit ille qui voluntatem habendi dimittit. Attendere etiam debemus quod non dixit: Vos qui reliquistis omnia solummodo, sed addidit, et secuti estis me (Ibidem, v. 28), quia multi relinquunt sua, et Christum non sequuntur; sicut Crates philosophus et alii multi: sequitur enim Christum qui illum imitatur.

Pensemus igitur quid Petrus dimisit, qui sic confidenter loquitur. Retia tantum dimisit et navim, tamen loquitur confidenter. Reliquimus omnia. Ac sic diceret: Fecimus, Domine, quod jussisti; scire volumus quale pro hoc praemium daturus es nobis. (0581C)Jesus autem non solum illis, sed et caeteris respondit, dicens: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Ibid.). Magna laetitia et inenarrabilis gloria nobis est promissa. Haec sententia ad omnes pertinet qui sua omnia pro Dei amore derelinquunt.

Transcendamus autem visibilia omnia, despiciamus transitoria cuncta, ut mereamur perfrui cum beatis apostolis aeternae beatitudinis gloria; et ut hoc citius fiat, Domini clementiam quotidie humiliter exoremus, dicentes: Cunctipotens Deus, qui nos per sanguinem Filii tui redemisti, et ex aqua et Spiritu sancto voluntarie regenerasti, fac nos de (0581D)hac miserrima peregrinatione ad diu desideratam citius patriam transire, in qua cum beatissimis angelis et felicissimis hominibus saeculo renuntiantibus, per infinita saecula regnemus.

CAPUT IV. Quae sint verae divitiae. Quae sint verae divitiae beatus Gregorius patenter insinuat, dicens: Solae, inquit, divitiae verae sunt, quae nos virtutibus divites faciunt. Quae vero nobis appetendae sunt divitiae, vel quae fugiendae, beatus Prosper satis evidenter ostendit, dicens: Illae nobis ambiendae sunt divitiae, quae nos ornare possint pariter et munire; quae nos etiam contra impetus hostiles armant, a mundo disterminant, Deo commendant, ditant (0582A)animos nostros atque nobilitant. Nobiscum sint, intra nos sint. Divitiae nostrae credendae sunt, pudicitia, quae nos pudicos faciat; et justitia, quae justos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et supra omnia charitas, quae nos facit Deo et hominibus charos, vitiorum impotentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores. Haec sunt non omnium, sed sanctorum solae virtutes; non divitum superborum, sed humilium pauperum facultates, patrimonia cordium, divitiae incorruptibiles morum, quibus non abundant, nisi qui illis carnalibus ex corde renuntiant. Quae quamvis ipsa sint bona, ut (0582B)pote a bono Deo creata; tamen quia sunt bonis malisque communia, student ea spirituales viri contemnere, quo possint ad illa incomparabiliter meliora, quae sunt bonorum omnium propria pervenire. Quoniam non est tale bonum quod habent et mali, quale illud quod non habent nisi boni. Corporale bonum, quando habent iniqui, ipsorum est praemium; quando habent justi, non est eorum praemium, sed temporale solatium. Item, boni temporalis amissio fit exercitium justi et injusti supplicium, quia et justus desiderio coelestium captus omnia temporalia sive habeat, sive amittat, omnino non sentit; et iniquus, qui cum delectatione habuit, sine dolore non perdit. Propter hoc igitur eis qui militant Deo fugiendae sunt ex toto corde divitiae, (0582C)quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine gravi dolore non perdunt. Apostolus autem Christi militibus dicit: Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. XXXII). Et idem: Radix omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI. 10). Ac sic census iste terrenus eis, a quibus vitiose diligitur non est voluptatum materia, sed dolorum. Haec de veris et fallacibus divitiis dicta sufficiant. Quomodo autem quis ad perfectionis culmen conscendere possit, audiamus.

CAPUT V. De perfectione justitiae. (0582D) Si quis ergo vult esse perfectus, et tollere crucem suam, et sequi Dominum Salvatorem, et imitari Petrum dicentem: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27), faciat hoc quod praecepit Dominus adolescenti, et sufficere ei potest ad perfectionem; id est: Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). In potestate nostra est utrum velimus esse perfecti an non. Non nobis jugum necessitatis imponit, sed potestati nostrae liberum arbitrium concedit, dicens: Vis esse perfectus, et in primo stare vestigio dignitatis? Vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me. Quicunque ergo perfectus esse voluerit, debet vendere omnia quae (0583A)habet, et non ex parte, sicut Ananias fecit et Saphira, sed totum vendere; et cum vendiderit, nihil fraudare, sed dare omne illud pretium pauperibus; et sic sibi thesaurum in regnum coelorum praeparare. Neque enim hoc ad perfectionem solummodo sufficit, nisi post contemptas divitias sequatur Salvatorem, id est, relictis malis, faciat bona. Facilius, inquit beatus Hieronymus, sacculus contemnitur quam voluntas et voluptas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur enim Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Tim. II, 6). Bonum est ergo Dei servo corporaliter remotum esse a mundo; sed multo melius, (0583B)voluntate. Utrumque vero optimum et perfectum. Ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore et corde discretus est. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic saeculo contemptibilis fuerit. Servis autem Dei cuncta hujus mundi contraria esse debent, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius excitentur. Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid securius quam de hujus saeculi vanitate nihil appetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem ab eo recedunt, propter internae quietis tranquillitatem, futurae pacis requiem quam illuc exspectant, hic quodammodo habere inchoant.

CAPUT VI. Quod qui saeculo renuntiant, non debent habere haereditates nec possessiones. Hi ergo qui saeculum perfecte derelinquunt, nihil debent possidere praeter Dominum. Unde in libro Prosperi ita legitur: Quemcunque ergo possidendi delectat ambitio, Deum, quem colit, quia omnia possidet, expedita mente possideat; et in eo habebit quaecunque sancte desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur a Deo, fit ipse primitus Dei possessio, et efficitur ei Deus possessor et portio. Deinde quid ultra quaerit, cui omnia suus conditor sit? Aut quid ei sufficit, cui ipse non sufficit? Hunc possidebat et ab illo possidebatur ille qui dicebat in spiritu: Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam (Psal. CXVIII, 57). Et iterum: (0583D)Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5). Qui enim possidet Dominum, et cum propheta dicit: Pars mea Dominus (Thren. III, 24), nihil extra Dominum habere potest. Quod si quidpiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus Dominus non erit: verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem, cum istis partibus Dominus pars ejus fieri non dignatur. Si ergo, inquit Hieronymus, pars Domini sum, et funiculus haereditatis ejus, non accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et sacerdos vivo de decimis, et altari deserviens altaris oblatione sustentor: unde habens victum et vestimentum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Ad Ezechielem (0584A)quoque dicitur: Sacerdotes mei, qui mihi in templo meo ministrant, non habeant possessiones: ergo Dominus possessio eorum; nec haereditatem, ego Dominus haereditas eorum (Ezech. XLIV, 28). Et ipse Dominus alibi dicit filiis Levi: Non dabitis partem inter fratres suos, ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 20). Hic satis evidenter ostendit quod hi qui terrenae haereditatis portionem contempserint, tales se exhibere debent ut possideant Dominum, et ipsi possideantur a Domino. Qua de re etiam in Collationibus Patrum tale datur exemplum. Quidam frater renuntians saeculo, et dans quae habebat pauperibus, retinens autem pauca ad opus suum, venit ad abbatem Antonium. Quem cum agnovisset senex, dixit ei: Si vis monachus fieri, vade in illum vicum, (0584B)et eme carnes, et impone corpori tuo nudo et sic veni huc. Et cum ille sic fecisset, aves lacerabant carnes et corpus ejus. Cum autem pervenisset ad senem, interrogavit si fecisset quae dixerat ei. Ille autem ostendit corpus suum laceratum. Tunc dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant saeculo et volunt habere divitias, ecce ita impugnantur et a daemonibus discerpuntur. Hoc igitur de non habenda possessione dictum sufficiat. Aliud autem de non habenda haereditate dicamus. Venit quidam homo, nomine Magistratus, ad beatum Arsenium, deferens ei testamentum cujusdam parentis ejus, qui reliquerat ei haereditatem magnam valde. Et accipiens senior testamentum voluit scindere illud. Magistratus autem cecidit ad pedes ejus, dicens: Deprecor (0584C)te propter Deum, ne scindas illud. Et dixit ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum quam ille. Ipse autem modo mortuus est, quomodo nunc me fecit haeredem? et remisit testamentum, nihil exinde accipiens. Unde datur intelligi quod hi qui saeculum relinquunt nihil debent habere praeter victum, vel possidere extra vestimentum. Praecipue vero Solitarius, qui imitator apostolorum esse cupit, his tantum debet esse contentus. Et quia non potest quis servire Deo simul et mundo, propterea voluit Deus cultores suos omnibus renuntiare, ut exclusa mundi cupiditate, divina in eis charitas posset augeri vel perfici.

CAPUT VII. Quod post abrenuntiationem saeculi non debet quisque divitias colligere. Solitarii ergo funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo mori debent, ut soli Deo vivere delectentur. Quantoque ab hujus saeculi cupiditate se subtrahunt, tanto interna mentis acie praesentiam Dei et sanctorum ejus perspicacius contemplantur. Sed sunt multi qui cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamentis mundi. Provocat eos quidem amor Christi, sed revocat cupiditas saeculi, sicut legitur in Collationibus Patrum fecisse quemdam solitarium, qui in horto suo sedule laborat, et omnem laborem suum in eleemosynam expendebat, et tantum sibi retinebat quantum ad victum ipsius sufficeret. Postea vero Satanas, (0585A)immisit ei in corde dicens: Collige tibi aliquam pecuniam, ne cum senueris aut aegrotare coeperis, aliquid indigeas. Et collegit, et implevit lagenam unam nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri pedem ejus. Et expendit hoc, quod collectum habuerat in medicos, et nihil ei prodesse potuit. Postea vero venit quidam de expertis medicis, et dixit ei: Nisi incideris pedem tuum, totum corpus tuum putrefiet. Et constituerunt ut in castrinum inciderent ei pedem. Illa autem nocte rediens in semetipsum, et poenitentiam agens de his quae gessit, ingemuit et flevit dicens: Memor esto, Domine, operum meorum priorum, quae faciebam cum laborarem in horto meo, ex quo pauperibus ministrabam. Et cum fleret, astitit ei angelus Domini, (0585B)et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti, et ubi est spes de qua tractasti? At ille respondens ait: Peccavi, Domine, et ignosce mihi, ulterius hoc non faciam. Tunc angelus tetigit pedem ejus, et statim sanatus est, et surgens mane abiit operari in agro. Venit ergo medicus cum ferramentis ut secaret pedem ejus, et ait: Ubine est ille aegrotus? Et dixerunt ei: Exiit mane operari in agro; tunc admiratus medicus, perrexit, et vidit eum terram fodientem, et glorificavit Deum, qui ei reddiderat sanitatem. His satis evidenter ostenditur quantum malum sit post abrenuntiationem saeculi pecunias colligere et avare retinere. Unde scriptum est: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Novi autem (0585C)ego ipse quemdam fratrem, quem utinam non nossem! cujus etiam nomen, si aliquid prodesset, dicere possem: qui sub obtentu religionis relinquere se saeculum finxit, et ad solitariam vitam, non corde, sed corpore tantum pervenit. Quia autem non solum ante habitas possessiones et divitias funditus non distribuit, sed etiam si qua forte ei a fidelibus fuerant oblata, avare retinebat. Postea vero immisit ei diabolus in cor, ut ad perferendas divitias, quas male servaverat, foras de cella retrusionis exiret. Quod ita et fecit; qui quandiu in praesenti saeculo vixit, non solum sibimetipsi, sed etiam nobis omnibus in opprobrium fuit; et non solum tunc ejus exemplum nocuit, sed adhuc his qui eum noverunt obest, et futuris scientibus nocebit. Quia sunt nonnulli, (0585D)qui, despectis carnis desideriis, cuncta relinquere pertractant, sed cum cecidisse illum post operis initium conspiciunt, hoc ipsum facere quod deliberaverant pertimescunt. Nam et isti in hoc etiam arguendi sunt, ut si malos pertimescunt imitari in malum, cur pigri sunt bonos imitari in bonum? Unde scriptum est: De bonis sumamus exempla. Ob hanc ergo causam aliorum scribuntur ruinae et perditiones, ut nos de nostra vita simus sollicitiores. Hactenus autem de saeculi abrenuntiatione, et de non colligendis divitiis satis abundeque, ut opinor, dictum est. Modo enim de contemplativa vita, Deo auxiliante, et beato Prospero suffragante, aliqua dicenda sunt capitula.(0586A) CAPUT VIII Quid sit proprie activa, quidve contemplativa vita. Quia igitur per activam vitam ad contemplativam venitur, idcirco prius dicendum reor quid sit proprie activa vita; et sic demum ad contemplativam transeundum est. Activa scilicet vita est conversatio religiosa, quae docet quomodo Praepositi sub se regant viventes ac diligant; et non minus de eorum quam de sua salute solliciti, quod eis expedire sciunt paterna cura provideant: et qualiter subjecti praeposito suo, tanquam capiti membra deserviant, ac praecepta ejus velut imperium Dei summo amore custodiant. Ipsa namque actualis vita panem esurienti tribuit, verbo sapientiae nescientem docet, errantem corrigit, superbientem ad humilitatis viam revocat, (0586B)infirmantis curam gerit; quae singulis quibusque expediunt dispensat, et commissis sibi qualiter subsistere valeant, sollicite providet. Quae et cum corpore et in praesenti fiunt, et cum corpore deficiunt, et tamen merces hujus vitae permanet in aeternum. Contemplativa quoque vita est dilectionem Dei et proximi tota mente retinere, transitoria cuncta despicere, visibilia postponere, tantummodo quae coelestia sunt desiderare. Nam contemplativa vita a contemplando, hoc est videndo, nomen accepit; in qua creatorem suum creatura intellectualis ab omni peccato purgata visura est. Sed et si eam diligenter considerare velimus, et jam in hoc fragili tabernaculo, ubi quotidie ingemiscimus, contemplativae vitae quodammodo participes fieri possumus. Quia, (0586C)secundum quorumdam opinionem, nihil aliud est contemplativa vita quam rerum latentium futurarumque notitia, sive vacatio ab omnibus occupationibus mundi, sive divinarum studium litterarum. Quando autem infirmum visitamus, mortuum sepelimus, errantem corrigimus, tunc in activa sumus. Quando vero in conspectu Dei lacrymas fundimus, et qualis beatitudo, qualis lux, qualis gloria sit sanctis in coelo, cogitare volumus, tunc in contemplativa sumus. Sed activa vita cum corpore incipit, et hic cum ipso finitur; contemplativa vero vita hic inchoatur, et in futuro saeculo perficitur. Ex his enim signatur una, id est activa per Martham; et altera, id est contemplativa, per Mariam: sed necessaria est omnino Martha Mariae.(0586D) CAPUT IX. Qualis debet esse in activa vita, qui ad contemplativam conscendere conatur. Ad fastigium ergo vitae contemplativae quisquis conatur conscendere, semetipsum debet prius per multa experimenta in activa vita probare: si injurias poterit ferre, si opprobria, si derisiones, si contumelias, si detractiones, si flagella poterit sustinere. Si haec et alia hujusmodi, sive a diabolo, sive ab aliquo illata patienter poterit sustinere, hic merito ad contemplativam quandoque poterit convolare. In ista enim prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt vitia, ut in illa jam pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque (0587A)pertranseat. Et licet conversus statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen ratione cogitur ut prius in activae vitae operatione versetur; quia qui prius in activa vita proficit, postea ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis invenitur. Quicunque ergo temporalem adhuc gloriam aut carnalem concupiscentiam affectant, a contemplatione quietis prohibeantur, ut potius in operatione actualis vitae purgentur. Sciendum vero est quia viri sancti a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, et rursus ab actionis manifesto ad secretum contemplationis intimae revertuntur. In activa vita intentio perseveranter incedit; in contemplativa autem sese per intervalla quisque resumit, quia diuturnitate (0587B)contemplandi lassatur. Sicut enim aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere, nec deflectere, nisi escae solius obtentu; ita et sancti a contemplatione ad actualem vitam interdum reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia, ut tamen humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria. Nam et visio animalium in Ezechielis prophetia (Cap. I), quae ibant nec revertebantur, pertinet ad vitae activae perseverantiam. Et iterum ea animalia quae ibant et revertebantur, pertinent ad contemplativae vitae mensuram; in qua dum quisque intenderit, sua reverberatus infirmitate reflectitur, atque iterum renovata intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. Idcirco enim haec praemisimus, ut hi qui in contemplativa vita volunt (0587C)perfecte vivere, per intervalla temporum unde vivant propriis manibus non negligant laborare. Caveant tamen ut non de ullo inhonesto negotio victum quaerant, propter hoc scriptum est: Nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II, 4).

CAPUT X. Quantum inter contemplativam et activam vitam intersit. Jam nunc quid inter contemplativam et activam vitam intersit breviter disseremus: quod ut evidenter eluceat, ipsas sibi invicem vitas, contemplativam scilicet et activam, prolatis earum virtutibus conferamus. Ad activam namque vitam pertinet inter humana proficere, et rebellis corporis motus (0587D)rationis imperio temperare. Ad contemplativam vero pertinet supra humana desiderio perfectionis ascendere, et indesinenter in augendis virtutibus incubare. Habet enim activa vita profectum; contemplativa fastigium. Haec facit hominem sanctum, illa perfectum. Hujus vitae est nulli prorsus injurias irrogare, illius irrogatas aequanimiter sustinere. Imo, ut proprius dicam, exsecutor activae studet in se peccanti dimittere; contemplativae sectator offensas, quibus pulsatur, ne omnino concutiatur, ignorare magis paratus est quam donare. Iste iram patientiae virtute compescit, immoderatis cupiditatibus parcimoniae frenum imponit; tangitur desideriis carnalibus, nec consentit; mundi curiositate (0588A)pulsatur, nec rapitur; quatitur diabolica impulsione, nec vincitur, et Deo suo devota mente subjectus, non atteritur diversis tentationibus, sed probatur. Ille vero omnes affectiones, quibus vita mortalium variatur, sanctis virtutibus vincit, cupiditatum ac perturbationum omnium liber beata quiete perfruitur; et illecebris ac voluptatibus factus expedita mente superior, ineffabili gaudio divinae contemplationis afficitur. Iste suscipiendo peregrinum, vestiendo nudum, gubernando subjectum, redimendo captivum, tuendo violenter oppressum, jugiter se ab omnibus iniquitatibus suis emaculat, et vitam suam bonorum operum fructibus ditat. Ille facultatibus suis in usus pauperum distributis simul se exspoliavit mundo, et admovit totis viribus coelo: res mundi (0588B)mundo projecit, et seipsum Christo devota mente restituit, a quo sibi donari immortales divitias orat; ut pauper protegi se quotidie postulat; ut infirmus immortalitatis indumento vestiri cupit; ut nudus defendi se ab impugnatione invisibilium hostium supplicat, ut fragilitate carnis oppressus; et coelestem sibi patriam donari desiderat, ut peregrinus. Activa enim vita habet sollicitum cursum; contemplativa vero gaudium sempiternum. In hac acquiritur regnum, in illa percipitur. Haec igitur facit pulsare bonorum operum velut quibusdam manibus januam, illa vocat consummatos in patriam. In hac contemnitur mundus, in illa videbitur Deus. Et ut multa praeteream quae commemorare non valeo, in activa qui immundis spiritibus exstiterint fortiores, in illa (0588C)contemplativa, quae summe beata est, remunerante Domino, fiunt sanctis angelis aequales, atque in aeternum cum illo regnabunt in superna illa civitate felices.

CAPUT XI. Quod praesentium contemptores etiam hic contemplativa vita delectat. Igitur vitae contemplativae felicitati promerendae ille suspirat qui praesentibus omnibus pro futurorum contemplatione renuntiat, atque domesticis occupationibus, quae nonnumquam perfecte vivere cupientium processus impediunt. Ipsos etiam suae carnis affectus in illam sublimitatem divinae contemplationis evectus exsuperat, et infra se universa despiciens, quae plerumque animas de praeterita sanctitate (0588D)securas dejiciunt in terrena, ipsis jam coelestibus appropinquat, tanto vicinior factus divinis, quantum supra humana omnia studio perfectionis ascendit. Certus namque quod si contemplativam vitam hic incertis honoribus, divitiis anxiis, et caducis delectationibus plena voluntate praetulerit, veros honores, securasque divitias et delectationes aeternas inveniet, cum ad perfectionem contemplativae virtutis in illa beata vita, ubi futura est, Deo remunerante pervenerit.

Et revera quid erit honoratius eo quem divina clementia gloria angelicae dignitatis beaverit? Quid ditius eo quem regni coelestis ineffabiliter affluens beatitudo ditaverit? Aut quid etiam hic delectabilius (0589A)contemplatione divina, quae sibi veraciter inhianti incorruptibilem suavitatem futurae remunerationis infundit? Quoniam quidem contemplativa vita hic quoque amatores suos futurorum bonorum consideratione delectat, ac sibi tota mentis intentione vacantes, quantum in hac vita fieri potest, dono sapientiae spiritualis illuminat, et ad illam divinae visionis plenitudinem, cujus spem studiis intenti coelestibus gerunt, incentivo quodam ipsius consequendae perfectionis inflammat, ut quod nunc in aenigmate cernunt nec perfecte discernunt, tunc in illa revelatione conspiciant.

CAPUT XII. Quae et quanta sit in hac carne contemplativae vitae perfectio. (0589B) Denique contemplativae vitae sectator ad Conditorem suum corde illuminandus accedat; ipsi contemplando ac insatiabiliter perfruendo vigilanter inserviat; ipsum jugiter concupiscat, prae amore ejus omnia quibus inde potest averti refugiat. Omnes cogitationes suas ac spem totam in illius delectatione suspendat. Litterarum divinarum sacris meditationibus vacet, in eis se divinitus oblectet. Ibi se totum velut in speculo quodam refulgente consideret, et in se quod pravum deprehenderit, corrigat; quod rectum, teneat; quod deforme, componat; quod pulchrum, excolat; quod sanum, servet; quod infirmum, assidua lectione corroboret; Domini sui praecepta infatigabiliter legat, inexplicabiliter diligat, efficaciter impleat; et quid sibi (0589C)cavendum quidve sectandum sit, ex eis sufficienter instructus agnoscat. Mysteriis earumdem divinarum Scripturarum perscrutandis insistat. Christum sibi promissum legat, repraesentatum videat; prophetatam perditionem populi contumacis intelligat, impleri lugeat; de salute gentium gaudeat; et praeteritis, quae praedicta et impleta tenet, et futuris promissionibus credat. A strepitu negotiorum saecularium remotissimus, ea ferventer excogitet quibus animum suum in desiderium futurae remunerationis inflammet. Studiis spiritualibus, quibus in dies singulos melior ac eruditior fiat, invigilet. Amet otium sanctum, in quo exerceat animae suae negotium. Mortuum sibi deputet mundum, ac se mundi blandimentis et illecebris exhibeat crucifixum. Delectationi (0589D)spectaculorum praesentium incomparabiliter anteponat sui creatoris intuitum; semper proficiente successu in fastigium divinae contemplationis attollat. Nunquam, ne ad momentum quidem, a promissionibus futuris considerandis aversus ad terrena respiciat. Eo aciem mentis indesinenter attendet quo pervenire desiderat. Beatitudinem vitae futurae ante oculos animi sui proponat ac diligat. Nec metuat aliquid temporale, nec cupiat: ne aut metus amittendae rei temporalis, aut cupiditas acquirendae intentionem mentis emolliat. Non cum blanda corrumpant, nec adversa concutiant; non inflet opinio secunda, non sinistra dejiciat; non falsa vituperatio, sive laudatio, augeat ejus gaudia vel imminuat. Non (0590A)gaudeat omnino de temporalibus nec lugeat. Inter laeta ac tristia unam faciem animi constantis obtineat. Nec pectoris stabilem firmitatem quidquid promittit mundus, aut minatur, excutiat; sed idem semper ac sibi similis perseverans, mundi hujus damna simul et lucra non sentiat.

Et cum haec atque his similia contemplativae vitae affectus impleverit, non se hic jam ex omni parte perfectum, sed perficiendum in illa vita beata, quae futura est, immobiliter credat, atque ad eam se, ubi Dei substantiam revelata facie videre possit, extendat. Nam sicut hic comparatione juste viventium dicitur quisque perfectus: justus namque praecepta facit, perfectus autem praecepta transcendit; ita idem collatus illis absolute perfectis qui in (0590B)illa vita beata futuri sunt, non est, ut ita dicam, perfecte perfectus; cui etsi dimissa est omnis iniquitas, non est adhuc sanata, sed sanatur ejus infirmitas. Et ideo si non peccat, ut sit vere perfectus, peccare tamen potest, quia non est consumpta omni infirmitate sanatus. Ac per hoc ubi ab omni peccato mundatus peccare non poterit, ibi perfecte sanus et summe perfectus erit. Hic autem quantalibet excellentia sanctitatis emineat, quantalibet eminentia perfectionis excellat, potest quidem pro modulo hujus vitae fieri perfectus, sed non est sic de sua perfectione securus, ut non debeat esse de casu sollicitus. Et utique ubi est sollicitudo, non absoluta beatitudo, quae nequaquam perfecta credenda est, si secura non fuerit; nec secura erit, nisi omnem (0590C)sollicitudinem securitas aeterna consumpserit. Quapropter ibi omnium sanctorum beatitudo perfecta erit, ubi natura humana sui gloriam conditoris visura est, atque ei sine ullo defectu beatitudinis adhaerebit.

CAPUT XIII. Quod Deum perfecte sancti videre non possint, nisi cum ad beatitudinem futurae vitae pervenerint. Quocirca sic hortandi sunt ad contemplativam vitam, quicunque plene voluerint, et Deo auxiliante potuerint, ut meminerint ipsius sibi contemplationis divinae perfectionem in illa vita beata, quae futura est, reservari: ut ibi Deum sicuti est perfecte videant, ubi et ipsi vitae aeternae ac regni coelestis consecutione sint perfecti. Caeterum si hic perfecte (0590D)potuisset Dei substantiam humana fragilitas contemplari, nunquam sanctus evangelista dixisset: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Non dixit, nemo videbit. Denique ut evidenter ostenderet visionem Dei non negatam sanctis hominibus, sed dilatam, quod in praesenti tempore negavit, in futuro promisit, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Nec hic dixit, quoniam ipsi Deum vident. Igitur si Deus, qui in hac vita sine alicujus elementi assumptione nec potuit videri nec potest, in futura vita videndus est; ibi profecto contemplationis divinae est speranda perfectio, ubi erit bonorum omnium plenitudo. Quapropter non sic contemplativae vitae sublimitatem in futuro, ubi (0591A)perfectio perficienda est, nuntiavi, ut in praesenti eam negarem posse ab hominibus mundi contemptoribus apprehendi, si modo se ad eam tota devotione convertant; si desiderio ejus accensi praesentia blandimenta fastidiant, et longe fortiores effecti, quam ut eos terrenae occupationes illaqueant, divinis rebus ac futuris promissionibus inhaereant. Isti tales etiam in hac vita contemplativae vitae possunt fieri participes. Itaque quoniam de contemplativa vita in superioribus capitibus multa jam dicta sunt, sufficiunt ista quae diximus, ut et reliqua consideremus quae de vita solitariorum dicenda sunt.

CAPUT XIV. Quod pro perfectione vitae contemplativae a sanctis Patribus solitaria vita primitus fuit inchoata. (0591B) Antiqui Patres nostri supernam patriam desiderantes, et contemplativa vita perfecte frui cupientes, non solum mores hominum saecularium, sed et consortia fugiebant, atque in saltibus specubusque latitabant; scientes quia quanto se separabant a voluptatibus mundi, tanto frequentabantur ab angelis; et quanto remotiores a saeculo, tanto propinquiores fiebant Deo. Corporaliter autem separari desiderabant a saecularibus, ne forte in eorum aliquando volverentur actibus. Nos vero eorum exempla, in quantum possibile est, sequi cupientes, si in contemplativa vita cupimus aliquid proficere, a consortio saeculi nitamur cito separari. Quia licet in medio carnalium saepe Deus vitam protegat electorum, tamen satis rarum est ut quisque inter saeculi voluptates (0591C)positus, a vitiis maneat illibatus. In quibus denique etsi non cito implicetur, aliquando tamen abstrahitur. Neque enim diu securus esse poterit, qui periculo proximus fuerit. Unde in Collationibus Patrum ita loquitur: Bonum est enim fugere saeculum. Quando autem est homo juxta saeculum, assimilabitur viro stanti super lacum profundissimum, ut qua hora visum fuerit inimico ejus, facile eum impingat deorsum. Si autem a saeculo remotus fuerit, assimilabitur viro longe posito a puteo, ut vel si nitatur eum inimicus projicere deorsum, dum eum violenter trahit, Deus ei auxilium dirigit. Item ibi: Homo fugiens homines similis est uvae maturae; qui autem cum hominibus conversatur, sicut uva acerba erit. Et rursum: Imperforabilis enim manet a sagittis (0591D)inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur multitudini, crebra suscipit vulnera. Hoc quippe metuebat beatus Arsenius, cum adhuc esset in palatio: et ideo oravit Dominum dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et confestim venit ei vox dicens. Arseni: fuge homines, et salvus eris. Postea vero accessit ad monasticam vitam, et rursum oravit ad Dominum eumdem sermonem dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et iterum audivit vocem dicentem sibi: Arseni, fuge, tace, quiesce; hae enim radices sunt non peccandi. Praeterea quoque narravit quidam Patrum quia tres fratres studiosi facti sunt monachi; et unus quidem ex eis elegit litigantes in pace revocare, juxta illud quod scriptum (0592A)est: Beati pacifici, etc. (Matth. V, 9). Secundus vero visitare infirmos, secundum illud: Infirmus fui, etc. (Matth. XXV, 36). Tertius autem abiit quiescere in solitudine. Primus ergo laborans propter lites hominum, non potuit in pacificando proficere; et ideo victus venit ad eum qui serviebat infirmis, et invenit etiam ipsum animo deficientem, et non praevalentem mandatum perficere. Et concordantes hi duo abierunt videre illum qui in eremo discesserat, et narraverunt ei tribulationes suas, et rogaverunt ut diceret eis quid ipse proficeret. Et reticens paululum misit aquam in scyphum, et dixit eis: Attendite in aquam. Et erat turbulenta. Et post modicum rursus dixit eis: Attendite modo quomodo limpida facta est aqua. Et cum intenderent in aquam, (0592B)viderunt tanquam in speculo vultus suos. Et tunc dixit eis: Sic est qui in medio hominum consistit; prae turba enim non videt peccata sua; cum autem quieverit, et maxime in solitudine, tunc delicta sua conspicit. Hic evidenter ostenditur quantum emolumentum praestat vita solitaria. Est enim stadium quoddam ad emendationem morum formandam. Qui enim in solitudine, hoc est in retrusione, sedet, a tribus bellis eripitur, id est, auditus, locutionis, et visus; et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est, cogitationem cordis. Sciendum vero est quia multo melius est alicui ut cum multis sit et solitariam agat vitam, quam sit in eremo et proposito mentis desideret esse cum multis. Nam et homines saeculares, si in isto saeculo aliqua commisesunt (0592C)crimina, etiam nolentes mittuntur in carcerem. Ita ergo et nos propter peccata nostra redigamus nosmetipsos in carcerem retrusionis, ut per voluntariam mentis nostrae vindictam futuras a nobis poenas excludere mereamur. Quia igitur, ut ait Apostolus: Si nosmetipsos dijudicemus in hoc saeculo, non utique a Domino judicabimur in futuro (I Cor. II, 31).

CAPUT XV. De disciplina suscipiendorum fratrum ad retrusionem. Dominus noster Jesus Christus omnes ad suum vocat servitium, omnesque ad se venientes pie misericorditerque recipit. Idcirco enim omnes vocat et recipit, quia ipse novit qui sunt ejus, et non est (0592D)opus ei ut quis testimonium perhibeat de homine: ipse enim scit quid est in homine. Nos vero qui notitiam bonorum malorumve hominum minime habemus, nisi eos probaverimus, debemus tenere consilium apostoli dicentis: Probate spiritus si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1). Sic quoque noviter venientem quemque ad Dei servitium, oportet per multa prius experimenta probare, et postea recipere, ne forte quis simulata mente ac fallaci animo ad hanc solitariam vitam praesumat accedere. Ergo oportet de praeterita ejus vita et conversatione inquirere, si est moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si sapiens, si humilis, si obediens, si affabilis, si in lege Domini instructus, si in ipsa instructione cautus. (0593A)Cum ergo his singulis aliisque experimentis fuerit probatus, si perseveraverit pulsans; et illatas sibi injurias, et difficultatem ingressus, post quatuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere affectu petitionis suae, annuatur ei sive ab episcopo, sive ab abbate suo, ingressus. Sine licentia autem et consensu episcopi, aut abbatis proprii, atque omnium fratrum ejusdem monasterii, in quo idem frater educatus fuerit, nihil omnino de hac re fiat. Prohibendum est etiam ut in nullo alio loco hoc religionis propositum a quoquam assumatur, nisi in coenobiorum congregationibus tantum. In villis autem aut in campestribus ecclesiis, sive in aliis quibuslibet locis nullatenus praesumatur assumere, nisi forte quis more antiquorum Patrum ad eremum (0593B)velit secedere. Postquam autem episcopus aut praelatus monasterii licentiam ei retrudendi concesserit, unum annum habitet inter fratres, ita ut extra claustra, nisi tantum in ecclesiam, non exeat; quatenus in ipso ejus probetur voluntas vel stabilitas. Si autem in eodem monasterio, aut in circumvicinis monasterii solitarius est, probatus aliquis ei deputetur ad probandum. Si vero solitarius ibidem minime reperitur, deputetur ei senior talis qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eum omnino curiose intendat, et sollicitus sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad orationem, ad lectionem, et caetera hujusmodi. Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur ad Deum. Et si promiserit stabilitatis suae perseverantiam, (0593C)legatur ei haec Regula, et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis, si potes servare, ingredere; si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit, legatur ei haec Regula sedule, ut sciat ad quod ingreditur, et probetur in omni patientia. Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire, tunc blande leniterque suscipiatur ad destinatum propositum, sciens se lege Regulae constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi ex ipsa retrusione; nec collum excutere de sub jugo Regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit ei excusare aut suscipere. Suscipiendus autem in oratorio coram episcopo et omni clero promittat verbis tantum de stabilitate sua, et conversione morum (0593D)suorum, coram Deo et sanctis ejus; ut si aliquando, quod absit, aliter fecerit, a Deo se damnandum sciat, quem irridet. Tunc frater ipse prosternatur ad pedes episcopi et omnium fratrum ibidem astantium, ut orent pro eo. Ipsi omnes illico orent pro eo, quantum eis visum fuerit. Signa autem ad ejus ingressum, si episcopus aut abbas jusserit, sonent, ut omnes illud signum audientes, pro eo orent. Res vero si quas habet, sicut in superioribus capitulis continetur, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus. Cum talibus autem vestimentis intret cum qualibus manere debebit, et sic deinceps in solitaria vita permaneat. Post ingressionem autem praecipiat episcopus ostium retrusionis (0594A)cellulae aposphragismo suo sigillare, ne fortassis aliqua in aliquo remaneat opinio.

CAPUT XVI. Qualis debet esse cellula retrusionis. Cellula igitur retrusionis debet esse exigua, et firmissimis undique munitionibus circumsepta, quatenus nec solitario foras evagandi facultas maneat, nec cuiquam ad eum, quod non decet, introeundi aditus pateat. Ut autem omnis obstruatur necessitatis occasio, habeat interius praeparatas habitationes suis usibus necessarias, hoc est, oratorium ab episcopo consecratum, si tamen ipse solitarius est sacerdos. Idipsum quoque oratorium ita sit domui ecclesiae contiguum, quatenus idem solitarius per fenestram ejusdem oratorii possit ad missas per manus (0594B)sacerdotum oblationes offerre, ac cantantes et legentes fratres congrue audire, atque simul cum eis possit psallere; et etiam ad venientes quosque ibidem valeat responsa dare. Sint etiam ante ipsam fenestram deintus et deforis vela appensa, ne facile a foris videri vel videre queat, ne forte per oculorum portam mortuus extrahatur; unde scriptum est: Cave ne intret mors in animam tuam per fenestras tuas (Jer. IX, 21). Et Apostolus praecipit, spectaculis et pompis praecaveri. Habeat autem infra septa retrusionis hortulum exiguum, si fieri potest, in quo per tempus exire et aliqua olera plantare vel colligere, atque ab aere tangi possit, quia multum ei proderit tactus aeris. Sit etiam extra septa retrusionis et alia cellula, in qua discipuli illius habitent, (0594C)quae ita sit cellulae ipsius contigua, ut aptissime possint discipuli illius congruo tempore per fenestram ei ministrare ea quae ei fuerint necessaria. Si autem duo in unum solitarii fuerint, sicut multis in locis noscitur esse, sit inter eos silentium ingens, quies magna, charitasque perfecta. Sint autem singuli in singulis cellulis separati, sed animo, et fide, ac charitate inseparabiliter conjuncti. Cellulae quoque illorum nulla intercapedine inter se dividantur, sed ita sint ad invicem connexae quatenus ad unam fenestram venientes, alterutrum se valeant ad Dei servitium excitare, sacris orationibus simul vacare, divinas Scripturas simul recitare, et ad corporalem etiam refectionem simul tempore congruo possint convenire. Sint etiam eorumdem cellulae, ita ut praefatum (0594D)est, ecclesiae valde contiguae. Feminis namque non solum in cellulis solitariorum eorumque discipulorum prandendum aut requiescendum non est, quin potius nec in eas intrandi ulla eis tribuatur facultas, quia hoc a sanctis Patribus valde legitur inhibitum. Si quando autem eis de confessione aut de consilio animarum sermocinandi necessitas incubuerit, in ecclesiam veniant; et ante fenestram oratorii coram omnibus simul loquantur, et quod deliberandum est, prudenter utiliterque deliberent atque disponant. Decet enim solitarios, ut sicut in caeteris rebus, ita etiam in mulierum confabulationibus bonum exemplum omnibus praebeant; ut scilicet hujusmodi confabulatio nullam possit a quoquam (0595A)sinistrae opinionis afferre suspicionem. Non solum autem a collocutione mulierum, verum etiam ab ipso visu et tactu illis est observandum. De locutione autem earum sanctus Basilius dixit: Ne accommodes aures tuas ad percipienda verba mulierum, ne concipias ex eis nequitiam in anima tua. Hinc beatus Hieronymus ait: Prima quidem tentamenta sunt servorum Dei, feminarum frequentes accessus. Nam flammigero igne percutit femina conscientiam eorum, et exurit cor eorum. De tactu vero idem Basilius ait: Mulieris carnem ne velis tangere, ne per tactum ejus inflammetur cor tuum: sicut enim stipula proximans igni comburitur, ita et qui tangit mulieris carnem, non evadet sine damno animae suae; et licet corpore castus evadat, mente tamen (0595B)et corde laesus abscedit. Neque osculari debent a solitariis omnino, quia osculum una est ex quatuor speciebus amoris carnalis. Diligendae sunt autem mulieres non carnaliter, sed spiritualiter. De visu autem illarum quid dicam? cum Dominus manifestat dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 24). Unde etiam idem Basilius ait: Ne improbo oculo intuearis speciem mulieris, ne per oculorum tuorum fenestras intret mors in anima tua. Frequens denique visus feminarum devitandus est, et maxime his qui inter saeculares exstiterunt vel conjugati fuerunt. Compatres quoque et commatres minime faciant; quamvis liceat, non expedit tamen.

CAPUT XVII. Quod nunquam minus quam duo vel tres sint simul solitarii. Praecipue vero hoc solitariis satagendum est, ut, si fieri potest, nunquam minus quam duo vel tres simul sint solitarii, in singulis tamen cellulis retrusi; ita videlicet ut per fenestram ad invicem loqui possint, et ad opus Dei alterutrum se valeant excitare. In multis denique causis societatem duorum solitariorum his qui ejusdem voluntatis ac propositi sunt, utilem video esse; in plurimis vero solitariam vitam ducere absque ullius societate, discrimen esse conspicio. Primum quidem periculum imminet solitario, quod certe gravissimum est, in hoc quod ipse sibi placet, et videtur sibi ad summam perfectionem jam venisse, et putat se esse quod (0595D)non est. Hoc enim illi accidere solet, qui non habet cum quo opus suum probet. De talibus enim ait Apostolus: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Gal. VI, 3). Postea vero neque si aliqua virtus in eo abundat, neque si aliqua desit, agnoscit. Neque etiam hoc quod utile est, neque quod deest, cum solus sit, ab alio aliquo quaeri potest. Denique, sed nec culpas quidem suas aut vitia facile agnoscit, cum qui arguat vel reprehendat, nemo sit. Hujusmodi solitario facile illud potest accidere quod scriptum est: Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevuntem (Eccl. IV, 10).

Quomodo ergo solitarius seipsum ad prava desideria non exercebit, neminem habens qui videatur (0596A)ejus voluntatibus obviare? Aut quomodo humilitatem, aut patientiam, sive charitatem suam probabit, neminem habens cui haec exhibeat? Neque enim sufficere potest unus, quamvis summus, ad suscipienda omnia sancti Spiritus dona; quia, ut ait Apostolus, Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 8), et caetera hujusmodi. Quapropter si secundum dispensationem Spiritus sancti uni datur quod alteri negatur, necesse est ut sint duo, vel tres, aut eo amplius, et de charismatibus quae singuli acceperunt, utrique consolentur pariter et aedificentur. Sed et adversus insidias inimici, quae intrinsecus et extrinsecus inferuntur, multum prodest societas plurimorum. Facilius enim excitantur a somno, et incitantur ab omni opere bono. In oratione (0596B)autem non parvum emolumentum nascitur a duobus fratribus, maxime cum Dominus dicat: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illlis a Patre meo, qui est in coelis (Matth. XVIII, 19). Et iterum idem ipse: duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Ibid., V. 20). Praeterea quoque plures orationes duo peragere possunt quam unus. Habet autem et alia quamplura bona communis solitariorum vita, quae non est possibile nunc dinumerare omnia. Sed ita duos solitarios in unum esse dicimus, ut unus, si fuerit probatus, ad hanc vitam perfruendam non prohibeatur.

CAPUT XVIII. Si oportet suscipere ad solitariam vitam suburbanos presbyteros vel juvenes aetate. Cum Dei clementia omnes vocet per illam piissimam vocationem qua dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), non est absque discrimine quempiam ad servitium Dei venientem abjicere. Verumtamen neque absque subtilissima probatione indulgendum est cuiquam intrare in sanctam conversationem: sed sicut Dominus juvenem illum qui venit ad eum de priori vita sua interrogavit, et cum audisset quia recte transacta esset, quod ei deerat praecepit adimplere, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21), et ita demum jussit eum se sequi: ita ergo et nos oportet prius probare spiritus, si ex (0596D)Deo sunt, et sic advenientes quosque cum charitate ad Dei servitium suscipere.

Si quis autem ex ordine sacerdotum extraneorum se suscipi rogaverit, ita ut ad solitariam vitam quandoque venire desideret, non ei quidem citius assentiatur. Tamen si omnino in hac supplicatione perstiterit, recipiatur, sciatque se omnem Regulae disciplinam servaturum. Sed ne forte quis simulata mente ad hoc propositum venire pertentet, primitus duriter probandus est. Quod ita demum facile dignoscitur, si omnem laborem corporis qui ei injungitur aequanimiter ferat, et ad austeriorem vitam libenter inclinetur; vel si etiam delictum aliquis suum cum interrogatus fuerit, nequaquam pronuntiare (0597A)confunditur, et medelam delicti, quae ei adhibita fuerit, gaudenter assumat; et si ad omnem humilitatem absque verecundia inclinatur, ac vilioribus et abjectioribus artificiis, si ita ratio poposcerit, tradi se non erubuerit. Cum autem his atque aliis exercitiis probatus fuerit, si stabilis et prompto animo perstiterit, tunc eum suscipi decet. Sit autem, sicut supra dictum est, duos annos inter fratres in congregatione, et postea, si ejus voluntas firma manserit, ad solitariam vitam suscipiatur.

Similiter quoque et si monachus aliquis peregrinus vel clericus de longinquis provinciis supervenerit, et pro eadem causa se suscipi rogaverit, pro hospite suscipiatur, et probetur ita ut prius dictum est. Et si contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit, (0597B)et stabilitatem suam firmare voluerit, non renuatur ejus voluntas. Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, quia his temporibus maxime dignosci poterit, non solum non debet recipi, verum etiam dicatur ei honeste ut recedat, ne etiam ejus miseria alii vitientur. Si vero talis non fuerit qui mereatur projici, nullatenus projiciatur, sed suadeatur ut stet, quatenus ejus exemplo alii erudiantur. Cavendum est autem ne aliquando de alio noto monasterio monachus ad habitandum suscipiatur sine consensu abbatis ejus aut litteris commendatitiis. De juvenum autem aetate nulla ambiguitas est an recipi debeant, cum Dominus de eis dicat: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Matth. X, 14). Non enim (0597C)alicui obest aetas puerilis, si fuerit mente perfectus. Nec senilis cuiquam proderit aetas, si fuerit sensu parvulus. Perfectus enim dicitur, non qui aetate, sed qui sensu perfectus est. Unde in libro Sapientiae dicitur: Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Nam et David cum puer esset, et perfectum sensum haberet, a Domino in regem electus est, et prophetiae spiritus ei creditus est. Saul vero cum senilis esset aetate, pro sua nequitia de culmine regali expulsus est, et maligno spiritui traditus est. Senissimi etiam erant sacerdotes illi qui Susannam violare conati sunt; et Daniel adhuc puerulus erat qui eos ore suo condemnavit. Et Dominus noster Jesus Christus ingressus Hierosolymam a parvulis collaudatur et a (0597D)senioribus postea crucifigitur. Nam et arhor, multorum licet annorum sit, nisi fructuosa fuerit, abscindetur; si tamen novella fuerit, fertilis et fructuosa, magis colitur, ut uberiorem proferat fructum. Omne autem tempus a prima aetate opportunum esse dicimus ad suscipiendum aliquem in eruditione et timore Dei. Ex eo tamen firma erit professio virginitatis, ex quo jam quisque adultus fuerit, ex quo solent saeculares nuptiis apte deputari. Adhiberi autem eis oportet summam diligentiam, quo possint ad omne virtutis exercitium probabiliter institui. Sint autem in ipsa pulsatione, quo supra, usque ad praefinitum tempus duorum annorum, et si viriliter ac ferventer perstiterint, recipiantur eodem (0598A)modo quo supra. Praeterea quoque si aliquis ex catholicis venit ad nos dicens: Volo apud vos manere aliquod spatium temporis ut proficiam ex vobis, illum etiam suscipi oportet, Domino pronuntiante, qui ait: Omnem ad me venientem non ejiciam foras (Joan. VI, 37). Interdum enim potest fieri ut per tempus proficiat, et delectetur ei permanere in sanctitate vitae. Oportet autem nos in conversatione nostra et religione, de qua fortassis homines aliter opinantur, caute et sollicite agere, et praeceptum illius implere qui dixit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est (Matth. VII, 46). . Ita denique fiat ut si ille bonus et verax est, de nobis proficiat; et si explorator et fallax est, erubescat.(0598B)

CAPUT XIX. Qualem vel quam sanctum oportet esse solitarium. Talem ergo oportet esse solitarium qualem Apostolus jubet fore episcopum, ubi ait: Oportet episcopum sine crimine esse (Tit. I, 7). Similiter autem et solitarium oportet esse sine crimine; non protervum, non iracundum et vinolentum, non multum edacem, non percussorem, non bilinguem, non neophytum, non turpis lucri appetitorem. Primum itaque quod dicimus sine crimine esse solitarium, non ita intelligendum est ut si ante conversionem aliquod crimen habuerat, ad solitariam vitam non recipiatur, cum ipso proposito pro ante admisso scelere poenitentiam agere possit; sed sic dictum est, ut ex eo tempore quo in solitaria vita manere (0598C)coepit, nulla peccati conscientia mordeatur: qui enim vitia non habet, sine crimine est. Omne enim crimen peccatum est, sed omne peccatum crimen non est. Et ideo sive solitarius, sive quilibet alius, sine crimine esse potest, sine peccato nunquam esse potest. Sequitur: Non protervum, id est, non superbum eum esse oportet, ne elatus incidat in laqueum diaboli. Non iracundum: iracundus enim est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram, quasi a vento folium commovetur. Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est, sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. Non vinolentum, et non multum edacem eum esse dicimus; quia ubi ebrietas et nimia edacitas fuerit, ibi libido dominatur et furor. Solet enim ille (0598D)qui his duobus vitiis fuerit occupatus, contra gravitatis decorem in risu vocem exaltare, et labiis dissolutis turpiter cachinnare. Non percussorem, id est non facile manum porrigat ad caedendum. Sed non ita dictum est, ut si discipulum habuerit, et facultas permiserit, non pie verberetur, cum Salomon dicat: Latera puerorum virgis assidue tundenda sunt, ne indurescant (Prov. XXIII, 13). Sed ideo dictum est ut is qui mansuetus et patiens esse debet, ne in os alterius vel caput verberandum insanus erumpat. Non bilinguem eum esse oportet, ne conturbet habentos pacem. Non neophytum, ne incidat in laqueum diaboli, dum nesciat praecavere tentamenta inimici. Ignorat enim momentaneus solitarius (0599A)humilitatem et mansuetudinem. Ignorat etiam divitias saeculi contemnere; ignorat semetipsum despicere. Non jejunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, non assidua meditatione correxit. De cathedra enim transfertur ad cathedram, de superbia ad superbiam. Non turpis lucri appetitorem, ne de servitio Dei lucra terrena quaerat. Turpis lucri appetitio est plus de praesentibus quam de futuris cogitare: solitarius enim habens victum et vestitum, his tantum contentus esse debet. Unde ait Apostolus: Qui altari serviunt, de altari vivant (I Cor. IX, 13). Vivant, inquit, et non, divites fiant. Oportet ut non sit turbulentus et anxius, non sit nimus et obstinatus: non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia hujusmodi solitarius nunquam requiescit. Non sit (0599B)etiam murmurosus, quoniam scriptum est quod murmurantes a serpentibus perierunt. Non sit detractor, propter hoc quod scriptum est: Qui detrahit fratrem suum eradicabitur (I Cor. X). Non odium habeat in corde, quia scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 45). Non sit vaniloquus, quia scriptum est: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Non sit piger, propter hoc quod scriptum est: Serve male et piger, etc. (Matth. XXV, 26). Non sit somnolentus, nec aliis quibuslibet vitiis substratus, quatenus fiducialiter audeat dicere cum Propheta: Ero immaculatus coram Deo, et observabo me ab iniquitate mea (Psal. XVII, 24). Hucusque qualis non debet esse Dei servus ostendimus, (0599C)nunc qualis esse debeat dicamus. Dei autem servum oportet esse pudicum, id est, a libidine continentem, et, ut ita dixerim, in tantum eum inter cunctos oportet esse eminentem, ut non solum ab opere immundo se abstineat, verum etiam et a cogitationis errore mens ejus sit libera. Oportet etiam eum esse justum, sanctum, continentem, abstinentem, hospitalem, bonorum operum amatorem, modestum, sobrium, patientem, benignum, humilem, charitativum, obedientem; et non solum a pravis actibus se abstineat, verum etiam ab oculi, et verbi, et cogitationis instinctu se contineat, et sic fiat ut dum nullum in se vitium regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro suis populorumque facinoribus valeat. Talis insuper sit idem solitarius, ut qui religioni detrahunt, (0599D)vitae ejus detrahere non audeant. Si enim talis fuerit et ista supradicta sectatus fuerit, tunc Dei minister utilis erit, et propositum suum, opitulante divina clementia, perfecte consummabit.

CAPUT XX. Quomodo solitarii debeant esse docti, et qualiter alios doceant ac semetipsos discrete provideant. Solitarius itaque debet esse doctor, non qui doceri indigeat; etiam debet esse sapiens et doctus in lege divina, ut sciat unde proferat nova et vetera. Multis modis etiam necessarium est solitariis, ut instructi sint in divinis eloquiis. Primum propter astutias et fraudes diaboli per quas seipsum solet in cordibus (0600A)insipientium saepe demergere. Deinde ut advenientium quorumdam corda arentia proximorum, fluentis rivis doctrinae valeat irrigare. Nam et si quos habet discipulos, affatim possit instruere eos. In his denique, et in aliis quibuslibet rebus, scientia Scripturarum valde solitario necessaria est; quia si ei tantum sit sancta vita, sibi soli prodesse potest quod sancte vivit. Porro et si doctrina fuerit eruditus, potest caeteros quosque imbuere, et haereticos, sive Judaeos, seu alios quoslibet adversarios repercutere vel refutare; qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile possunt simplicium corda pervertere. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex et apertus, plenus gravitate et honestate; plenus suavitate, gratiaque, et lenitate. Ipsius namque speciale officium (0600B)est tractare de mysterio legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae. Scripturas divinas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, ut videlicet praenoscat quid, cui, quando, vel quomodo proferat; quia non omnibus una eademque semper exhortatio est adhibenda, sed unumquemque diversa exhortatione admoneat, juxta professionis morumque qualitatem. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero increpatio corrigit blanda. Sicut enim periti medici juxta vulnerum varietates diversa adhibent medicamina, ita et solitarius singulis quibusque congruum exhortationis adhibere debet remedium; et quid cuique oporteat pro aetate, pro sexu, ac professione annuntiet. Non omnibus quae sunt clausa aperienda sunt: multi (0600C)sunt enim qui capere non possunt. Rudibus praecipue hominibus atque carnalibus plana seu communia praedicanda sunt, non summa atque ardua. Unde et Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor III). Carnalibus quippe animis, ut diximus, nec alta nimis de coelestibus, nec terrena convenit dicere, sed mediocriter et discrete. Corvus enim dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem attendit donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit. Ita et strenuus solitarius nisi eos quos monet viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et nitore saeculari deposito, lamentationis habitum peccati recordatione (0600D)induere, non expedit eis aperire intelligentiae spiritualis profundiora mysteria; ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari coelestia praecepta. Propter quod et Dominus inter caetera ait: Nolite mittere margaritas ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis (Matth. VII, 6).

Hactenus autem diximus quam doctus vel quam discretus in doctrina debet esset solitarius. Nunc autem ad sententiam beati Gregorii venientes, videamus quam discreta circumspectione in docendo nosmetipsos oportet providere. Nos, inquit, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quid sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine fratribus (0601A)consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut aliquando tales fuimus; et si jam divina gratia operante tales non sumus, oportet ut tanto eos temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his flagitiis aliquando fuisse agnoscimus. Si nos quoque tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare per poenitentiam cupimus, videamus ne forte cor nostrum de ipsa innocentia superbiat, et in pejus quam hi quorum mala corrigimus ruat. Nam et alia eorum bona opera nobis ante oculos revocemus, quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus; quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, (0601B)ut excitati, posterius etiam ipsa possint bona, quae nos ante accepimus, praevenire. His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitates increpare.

Sciendum vero est quia aliter convenit praedicare episcopis et presbyteris, atque aliter solitariis. Illis utique tanquam sibi commissis plebibus oportet arguendo, increpando, et obsecrando praedicare; istis vero non tanquam commissis, sed pro sola charitate convenit advenientes quosque spiritualium verborum dapibus reficere, et ad Dei servitium ut convertantur humiliter et secrete suggerere: non tamen eos oportet quasi pro gratia hominum acquirenda exhortationis rigorem reticere. Praeterea quoque debemus et nos quotidie etiam tacendo praedicare; (0601C)tunc etenim tacendo praedicabimus cum aliis hominibus formam bene vivendi praebebimus, et lucis exempla monstrabimus.

CAPUT XXI. Ut solitarii lucis exempla omnibus dent; et ut laudabiliter vivant, sed laudari non appetant. Vita ergo et conversatio solitariorum normam et exemplum ab Apostolo sumere debet, qui dixit: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22). In tantum enim idem Apostolus se imitabilem cunctis praebeat, ut cum fiducia clamaret, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). O quam felix, o quam secura conversatio Pauli, qui praetermittens prophetas et apostolos, caeterosque sanctos, jubet se imitari Christianos. (0601D)Quapropter et solitarii, licet inferiores quam Paulus, tamen debent se imitabiles praebere omnibus. Nam sicut pretiosum atque praecipuum est in medio multorum bene agere, et plurimos ad profectum et exemplum boni operis incitare; ita periculosum ac perniciosum est negligentius agendo multorum fidem frangere multorumque animas depravare. Hoc autem ideo dico quia, quod pejus est, facilius inveniuntur qui ea quae sunt deteriora quam qui meliora sectentur. Quamobrem sicut ille valde admirandus atque laudandus est cujus cursus bonus multorum est profectus, ita ille merito lugendus est cujus vita multorum ruina est. Plerique igitur solitarii prave viventes forma caeteris in malum existunt, qui in (0602A)bonis exemplum esse debuerunt. Hi autem quoscunque exemplo malae conversationis suae perdunt, simul cum eis procul dubio in aeternum peribunt, si tamen in malo perseveraverint. Multo enim deteriores sunt hi qui sive exemplis, sive doctrinis, vitam moresque bonorum corrumpunt, quam illi qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Hi enim quae extra nos, sed tamen quae nostra sunt, auferunt; corruptores vero morum proprie nos ipsos decipiunt, quoniam divitiae hominum mores eorum sunt.

Quapropter nos qui solitariam vitam expetimus, semper ea quae ad aedificationem pertinent, agere studeamus. Videamus autem ne vitia nostra aliorum virtutibus noceant, ne aliorum fervorem tepor noster debilitet, ne aliorum patientiam nostra ira (0602B)commaculet, iracundia violet, ne aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne aliorum sanitatem infirmitas nostra corrumpat, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades; ne, quod absit, simul cum fatuis virginibus a regno Dei excludamur. Sed tales nos econtra exhibeamus, ut nostra humilitas aliorum confundat superbiam, nostra patientia proximorum exstinguat iracundiam, nostra obedientia pigritiam aliorum tacite increpet, noster fervor aliorum teporem excitet. Tales insuper nos exhibeamus, ut cunctis in exemplo luminis simus. Unde Dominus praecipit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Hinc (0602C)Paulus apostolus ait: In omnibus ergo teipsum praebe exemplum bonorum operum, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate, etc. (Tit. II, 7; I Tim. IV). Hinc etiam Gregorius doctor egregius in expositione Ezechielis dicit: Quisquis igitur in occulto bene vivit, sed alieno provectui minime proficit, carbo est. Qui vero in imitatione sanctitatis positus lumen ex se rectitudinis multis demonstrat, lampas est, quia et sibi ardet et aliis lucet. Item ipse: Qui enim, inquit, vitam suam ab aliis sciri refugiunt, sibimetipsis accensi sunt, sed aliis in exemplum luminis non sunt. Hi autem qui exempla virtutum praerogant, et lumen per vitam boni operis, et verbum praedicationis aliis demonstrant, jure lampades appellantur. Hinc etenim beatus Hieronymus (0602D)ait: Innocens et absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Hinc enim satis evidenter ostenditur quod et conversatione et verbo omnibus esse debemus in exemplum.

Sed valde cavendum est solitariis ut laudabiliter vivant, sed laudari non appetant, ne pro ipsa laude in elationem aut vanam gloriam incidant, ne in ipso quidem pestifero vitio vanae gloriae ruant: oportet ut semper illud Apostoli exemplum in corde teneant: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et iterum: Si gloriari oportet, non expedit quidem (II Cor. XI, 30). Idcirco enim hoc dico quia satis rarum est ut laudabiliter viventem laus humana non capiat, et vana gloria non subripiat. Ille igitur modis omnibus (0603A)se dedit ad exemplum pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens, jam spiritualiter vivit et vanam gloriam contemnit.

CAPUT XXII. De his qui in regimine prodesse possunt, et propter quietam vitam praeesse refugiunt. Sunt nonnulli qui magnis muneribus sapientiae et scientiae ditati, dum solius contemplationis studio inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. Qui nimirum si vocati culmen regiminum suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non (0603B)aliorum lucra cogitant, ex tantis procul dubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris Unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum? Denique ipsa Veritas discipulis in Evangelio dicit: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Et iterum: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Luc. XI, 33). Hinc Petro ait: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15)? Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas (Ibid., V, 16). Si ergo testimonium dilectionis est cura pastionis, quisquis virtutibus (0603C)pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Si curam proximi sicut nostri gerimus, quasi utrumque pedem per calceamenta munimus. Qui vero suam cogitans, utilitatem proximarum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt etiam nonnulli qui ex sola humilitate aliis praeesse refugiunt, ne his quos superiores sibi aestimant praeferantur: quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante oculos Dei vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque enim vere est humilis, qui superni nutum arbitrii ut debeat praeesse intelligit et tamen contemnit. Cum enim sibi regiminis culmen imperatur, si jam donis praeventus est, quibus aliis (0603D)praeesse et prodesse possit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire. Huc usque beatus Gregorius. Nam de eadem re ait sanctus Isidorus: Vir, inquit, ecclesiasticus et crucifigi mundo per mortificationem propriae carnis debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei voluntate provenerit, nolens quidem, sed humilis gubernandam suscipiat. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui vitae sensus et utilitate praestantes praeesse et prodesse aliis nolunt; et dum eis regimen animarum imponitur, renuunt, consultius arbitrantes otiosam vitam degere quam lucris animarum insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli fallentis eos per speciem boni, ut dum illos a pastorali officio retrahit, (0604A)nequaquam proficiant qui eorum verbis atque exemplis instrui poterant.

CAPUT XXIII. De vita et moribus solitariorum, et qualiter eis in solitaria vita conversandum sit. Beatus igitur Paulus apostolus de nostra vita ac conversatione, ut ita dicam, sollicitus, more paterno nos admonet diceens: Videte vocationem vestram, etc. (I Cor. I, 26). Quapropter et nos videamus vocationem nostram, quia aut aliquid aut nihil prodest quod solitariam vitam expetimus, si tales in ea sumus quales in saeculo esse potuimus. Venire quidem ad solitariam vitam summa perfectio est, sed non perfecte in solitudine vivere, summa damnatio est. Quid enim prodest si locus quietus tantum corporaliter (0604B)teneatur, et inquietudo in corde versetur? Quid, inquam, prodest si in habitatione silentium sit, et in habitatoribus vitiorum sit tumultus, et conluctatio passionum, si exteriora nostra serenitas teneat, et interiora tempestas? Non ideo ad solitariam vitam venimus, ut rebus omnibus abundantes omni quiete frueremur. Non utique ad requiem nec ad securitatem, sed ad pugnam huc venimus, ad agonem processimus, ad exercenda cum vitiis bella properavimus. Vitia enim nostra hostes nostri sunt. Caveamus autem ne unquam cum eis habeamus foedus. Necessaria enim nobis est pervigil cura indefessaque custodia, quia hostis iste sine pace est: vinci potest, et recipi in amicitia non potest. Et ideo praelium istud quod suscipimus satis arduum, (0604C)satis durum, satis periculosum est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non finitur. Ideo ergo ad hanc tranquillam, secretam et spiritualem vitam venimus, ut quotidie contra passiones nostras infatigabili congressione decertemus, ut cordis nequitias circumcidamus vel linguae gladium retundamus. Turrim namque excelsam exstruere volumus, praeparemus nobis sumptus ad structuram, ut coeptum aedificium ad perfectionem deducamus; ne quando praetereuntibus veniamus in derisum, et gratulentur de nobis inimici nostri, et dicant: Isti coeperunt aedificare, et non potuerunt consummare. Avertat autem Dominus hoc improperium a nobis (Luc. XIV, 30). Haec enim turris non ex lapidibus construitur, sed ex virtutibus animae; nec auri et (0604D)argenti sumptibus indiget, sed conversatione fideli: nam terrenae opes plurimum ad aedificandum impediunt. Difficile namque est duobus dominis servire, nec potest quisquam serviens mammonae spiritualia arma portare, sed jugum suave Christi repellit et projicit a se; et quidquid grave et onerosum est animae suae, suave ei videtur ac leve. Istiusmodi solitarius a propriis armis vulneratur, et cum diligit periculum, incidit in mortem. Nos autem si cupimus militare Deo, illi soli serviamus, et terrenas opes postponamus. Peculiariter autem ad professionem nostram pertinet, nihil honoris in hac vita requirere, sed honores fugere, et ad aeternae remunerationis promissa animum praeparare, subjectione atque abjectione (0605A)gaudere, voluntariam paupertatem amplecti, et non solum facultates, sed etiam ipsas cupiditates de cordibus nostris eradicare; quia nihil prodest non habere divitias, cui voluntas suppetit habendi eas. Non enim tantum habere debemus, quantum cupiditas concupiscit, sed quantum necessitas poscit. Habendi enim amor, nisi ad integrum resecetur, ardentior est in parvis et plus torquetur in minimis. Est autem et alia causa valde dura et nimis dolenda, hoc est omni intentione studium laboris impendere, et fructum non recipere post laborem. Quid enim prodest jejunare et vigilare, et mores non corrigere? Sic est quomodo si aliquis extra vineam aut circa vineam exstirpet et excolat, et vineam ipsam desertam ac incultam relinquat, ita ut spinas (0605B)et tribulos germinet. Aut quid prodest afflictio corporalis, si linguae nequitiis et obtrectationibus polluamur, cum apostolus dicat: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Nonne omne opus nostrum velut fumus atque umbra evanescit, et velut favilla stupae in nihilum redigitur? Quapropter frustra nobis de corporis cruce et pectoris afflictione blandimur, si exterior homo noster, hoc est corpus nostrum, sanctis laboribus exercetur, et interior a passionibus, hoc est, a detractione, ab ira, ab indignatione, ab hypocrisi et caeteris hujusmodi vitiis non curatur. Hujusmodi quippe solitarius talis videtur mihi esse, quomodo si a foris statuam auream faciat aliquis quae intro lutea sit; vel quomodo (0605C)si domus magnifica arte exstructa, a foris pulcherrimis depicta videatur coloribus, ab intus serpentibus et scorpionibus plena sit. De talibus enim Christus in Evangelio dicit: Vae vobis, hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris hominibus parent speciosa; intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27). Ipse quoque Dominus velut pius medicus hac de causa nobis infirmis paulo superius dat consilium, dicens: Munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum (Ibid., V. 26). Hoc est, munda prius cor tuum ab omni hypocrisi et iniquitate, et ab omni ira et detractione, et tunc erit opus tuum lucidum totum, et non habens aliquam partem tenebrarum.

CAPUT XXIV. Item de eadem re quae supra. Certi enim simus, secundum Domini nostri sententiam superius dictam, quod nisi nostras quotidie caveamus et circumcidamus passiones, deteriores nos multum effici quam fuimus dum in saeculo viveremus, ita ut fiant extrema nostra pejora prioribus. Quapropter non solum nobis a capitalibus criminibus caveamus, sed etiam ipsas parvas negligentias quotidie quasi venenum diaboli respuamus. Sicut enim per minutissimas rimulas in sentinam navis guttae concurrunt, sic et minuta peccata quotidie in animas nostras confluunt. Et sicut navis posteaquam de fluctibus pelagi evasit, si in portu exsentinata non fuerit, de minutissimis guttis impletur et mergitur; ita (0606A)et solitarius, devictis et superatis mundi hujus criminibus, quasi periculosis fluctibus, cum ad portum solitudinis venerit, si repentina et minuta peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso quietis portu naufragii discrimen incurrit.

Sed dicit aliquis: Quomodo potest anima exsentinari? Utique orando, vigilando, jejunando, abstinendo, ipsa peccata confitendo, veram charitatem, veram humilitatem, veram patientiam exhibendo. Quanquam enim solitarius sit justus et sanctus, nunquam necesse est ut in hac vita sit securus, quia, ut ait Scriptura: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futuro reservantur incerta. Multi enim adhuc laquei tensi sunt ante pedes animae nostrae. Sicut enim quis transiens super flumen, (0606B)per angustias arctissimi pontis, etiamsi majorem partem inoffenso pede jam periculi evasisse se credat, cum in ultimo pontis spatio venerit, et si paululum titubaverit, casum quem in medio pontis timebat, incurrere poterit. Sic nos etiamsi magna pars vitae istius prospere videatur jam fuisse transacta, non ideo fiduciam praesumamus, cum adhuc periculi pars extrema minetur. Nemo ergo securum se esse judicet, antequam ad finem felici consummatione perveniat. Quid ergo prodest si mihi vinea spem omnem in flore ostendat, et vel ferarum incursio, vel vastitas grandinis, spem omnem in consummatione subducat? Ideoque omnis prosperitas, omnis labor felicitatis in fine consistit. Ne ergo nimia securitate solvamur, adducatur illa Domini sententia (0606C)in medium, de qua dicitur: Utinam calidus esses, aut frigidus! nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15). Ac si dicatur: Melius tibi fuerat in saeculo remansisse frigidum, quam in solitaria vita esse tepidum. Nunc autem quia de saeculo recessisti, et fervorem spiritualem prae negligentia apprehendere noluisti, tepidus effectus es, vix iterum ex ore Domini respiciendus evomeris. Et ideo necesse est nobis diligenter attendere illam divinae Scripturae sententiam dicentis: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Oportet itaque ut invicem opera nostra quotidie consideremus et perspicaciter attendamus: quis nostrum in opere Dei sit promptior, quis in oratione ferventior, in lectione sollicitior, in castitate purior, in lacrymarum (0606D)ubertate profusior, in corpore honestior, in corde sincerior; quis in ira sit mitior, in mansuetudine modestior, in risu rarior, in compunctione ferventior, in gravitate fundatior, in charitate jucundior; et sic nosmetipsos quotidie ipsi nobiscum de conversatione nostra rationem habeamus ad invicem dicentes: Videamus si hunc diem sine peccato, sine invidia, sine murmuratione, sine ira ac detractione transegimus. Videamus si hodie aliquid quod ad profectum nostrum et ad aedificationem aliorum pertinet, operati sumus. Videamus si plus hodie risui, si plus cibo ac potui, si plus otio ac somno quam decebat, indulsimus. Si minus legimus, si minus oravimus quam debuimus: ac sic de omnibus negligentiis (0607A)nostris compungamur in cubilibus, hoc est, in cordibus nostris; et si aliquod bonum in nobis, Domino largiente, conspicimus, illi, a quo est omne bonum, gratias referamus. Si vero, quod absit, aliquod vitium in nobis deprehenderimus, illud nobismetipsis reputemus, et ad poenitentiam denuo recurramus. Haec autem quae supra breviter praelibavimus, generaliter ad omnes pertinent solitarios; et non solum ad eos, verum etiam ad omnes Dei servos et catholicos Christianos. Praeterea quoque si duo fuerint simul, ita ut praefatum est, solitarii, oportet ut non otio torpeant, non detractionibus et obscenis confabulationibus incumbant, sed aut psalmorum modulationibus, aut divinis lectionibus, aut certe manuum operationibus insistant, horas canonicas cum omni (0607B)devotione custodiant, et in his divinum officium impleant, moxque ut datum fuerit signum, ad oratoria propria conveniant. Quotidie quoque ad collationem simul veniant, ubi de Dei servitio et de communi profectu tractent, et pro admissis sibi invicem veniam postulent. Si autem unus solummodo fuerit solitarius, ipse etiam quotidie collationem secum habeat. Sedeat quidem quotidie in tribunali mentis suae, et statuat se ante faciem suam, atque ita in corde suo constituto judicio adsit accusatrix ejus cogitatio, testis conscientia, carnifex timor: deinde sanguis animae confitentis per lacrymas profluat; postremo in conscientia sua se indignum et peccatorem fore judicet. Haec quidem de uno.

Si autem, ut praedictum est, duo fuerint, honorem (0607C)sibi invicem humiliter deferant. Junior natu eum qui aetate senior est obsequio sanctitatis veneretur: senior vero aetate juniorem dictis et exemplis ad bene vivendum informet. Nobilis genere nequaquam ignobili se praeferat. Sciat autem quia non est personarum acceptio apud Deum. Neque enim is, qui scientiae doctrinis, et caeterorum bonorum operum praerogativis pollet, se alteri praeferat, sed potius de muneribus sibi divinitus collatis Deo gratias agat, semper illud Apostoli perpendens, quo dicitur: Qui se stare putat, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Et illud Hieronymi: Timendum est, inquit, et cavendum, ne veterem gloriam et solidam firmitatem unius horae procella subvertat. Charitatis autem officio se alterutrum humiliter praeveniant. Ad illorum (0607D)autem infirmitates procurandas invicem condescendant, et eorum necessitates invicem provideant: et quotidie, si locus ita fuerit congruus, ita pariter reficiantur utrisque et spiritualibus et carnalibus dapibus. Una prosperitas sit utriusque similiter et adversitas, si forte contigerit. Unius voluntas alterius voluntati succumbat. Utrorumque illorum voluntates Domini voluntati, imo servituti subjiciantur; et non quod singuli singillatim cupiunt, sed quod utrique disponunt, agant; illam Dominicam semper reminiscentes sententiam: Non veni, inquit, voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me, Patris (Joan, VI, 38).(0608A)

CAPUT XXV. De instrumentis bonorum operum. Cum ergo omnium sanctarum Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum sint refertae, et per earumdem sanctarum Scripturarum campos inveniri possint arma quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur, necesse est tamen huic regulae sententiam cujusdam Patris inserere de instrumentis bonorum operum; in qua sub magna brevitate quid solitariis agendum quidve vitandum sit, continetur. Oportet enim eos 1. Imprimis Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute. 2. Deinde proximum tanquam seipsum. 3. Deinde non occidere: hoc est, non detrahere; quia, ut ait apostolus: Qui detrahit fratri suo, homicida est (Joan. III). (0608B)4. Deinde non adulterare. 5. Non furtum facere. 6. Non concupiscere. 7. Non falsum testimonium dicere. 8. Honorare omnes homines. 9. Et quod sibi quis fieri non vult, alii ne faciat. 10. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. 11. Corpus castigare. 12. Delicias non amplecti. 13. Jejunium amare. 14. Pauperes recreare. 15. Nudum vestire. 16. Infirmum visitare. 17. Mortuum sepelire.

Quaerendum est itaque quomodo possit solitarius infirmum vel in carcere positum visitare, aut mortuum sepelire, qui non habet quidem facultatem de cellula foras exire. Infirmum enim, vel in carcere positum, ille procul dubio visitat, qui in lecto vel in tenebris vitiorum videt aliquem jacere, et morbo suae iniquitatis laborare, eumque suo exemplo operationibus (0608C)atque antidoto salubris exhortationis roborat, quem in bona actione titubare ac debilitari cernebat. Mortuum quoque ille sepelit qui pro eo devote seduleque preces ad Dominum fundit: non solum autem mortuum sepelit, sed etiam eum, ut ita dicam, a morte suscitat, quando videt aliquem funibus peccatorum suorum obstrictum, et in tenebris suae iniquitatis quodammodo sepultum, eumque ad confessionem ac poenitentiae lamenta per sacrae admonitionis studium provocat, atque ut ad viam salutis redeat salubriter instigat. Quocirca sciendum est nobis quia major merces est, peccatorem suscitare de vitiis quam mortuum de sepulcro. Sequitur. 18. In tribulatione subvenire. 19. Dolentem consolari. 20. A saeculi actibus se facere alienum. (0608D)21. Nihil amori Christi praeponere. 22. Iram non perficere. 23. Iracundiae tempus non reservare. 24. Dolum in corde non tenere. 25. Pacem falsam non dare. 26. Charitatem non derelinquere. 27. Non jurare, ne forte perjuret. 28. Veritatem corde et ore proferre. 29 Malum pro malo non reddere. 30. Injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre. 31. Inimicos diligere. 32. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. 33. Persecutionem pro justitia sustinere. 34. Non esse superbum. 35. Non vinolentum. 36. Non edacem. 37. Non somnolentum. 38. Non pigrum. 39. Non murmurosum. 40. Non detractorem. 41. Spem suam Deo committere. 42. Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, (0609A)non sibi. 43. Malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet. 44. Diem judicii timere. 45. Gehennam expavescere. 46. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituaii desiderare. 47. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere. 48. Actus vitae suae omni hora custodire. 49. In omni loco Deum se respicere pro certo scire. 50. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere. 51. Et seniori spirituali patefacere. 52. Os suum a malo vel pravo eloquio custodire. 53. Multum loqui non amare. 54. Verba vana, aut risui apta, non loqui. 55. Risum multum et excussum non amare. 56. Lectiones sanctas libenter audire. 57. Orationi frequenter incumbere. 58. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in (0609B)oratione Deo confiteri; et de ipsis malis in reliquo emendare. 59. Desideria carnis non perficere: voluntatem propriam odisse. 60. Praeceptis seniorum in omnibus obedire, etiamsi ipsi aliter, quod absit, agant; memores illius Dominici praecepti: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII). 61. Non velle dici sanctum antequam sit; sed prius esse, quod verius dicatur. 62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere. 63. Castitatem amare. 64. Nullum odisse. 63. Zelum et invidiam non habere. 66. Contentionem non amare. 67. Elationem fugere. 68. Seniores venerari. 69. Juniores diligere. 70. In Christi amore pro inimicis orare. 71. Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire. 72. Et de Dei misericordia nunquam desperare.(0609C) Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis; quae cum fuerint a nobis die noctuque ineffabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa nobis merces a Domino recompensabitur, quam ipse promisit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9). Officina vero ubi haec diligenter operemur, claustra vel cellulae sunt solitariorum, et stabilitas in retrusione.

CAPUT XXVI. De observatione mandatorum Dei. Omnibus quidem Christianis expedit observare et obedire mandatis Domini nostri Jesu Christi, et maxime solitariis. Sed sciendum nobis est quod ad conservandam memoriam Dei, et ad obediendum (0609D)praeceptis ejus plurimum prodest etiam secretius et remotius habitare. Nam permixtim vivere cum his qui negligentius agunt circa timorem Dei, et contemptum habent mandatorum ejus, plurimum nocet; sicut et Salomonis sermo testatur dicens: Cum homine irreligioso ne habitaveris, ne forte discas semitas ejus, et facias laqueos animae tuae (Eccli. XXXVII, 12). Et iterum: Ne aemuleris hominem injustum, ne imiteris vias ejus (Prov. III, 31). Unde et Petrus apostolus ait: Justum igitur et valde justum est separari eum qui salvari vult, ab eo qui non vult. Hinc Paulus sub magna denuntiatione dicit: Denuntiamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante (0610A)(II Thess. III, 6). Hinc etiam Hieronymus ait: Negotiatorem clericum, et ex inope divitem, et ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge: corrumpunt enim bonos mores confabulationes pessimae. Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est mansuetudo, silentium, secretum; illi loquacitas. Hic satis evidenter ostenditur quod plurimum impedit societas et permixtio eorum qui vitam dissimilem ducunt.

Igitur ut neque per oculos, neque per aures recipiamus malas delectationes ad peccandum, et ut orationi possimus vacare liberius, oportet omnino habitare secretius atque remotius: hoc enim modo et praecedentes consuetudines a nobis excidere poterimus, in quibus contra praecepta Dei agebamus. (0610B)Non enim parvus labor est ut se aliquis a priori non bona consuetudine reflectat ac revocet. Unde illud vulgare proverbium dicitur: Mala consuetudo aut vix aut nunquam tollitur. Quapropter si volumus mandata Dei observare et custodire, studeamus primo omnium nos ipsos abnegare, et crucem Christi tollere et sic eum sequi. Ipse Dominus ad amorem sui et observationem mandatorum suorum nos provocat, dicens: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Et iterum dicit: Qui habet mea mandata, et servat ea, ille est qui diligit me (Ibid., v. 21). Tunc namque diligimus Deum, si ejus mandata servamus, et omnia visibilia pro amore ejus contemnimus. E contrario tunc nequaquam eum diligimus, cum ejus praecepta non custodimus. Unde (0610C)Joannes apostolus ait: Qui dicit quoniam diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. IV, 20). Vere enim diligimus Deum, si ejus mandata observamus. In operatione autem mandatorum ejus cognoscere possumus utrum Deum diligamus an non. Non enim ordinem mandatorum Christi hic inserere per omnia disposuimus, sed ex parte, et quantum ad propositum nostrum sufficit, et praesens ratio postulat. A parte enim totum intelligitur. Primum itaque ea commemorare oportet quae nos ad amorem Dei et proximi provocent, id est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (0610D)In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37). Unde beatus Gregorius ait: Praecepta Dominica multa sunt et unum. Multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Si in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, et si utilitas omnium mandatorum una est, et si omnia mandata unum esse videntur, tunc non est nobis necesse cuncta mandata Dei in hoc capitulo sigillatim inserere. Sed videamus quid sit quod nobis praecipitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim est Deum ex toto corde diligere, nisi ut cor nostrum non sit inclinatum ad ullius dilectionem amplius quam Dei? Verbi gratia, si aurum, si argentum, si varias possessiones et honores (0611A)temporales, si mancipia, et animalia, caeteraque hujusmodi toto affectu diligimus, Deum ex toto corde non amamus. Pro quanta enim parte in aliquo horum amor cordis nostri fuerit occupatus, pro tanta parte minus est ad Deum, et pro tanta parte minus diligimus Deum. Sicut enim casta mulier, quae virum suum amat, nullum alium amat, ita et homo, si Deum amat, mundum non amat: si autem mundum amaverit, jam Deum ex toto corde non diligit. Et ideo reflectamus cor nostrum, et mentem nostram, et omnes actus nostros ab amore visibilium rerum, et Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute diligamus. Tunc enim Deum diligimus, si omnes sensus nostri, qui pertinent ad mentem, Deo vacant: si intellectus noster (0611B)Deo ministrat, si sapientia nostra circa Deum est, si omnis cogitatio nostra ea quae Dei sunt tractat. Tunc etiam vere Deum diligimus, si semper de ejus servitio cogitamus et loquimur, et ejus mandata juxta vires adimplere satagimus. Deus enim non se verbis tantum vult diligi, sed corde puro et operibus justis. Non postulat a nobis aurum neque argentum, neque aliquid hujusmodi; sed si fuerint nobis ista, dispertiri egentibus praecipit. Nos ipsos quaerit, in nobis requiescere cupit. Hoc solummodo a nobis exigit ut eum ex toto corde diligamus, et mandata ejus custodiamus, et templa nostra impolluta ei servemus, quatenus ipse semper in nobis habitet, et nos in illo permaneamus. Quapropter accedamus ad eum et copulemur in affectu ejus.(0611C) Sequitur: Diliges, inquit, proximum tuum sicut teipsum. Qui diligit proximum, inquit Apostolus, legem implevit (Rom. XIII, 8); qui autem e contrario odit, homicida est. Qui proximum suum diligit sicut seipsum, non occidit illum, non mentitur illi quem diligit, non falsum testimonium de eo dicit, nec illius rem concupiscit; non insuper hoc quod non vult ut faciat ei aliquis, facit illi quem sicut seipsum diligit. Sequitur: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40); jam enim supra diximus, ut omnium mandatorum una est utilitas, et omnia mandata unum videntur esse mandatum, ita sibi invicem cohaerent, ut alterum sine altero esse non possit. Nec enim Deus vere sine proximo, nec (0611D)proximus vere diligitur sine Deo. Nam, sicut supra diximus, impossibile est omnia mandata Dei in hoc capitulo inserere, sed breviter succincteque ea commemoravimus quae nos ad amorem Dei possint excitare. Sciendum tamen nobis est quia non solum praecepta evangelica, verum etiam prophetica et apostolica mandata diligentissime scrutari, et fidelissime observare, et obedire eis debemus. Ideoque studeamus Deum ex toto corde diligere, et mandata ejus scrutari, et semper ante oculos mentis habere, et ea non ex parte, sed per omnia diligere; quatenus illam beatitudinem consequi mereamur quam ille hymnidicus rex et propheta commemorat dicens: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII, 2). Studeamus etiam, (0612A)fratres mei, et proximos nostros ut propria viscera diligere, ut simul cum eis ad gaudia sempiterna feliciter pervenire et gaudere mereamur.

CAPUT XXVII. Lamentabilis descriptio de his qui praecepta Christi non observant. De praeceptis ergo Domini nostri Jesu Christi unum adhuc capitulum excipere volui; sed cum reminiscerer quod istis temporibus pene jam nemo sit qui ea observare valeat vel satagat, majus mihi desiderium exstitit flendi quam scribendi. Merito enim lugendum est praesentis vitae tempus, in quo tot mala tantaque flagitia videmus quotidie cumulari; quae si velimus per singula considerare, nunquam poterimus a lacrymis temperare. Sic autem omnia (0612B)confusa, sic cuncta sunt resoluta, ut jam nec virtutis quidem vestigium usquam appareat. De spurcitiis enim et luxuriis, atque de caeteris nequitiis, nostris diebus mundum repletum esse perspicimus: et, quod est omnium malorum infelicius, jam nec ipsi emendamur, nec aliis emendandi exemplum praebemus; sed sumus velut sepulcra dealbata, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Et contigit nobis hoc quod illis solet evenire qui vel phrenesin patiuntur, vel mente capti sunt; a quibus cum multa turpia et periculosa vel dicantur, vel etiam gerantur, nec pudoris aliquid, nec etiam poenitudinis capiunt, quinimo, et magnifici sibi ac sapientiores videntur esse sanis ac sapientibus. Ita ergo et (0612C)nos, cum omnia quae sanitati contraria sunt gerimus, nec hoc ipsum quidem quod est sanitas novimus. Si forte enim in corpore parum aliquid morbi nos pulsaverit, statim medicos adhibemus, et pecunias eis damus, et omni observantia, quod nobis competit, gerimus, nec prius cessamus quam ea quae nobis molesta sunt mitigentur. Anima vero cum quotidie vulneretur, lanietur, uratur, praecipitetur, et modis omnibus pereat, nec parva quidem pro ipsa nos cura sollicitat. Certum est enim quod nos omnes pariter corrumpit et absumit incuria, dum nemo est qui opportuna praebeat et inopportuna prohibeat, et cum omnes cura indigeamus, nemo est qui medicinam praedicationis adhibeat et poenitentiam (0612D)curationis imponat. Etenim si religiosus homo aliquis extrinsecus undecunque in his partibus adveniret, et praeceptorum Christi ac nostrae conversationis confusionem videret, nescio si alios aliquos magis quam nos inimicos esse et contrarios praeceptorum Christi judicaret, et quasi qui studium quoddam habuerimus in omnibus contraria agere quam Christus nobis praecepit. Sed ne quis putet forte exaggerationis causa a me haec verba proferri, probamenta jam nunc adhibebo, non aliunde quam de ipsis Christi mandatis; Christus enim noster in Evangelio ait: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, (0613A)racha, reus erit concilio; qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22). Haec quidem Dominus Jesus. Nos autem tanquam increduli et infideles calcamus hanc legem, et quotidie innumeris injuriis fratres nostros afficimus, quasi inde aliquid praemii exspectemus. Sed videamus nunc quantum sit inter justitiam Pharisaeorum et Christianorum discrimen. Illos occisio reos facit judicio, nos autem ira similiter reos facit judicio. Et si nos ira reos facit judicio, quomodo audemus quotidie tam leviter non solum contra juniores, verum etiam contra aequales ac majores nostros irasci? Non solum autem de ira, verum etiam de omni verbo otioso, secundum ejusdem Domini nostri sententiam, reddituri sumus Deo rationem. Racha enim (0613B)dicitur inanis et fatuus. Et cum frater noster ita credat in Christum sicut et nos, quomodo illum audemus inanem, vel fatuum, vel absque mente vocare? Nam quod Dominus racha et fatue dicit, hoc ostendit quia nec leve quidem, nec minimum in fratre collatum convicium nobis relaxabitur, ut non pro omnibus judicemur, nisi laeso satisfecerimus, et condignam poenitentiam in hac vita agamus. Et ideo de istis levioribus mandatis sententiam dedit nobis Christus, ut et de caeteris omnibus quae praevaricamur similiter sentiamus. Praeterea quoque in tantum humanus metus timori Dei praeponitur, ut si fortiores ac potentiores nostri aliquam injuriam aut contumeliam nobis faciant, ipsas etiam prompte et (0613C)mansuete sustinemus; erga coaequales vero vel inferiores interdum nec laesi commovemur et irascimur. Quis ergo erit immunis aut alienus ab hac culpa? Si autem miles terrenus in conspectu regis terreni non ausus est irasci, neque aliquid suae indignationis ante oculos ejus ostendere, quomodo audemus coram Rege aeterno irasci, et indignationem nostram ante faciem ejus ostendere? Rex ergo terrenus deforis tantum videt hominum corpora, et ipsa solummodo habet in potestate: Rex vero coelestis cordis nostri conspicit arcana, et potestatem habet utrumque, et corpus et animam, perdere in gehennam. Propter quod nec erga famulos quidem negligendum est istud praeceptum: neque enim sine causa debemus contra ipsos irasci, quia et illi a (0613D)Christo simili ut nos libertate sunt donati. Neque etiam si aliquem videmus mandatum Domini praeterire, irasci contra cum debemus, sed potius miserationem et compassionem erga illum nos habere oportet, secundum eum qui dixit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? Illud autem quod in sequentibus habetur, quis non infidelium etiam fabulosum judicet, cum aeterna Dei voce sancitum sit? ait enim: Si autem offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 25). Nos autem e contra pugnas habentes ad invicem, et dolos in corde versantes, accedimus ad altare Dei. Et cum (0614A)Deus et Dominus tantam curam reconciliationis nostrae habeat, ut patiatur munera sua relinqui, et ante altare imperfecta manere, atque interrumpi mysteria sua, donec eamus, et iracundiam cum fratribus nostris solvamus, et nodos et inimicitias: nos vero nec hoc quidem erubescimus, sed dies multos manemus in inimicitiis, et trahimus sicut funem longum iram et voluntatem malam, ignorantes quod tantum longa erit nobis poena quantum et discordia. Hoc etiam ad cumulum nostrae confusionis est, ut si quid boni nobis dicatur de inimico, non credimus; si quid autem mali, hoc solum credimus et confirmamus. Et si forte irasci nobis accidat, praecipit Dominus ut ante solis occasum iracundiam nostram finiamus. Unde dicit: Sol non occidat super iracundiam (0614B)vestram (Ephes. IV, 26). Nos autem e contra ne hoc quidem contenti sumus ut iracundiam nostram ultra solis terminum producamus, sed insidias invicem ponimus, et sive verbis sive rebus supplantare proximos nostros cupimus. Nam osculum pacis quo tempore munera sacra offeruntur, porrigere invicem in usu habemus; sed vereor ne plures ex nobis hoc labiis tantummodo faciant, cum Christus pacem non ex ore, sed ex corde desideret. Unde per haec Deus potius exacerbari quam placari credendus est. Puritas enim et veritas in conspectu Dei placent; respuit autem et odit omne quod simulatur et fingitur. Nam pro his singulis lacrymae nobis fundendae sunt, et confusio habenda est. Caetera vero praecepta quae restant, in sequenti capitulo, (0614C)ob compendii causam, breviter et diligenter discutienda relinquimus.

CAPUT XXVIII. Item de eadem lamentatione quae supra. Jam vero quae de consentiendo adversario, vel de concupiscentia illicita, et de oculo dextro, et de manu dextra, et de relinquendis uxoribus praecipiuntur (Matth. V), quasi nec scripta sint nec audita, ita contemnuntur. In oculo enim dextro et manu dextra parentes nostros atque propinquos intelligimus: quod si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento sunt, debemus truncare istiusmodi portiones; ne dum volumus caeteros lucrifacere, ipsi in aeternum pereamus. Nam de non jurando erubesco (0614D)proferre in medium, non solum propter juramenta, sed etiam propter perjuria. Si enim vere jurare crimen est et praevaricatio mandati, de perjurio quid dicamus? Evangelica autem veritas juramentum non recipit, cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit. Post haec autem Dominus ait: Si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram; et volenti tecum judicio contendere, et tunicam tuam auferre, relinque illi et pallium. Et si quis angariaverit te mille passus, vade cum illo alia duo. Petenti te, da ei. Et volenti mutuari a te, ne avertaris (Matth. V, 39). Ad haec enim quid dicimus? Pro singulis autem his lacrymae nobis tantummodo proferendae sunt, et confusio habenda est: aperte enim contra haec omnia militamus. Pati autem aliquid (0615A)ex his quae scripta sunt ac ferre, neque in verbis, neque in rebus unquam volumus. Sed etsi in aliquo saltem vel leviter pulsemur, continuo velut ferae bestiae contra eos insurgimus. Sed licet nos in omnibus contraria agamus quae praecipit nobis Christus, tamen eminentius ab eo docemur; qui diripuerit, inquit, quae tua sunt, qui te laeserit, qui tibi nocuerit, non solum pro his quae tibi abstulit, non indigneris; sed et dilige, et tota charitate constringe, et etiam pro ipso ad Deum diligenter preces funde. Ac si dicatur: Cum ille qui ad diripienda quae tua sunt iniquo spiritu fuerit accensus, si te prolixiorem invenerit in largiendo quam ille venerat in diripiendo, quamvis ille sit ferus et barbarus, erubescet tamen bonitatem tuam, mitigabitur a furore, (0615B)resipiscet continuo et facti poenitebit, ac suum quidem peccatum exhorrescet, tui vero animi virtutem mirabitur et amabit. Sed hoc ubi nunc invenio? Cujus enim talem vitam mirabor? Neminem autem nunc invenire queo qui hanc injuriam patienter ferre velit. Christus enim nos orare pro persequentibus et calumniantibus jubet; nos autem non solum contra inimicos, sed etiam contra amicos saepe inimicitias et insidias ponimus. Christus maledicentibus benedici jubet, nos e contra non solum multiplicatas maledictiones restituimus, sed etiam, si possumus, pro verbis flagellis eos caedimus. Nonne tibi videntur, o homo, omnimodis contraria esse, ut dixi, praeceptis Christi quae gerimus? Nonne magis pugnam habemus contra mandata ejus, quam obedientiam? (0615C)Et ideo merito lugemus, et inobedientiam nostram merito plangimus. Sed dicit aliquis: Impossibilia nobis praecipit Christus. Quid agis, o homo? nunquid ignoras quid David in Saul fecit? Quid Stephanus martyr, qui pro lapidantibus exoravit? Oblitusne es quid ipsemet Christus docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Volentibus enim observare Christi praecepta, non sunt impossibilia, sed levia; nolentibus vero et inobedientibus videntur esse dura et impossibilia, cum idem Dominus dicat: Onus meum leve, et jugum meum suave (Matth. XI, 30). Jam vero quid dicam de hoc quod scriptum est in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12)? (0615D)Quisnam est ex omnibus nobis qui cum fiducia haec Deo dicere audeat? Nam etsi nihil faciamus inimicis et debitoribus nostris, habemus tamen intra nos insanabile vulnus irae retentum in corde. Et si tantummodo non laedas eum qui te laesit, avertis te tamen ab eo, nec libenter eum vides, manet sine dubio vulnus in pectore, et dolor augescit in corde. Nunquid tu ita vis propitium tibi fieri Deum, ut non quidem te laedat, avertat se tamen abs te, et peccatorum tuorum memoriam teneat et videre te nolit? Igitur qualem vis esse erga te Deum, cum peccatorum veriam poscis, talem te exhibere debes his qui deliquerunt in te, sicut et sapientium quidam dixit: Homo homini servat iram, et a Deo (0616A)quaerit medelam (Eccli. XXVIII, 3). Et si homo erga hominem non habet misericordiam, quis propitiabitur delictis ejus? Vellem silere jam et huc usque progressus finem sermonibus meis imponere. Erubesco enim et confundor ultra procedere. Sed quid iterum tacere proderit, cum ab ipsis mandatis Christi, quae impugnamus, silenter etiam arguamur? Quomodo autem latebimus, cum qui novit corda nostra, judicaturus est ea? Quid ergo dicam de illo mandato quo jubemur non thesaurizare super terram? Caeteri vero quasi e contrario audierint praeceptum, et quasi dictum sit ad eos: Thesaurizate omni modo super terram; ita relinquentes coelum adhaeserunt terrae, et insaniunt erga pecunias congregandas, totoque affectu odiunt Deum, diligunt autem (0616B)mammonam. Quod autem dictum est. Nolite cogitare de crastino, nec audire scio aliquem, nec omnino servare. Et propterea de hoc mandato dicere aliquid erubesco. Etenim oportebat nos quocunque pacto loquente Christo et pronuntiante non dubitare, sed credere. Nunc vero etiam cum et causas et rationes adhibeat mandatorum suorum, atque exemplis ea validissimis muniat, nec sic quidem erubescimus. Propter hoc enim et avium quae non arant, neque seminant, et liliorum, quae non nent, similitudines posuit, ut nemo dubitaret, et tamen nos sicut gentes, aut forte etiam aliquid desperabilius gentibus de his cogitando consumimur. Sed de hoc, ut dixi, mandato plura dicere erubesco, ad sequentia tamen veniam, si forte alicubi solatium qualecunque (0616C)mei pudoris inveniam. Quid ergo sequitur post haec? Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII). Ego enim solatium mei pudoris invenire credebam, augmenta nunc confusionis reperi. Si autem nullum nobis peccatum aliud fuisset admissum, pro hoc solo gehennae nos tradi satis abundeque sufficeret; quippe qui in alienis delictis severi et amarissimi judices residemus, nostras autem trabes in oculis propriis infixas non videmus: a quo vitio neque saeculi hominem, neque monachum, neque etiam solitarium ullum facile reperies liberum. Neque etiam de hoc exhorrescimus quod idem ipse ait: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Ibid.). Nam dic mihi, quid laboris habet ut non judices alium? Nos autem qui cum possimus sine labore mandatum (0616D)Dei servare, laboramus et nitimur ut illud praevaricemur. Quia et revera ipse pronuntiavit de praeceptis suis quod nihil in eis onerosum sit, sicut paulo ante retuli, id docens: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Nos namque e contra gravia efficimus quae ille levia constituit. Quamvis enim sint aliqua in quibus paululum laboris adhibendum est, tamen quidquid ipse praecepit leve est, etiam si sit tribulatio. Et si tribulatio, quomodo leve est? Leve, inquam, est, quia immensum pondus futurae gloriae levem facit praesentis temporis tribulationem. Sequitur: Nolite, inquit, dare sanctum canibus, neque projiciatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Nos vero e contra laudis (0617A)amore et jactantiae vitio corrupti, etiam huic praecepto contraria gerimus, atque hominibus neque intellectum purum habentibus, neque fidem sanam retinentibus, et insuper peccatorum maculis innexis, sine ulla discretione mysteriorum secreta nudamus. Multum est enim, si velimus singula quaeque mandata discutere, quae omnimodis in contemptu habentur ab hominibus, ut illud: Quodcunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Ibid.). Nos namque e contrario omnia facimus hominibus quae ipsi nolumus pati. Et rursum, qui jussi sumus per angustam viam incedere, per latam semper incedimus. Hi autem qui videntur sustulisse crucem suam et sequi Christum, de lata et spatiosa via sollicite requirunt. Sic enim facere (0617B)solent illi qui saeculum relinquere disponunt. Cum autem de monasteriis aut retrusione vel etiam de locis habitantium percunctantur, ante omnia de requie tractant et de opportunitate. Prima tamen sollicitudo statim et prima verba ista sunt: Estne ibi requies quo eundum est? Inveniuntur ibi ea quae necessaria sunt abundanter? Primum enim, ut dixi, sollicite requirunt si nihil horum desit quae lata et spatiosa via deposcit. Quid agis, o homo? Quid loqueris? Arctam et angustam viam jussus es ambulare, utquid de requie, utquid de abundantia percunctaris? Verum ne me existimet aliquis haec dicendo alios incusare, jam nunc de meipso narrabo. Quondam cum de saeculi abrenuntiatione et de solitaria habitatione cogitare coepissem, ego scio quam (0617C)sollicite infra memetipsum perscrutabar, unde viverem, et unde mihi in ipsa habitatione ea quae necessaria sunt corpori praeberentur? Sed et illud non segniter requirebam, unde haberem vestimenta, unde luminaria, unde etiam ligna, et legumina, et caetera talia. Ita enim ego cum omni sollicitudine de requie corporis apud memetipsum tractabam. Heu! quam subtiliter ille artifex mali diabolus nos decipit, et quanta caecitate oculos nostrae mentis obducit! Ad regnum coelorum cupimus ascendere, et interrogamus si aliqua nobis difficultas occurrat in itinere. Ad coeli fastigium et divitias festinamus: ad ipsas, inquam, divitias, quas nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt; et de requie corporis percunctamur.(0617D) Nam sicut diximus supra, multum est si velimus singula quaeque mandata Christi in hoc loco discutere. Tamen oportet nos flere et lugere pro his singulis quae impugnamus, et in contemptu habemus, quatenus ab ipsis sceleribus quae per inobedientiam et contemptum eorumdem mandatorum Christi incurrimus, uberrimis lacrymarum fletibus ablui expiarique, Deo opitulante, mereamur.

CAPUT XXIX. De compunctione cordis. Compunctio etenim cordis est humilitas mentis, cum lacrymis, et recordatione peccatorum, et timore judicii. Nam ex humilitatis virtute compunctio cordis nascitur. De compunctione cordis confessio (0618A)peccatorum propagatur. De confessione peccatorum poenitentia generatur. De poenitentia autem indulgentia peccatorum percipitur. Quatuor enim sunt qualitates affectionum quibus mens justi taedio salubri compungitur; hoc est, memoria praeteritorum peccatorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in hujus vitae miseria, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. Quando ergo ista in corde fiunt, credendum est tunc esse Deum per gratiam cordi humano praesentem. Praeterea quoque oportet nos, qui compunctionem cordis perfecte desideramus habere, prius animo et mente ab omni perturbatione ac fluctuatione visibilium rerum secedere, atque ad illa conscendere silentia ubi quies (0618B)summa, jugis tranquillitas et pura est serenitas; ibique oculum mentis nostrae tota intentione semper debemus defixum habere. Oportet etiam nos diem mortis ante oculos mentis habere, et praeterita peccata ad memoriam revocare; et eorum qui in inferno gemunt rememorari, et quomodo ibi sunt animae, in quam amaro silentio, aut in quam pessimo gemitu, vel metu, sive cruciatu, aut in quali exspectatione et dolore; et pro his infinitas debemus lacrymas fundere. Recogitemus autem diem resurrectionis, et illud terribile, et horrendum, atque tremendum judicium Christi; et praemium justorum, et repositam peccatoribus poenam, quam passuri sunt in conspectu Dei. Sed et supplicia omnia, et ignem inexstinguibilem, et vermes immortales, (0618C)et tartarum tenebrarum ad memoriam revocemus: et super haec omnia dentium stridorem et tormenta perpetua pertimescamus. Adducamus etiam ad medium bona, et gaudiosa gaudia, quae sunt justis reposita coram Deo et angelis ejus in aeterna gloria. Cogitemus autem quam gloriosi sint illi angelorum chori, quae societas beatorum spirituum, et quae sit majestas aeternae visionis Dei. Utrorumque horum commemorationem jugiter in cordibus nostris habeamus: super judicia quidem peccatorum ingemiscamus, super bona vero justis reposita gaudeamus: sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni dilectionis.

CAPUT XXX. Quod duo sunt genera compunctionum. (0618D) Duo igitur sunt compunctionum genera, hoc est, irriguum superius, et irriguum inferius (Jos. XV, 19). Irriguum quippe inferius quisque accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Irriguum vero superius accipit, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit. Sciendum namque est quia nullum habebit accessum ad compunctionem cordis, is qui in risu et jocis immoderatus fuerit. Non enim convenit ei qui ad perfectionem nititur ascendere, in modum parvuli insensati jocari, nec dissolutis labiis risum proferre, sed subridendo tantum mentis laetitiam indicare. Amentia namque est cum strepitu ridere. Parvuli enim est ludere, perfecti autem viri lugere, jocus vero et risus negligentem (0619A)et tepidum efficiunt virum justum erga Dei servitium. O quantam perniciem praeparant risus et jocus! et e contrario quantum lucrum afferunt fletus ac luctus! Quem enim delectat hic ridere, postmodum flebit amarissime; qui autem hic lugere voluerit, inposterum sine fine gaudebit. Nam et Salvator noster beatos vocat lugentes; et qui nunc laetantur, flere eos dicit in novissimo. Unde Jacobus apostolus ait: Miseri estote et lugete, risus vester in luctum eonvertatur, et gaudium in moerorem (Jac. IV, 9). Hinc per Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur (Prov. XIV, 13). Hinc Gregorius ait: Nemo potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Christo. Hinc etiam in collationibus Patrum legitur: Vidit, inquit, senex quemdam ridentem, et ait (0619B)illi: Coram coelo et terra rationem totius vitae nostrae reddituri sumus, et tu rides? Quapropter non nos oblectet puerilis jocus ac risus, sed lectiones sacrae et spiritualis melodiae cantus. Quamvis enim dura sint corda nostra ad lacrymas producendas, mox tamen ut psalmorum dulcedo insonuerit, ad compunctionem cordis animum nostrum inflectit. Multi enim reperiuntur qui cantus suavitate commoti sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrymas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suavitatis. Sed studendum nobis est ut etiam post compunctionis tempora, in quantum Deo largiente possumus, ipsam vim lacrymarum in nosmetipsos conservemus; ne nos post compunctionem cordis cogitatio fluxa dissolvat; ne mentem nostram (0619C)vana laetitia subripiat, ne lucrum compunctionis anima nostra per incuriam fluxae cogitationis perdat. Sic quippe quod poposcerat, obtinere anima meruit, quia se post lacrymas in eodem mentis vigore servavit. De qua nimirum scriptum est: Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18). Quia igitur non est oblita quae petiit, non est privata munere quod poposcit. Nos autem quia post baptisma inquinavimus vitam, rebaptizemus in lacrymis conscientiam nostram. Qui ergo lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, lamentum habet, sed mundationem non habet. Ubi autem lacrymae abundant, ibi cogitationes sordidae non approximant. Compunctio sanitas animae est, compunctio illuminatio mentis est; compunctio remissio (0619D)peccatorum est; compunctio Spiritum sanctum habitare facit in se.

CAPUT XXXI. De reverentia et instantia orationis. Oportet itaque nos certissime scire et veraciter credere, quia assiduitate orationum adipisci possumus remissionem omnium peccatorum; si tamen actus orationi et labia cordi non discrepaverint. Melius enim est corde orare cum silentio sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis; quia non verba deprecationis Deus intendit, sed cor orantis aspicit. Nam negligentes orationes nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt. Si enim (0620A)cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia; quanto magis Domino Deo universorum cum cordis humilitate et puritatis devotione supplicandum est! Et non in multiloquio, sed in puritate cordis nos exaudiri sciamus: et ideo brevis et pura debet esse oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. Cum enim in oratione assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sunt scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus. Longe quippe a Deo est animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Et tunc veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed valde perpauci sunt qui tales orationes habeant; et licet in (0620B)quibusdam sint, difficile tamen est ut semper sint. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium nostris mentibus ingerit, quando nos orantes aspexerit. Sed nos e contra tam perseveranter in oratione persistere debemus, quousque importunas saecularium rerum cogitationes ab inimico latenter immissas superemus. Quoties enim quilibet aliquo tangitur vitio, toties se ad orationem subdat; quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit. Et qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus: quia sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil illius oratio proficit, cujus adhuc dolor est in mente et odium manet in pectore.

Tantus ergo debet esse orantis affectus erga (0620C)Deum, ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus: Petat autem unusquisque, ut ait Apostolus, in fide nihil haesitans. Nam qui dubitat, similis est fluctui maris, quae a vento movetur, atque dispergitur (Jac. I, 6). Diffidentia enim nascitur ex hoc quod adhuc se quisque sentit circa peccandi affectionem versari. Multum enim, inquit Apostolus, valet deprecatio justi assidua (Jac. V, 16). In tantum utique valet, ut etiam per eam daemonia vincantur, et aditus eorum per ipsam obstruantur, ut non quocunque volunt, vadant. Unde in Tripertita historia legitur ita. Temporibus Juliani Apostatae missus est daemon ab ipso in Occidentem, ut iret velociter et afferret ei inde aliquod responsum. Cum autem pervenisset daemon (0620D)ille in quodam loco ubi quidam monachus habitabat, stetit ibidem per decem dies immobilis, eo quod non poterat ultra progredi, quia monachus ille non cessabat orare neque nocte neque die; et regressus est sine effectu ad eum qui miserat illum. Cui revertenti dixit Julianus: Quare tandiu tardasti? Respondens daemon ait: Et moram feci, et sine actione reversus sum. Sustinui enim decem dies Publium monachum, si forte cessaret ab oratione et transirem; et non cessavit, et prohibitus sum transire, et redii nihil agens. Tunc impiissimus Julianus indignatus dixit: Cum illuc ingressus fuero, faciam in eo vindictam. Et intra paucos dies Julianus Dei (0621A)providentia interiit. Et continuo unus ex praefectis qui cum eo erant, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et veniens ad senem illum factus est monachus magnus, et sic permansit cum eo, donec quievit in Domino. Ubi datur intelligi quia oratio servorum Dei continua non solum homines salvat, sed etiam diaboli tela exsuperat. Per orationes autem purissimas omnia nobis utilia a Domino tribuuntur, et cuncta noxia procul dubio effugantur. Idcirco necesse est nobis et ore et corde sine intermissione orare.

CAPUT XXXII. Quomodo possit aliquis sine intermissione orare. Dei servum autem, et maxime solitarium, oportet sine intermissione orare, legere et operari, ne forte (0621B)mentem otio deditam spiritus malignus invadat. Orationibus autem mundamur, lectionibus instruimur, operationibus vero corpus, ne forte superbiat, fatigamus. Sed quaerendum nobis est quomodo quis possit sine intermissione orare. Quidam enim dicere volunt quod ille sine intermissione orat qui canonicas horas observat. Nobis vero non expedit caeteris horis ab oratione vacare; sed secundum Apostolum sine intermissione debemus orare. Sic autem Domino miserante poterimus illud praeceptum implere, id est, si jugiter lingua orare non possumus, vel corde oremus: et si ore, vel corde nequimus, vel etiam actus nostri tales sint ut semper pro nobis Deum exorent.

Under in Collationibus Patrum tale datur exemplum: (0621C)Lucius abbas interrogavit quosdam fratres, dicens: Quod est opus manuum vestrarum? At illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod opus manuum; sed, sicut Apostolus dicit, sine intermissione oramus. Dixit eis senex: Et non manducatis? illi autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dixit eis: Quando ergo comeditis, quis orat pro vobis? Et iterum interrogavit eos dicens: Non dormitis? Et illi dixerunt: Etiam dormimus. Et senex adjecit: Cum dormitis, quis orat pro vobis? Et non invenerunt quid ad haec responderent ei. Et adjecit: Ignoscite mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis. Ego autem ostendam vobis quia operans manibus meis sine intermissione oro. Sedeo namque, juvante Domino, infundens mihi paucas palmulas, et facio ex eis plectam, (0621D)et dico: Misereremei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 1). Et dixit eis: Oratio haec est, an non? Et dixerunt ei: Etiam. Ille autem dixit: Quando permansero tota die laborans, et orans ore vel corde, facio plus aut minus sex nummos, et duos ex his dono pauperibus foras ad ostium, et residuos expendo in usus meos et discipulorum meorum. Ille vero qui accepit illos duos denarios orat pro me tempore quo ego manduco vel dormio, atque ita per gratiam Dei impletur in me hoc quod scriptum est: Sine intermissione orate (Rom. I, 9). Quapropter oportet nos, sicut praedictum est, ore vel corde indesinenter (0622A)orare, vel tale opus facere ut ipsum pro nobis Deum exoret.

Illud quoque huic apostolico praecepto quasi contrarium esse videtur quod Dominus ait: Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt (Matth. VI, 7). Itaque animadvertendum est quod Dominus non dixit: Nolite multum orare, sed Nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt, qui secundum politam eloquentiae facultatis facundiam orant. Ille enim sine intermissione ad Deum orat, qui peccanti in se fratri dimittit; qui non ab hominibus, sed a Deo laudem quaerit, qui adversus turbam vanorum phantasmatum ostium cubilis cordis sui claudit: et ne aliquod impedimentum ejus oratio patiatur, in amore Dei mentis oculum figit.(0622B)

CAPUT XXXIII. Quod omnes vanae cogitationes ex illusione daemonum fiunt. Nulla ergo virtus est in conversatione servorum Dei quae talem habeat laborem quomodo oratio. Dum enim voluerit homo Deum suum orare, semper daemones festinant orationem ejus interrumpere, scientes quia ex nulla alia re tantum impediuntur, quantum per orationem ad Deum fusam. Siquidem omnem alium laborem quem homo in conversatione religiosa positus assumpserit, quamvis instanter agat, habet tamen aliquam requiem. Oratio autem, ut dictum est, nullam habet requiem. Qua de re in Vitis Patrum ita legitur: Quodam tempore, nocte daemon ad ostium cellulae beati Macarii pulsavit, (0622C)dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus erat prudentia, falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: O mendax et veritatis inimice! quae tibi societas cum collecta et congregatione sanctorum? At ille: Latet ergo te, inquit, o Macari, quod sine nobis nulla congregatio monachorum agitur? Tum ille: Imperet, inquit, tibi Dominus, immunde. Et ille adjecit: Veni denique, et videbis opera nostra. His dictis, daemon discessit. Et abbas conversus ad orationem petiit a Deo ut ei ostenderet si hoc verum esset quod gloriatus est daemon. Abiit ergo ad collectam ubi a fratribus vigiliae celebrabantur, et iterum in oratione Dominum deprecatur ut sibi verbi hujus veritatem ostendat; (0622D)et ecce vidit per totam ecclesiam quasi parvulos quosdam Aethiopes discurrere huc atque illuc et velut volitando deferri. Discurrentes ergo illi Aethiopes pueruli singulis quibusque sedentibus alludebant: et si cui duobus digitulis oculos compressissent, statim dormitabat. Si cui vero in os misissent digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post psalmum ad orandum projecissent se fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium jacentem in oratione quasi in mulierum speciem vertebantur; ante alium autem quasi aedificantes, aut aliquid portantes, ac diversa quaeque agentes apparebant; et quaecunque daemones quasi ludendo formassent, haec illi orantes in cordis sui cogitatione versabant. A nonnullis tamen (0623A)ubi aliquid horum agere coepissent, quasi quodam repulsu praecipites dejiciebantur, ita ut nec stare quidem prorsus aut transire juxta eos auderent. Aliis vero etiam supra dorsa et cervices ludebant. Haec cum vidisset sanctus Macarius, ingemuit graviter, et ait cum lacrymis: Exsurge, Domine, ut dispergantur inimici tui, et fugiant a facie tua; quoniam impleta est illusionibus anima nostra. Post orationem autem vocatis seorsum singulis quibusque fratribus ante quorum faciem daemones variis imaginationibus ludentes, requisivit ab eis si in oratione vel aedificandi, vel portandi cogitationes habuerint, vel ita agendi talia diversa quae unicuique imaginata per daemones viderat; et singuli eorum confitebantur ita fuisse in corde suo ut ille arguebat eos. Et (0623B)tunc intellectum est quod omnes vanae et superfluae cogitationes, quas somniorum, vel psalmorum, seu orationum tempore unusquisque conceperit, illusione daemonum fiant. Ab his autem qui omni custodia servant cor suum facile repelluntur Aethiopes. Deo enim conjuncta mens, et in ipso tempore praecipue orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.

CAPUT XXXIV. Quod cantantibus et psallentibus praesentia Dei et angelorum semper adsit. Quoniam quamvis ubique Deum per potentiam divinitatis esse noverimus, et oculos ejus speculari bonos et malos credamus, praecipue tamen sine aliqua dubitatione, cum divino officio assistimus, per (0623C)gratiam nobis eum adesse praesentem credimus. Ideoque semper memores simus quod Propheta ait: Servite Domino in timore (Psal. II, 11). Et iterum: Psallite sapienter (Ibid.). . Tunc etiam angelici spiritus maxime nobis praesentes adesse credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis, id est, cum lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. Unde idem Propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 2). Quapropter solerter nobis studendum est ut cum ad divinum officium vel ad missarum solemnia celebranda convenimus, semper memores simus qualiter nos oporteat esse in conspectu Dei et angelorum ejus. Et sic stemus ad psallendum (0623D)ut mens nostra concordet voci nostrae. Sic enim Apostolus ait: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15).

Cavendum est autem ut non negligenter, nec tepide, vel inhoneste divinum officium celebremus, neque ad perficiendum pigre adveniamus; ne, quod absit, in illam sententiam incidamus qua dicitur: Maledictus homo qui opus Dei fecerit negligenter (Deut. XXVII, 15). Observandum est ut ne quid in oratoriis, vel in cellulis nostris inhonestum vel indecens, ne quid ineptum, vel perversum, aut cogitationibus, aut verbis, aut actibus perpetremus; sed cum timore et veneratione coeleste compleamus officium, quatenus in conspectu Dei et angelorum ejus digni efficiamur (0624A)astare, et Dominus ad nos veniens non quod condemnet in nobis, sed potius quod remuneret, inveniat.

CAPUT XXXV. De laude psalmorum et dispositione horarum in quibus psallere debemus. Psalmorum denique assidua decantatio tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura sint corda nostra, tamen mox ut psalmorum dulcedo insonuerit, ad profectum pietatis animum nostrum inflectit. Omnis enim duritia cordis eorum dulcedine emollitur: et sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectemur. Oratio autem in praesenti tantum vita pro remedio (0624B)peccatorum effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat, et gloriam sempiternam. Sic enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Cujus operis frequentiam quicunque fideliter intentaque mente exsequitur, quodammodo angelis sociatur. Quocirca necesse est ut certis horis certisque temporibus nostrae servitutis officia persolvamus, id est, matutino, prima, tertia, sexta, nona, vespera et completorio. De his diurnis horis ait propheta David: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 64). De nocturnis autem vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Ibid., V. 62). Et rursus dicit: Memor fui nocte nominis tui, Domine (Psal. LXII, 7). (0624C)Et rursus dicit: Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te (Ibid.).

Propterea quoque de divinis in noctibus officiis caeterisque horis diei ab oratione nos non oportet vacare, sed semper per intervalla horarum aut oremus, aut legamus, aut aliquod opus manuum exerceamus, quatenus taedium cordis et cogitationum evadere possimus, sicut legitur fecisse beatus Antonius. Qui quodam tempore cum sederet in eremo, animus ejus taedium et confusionem cogitationum incurrit, quia nondum adhuc instanter laborabat, et ait ad Deum: Domine, volo salvus fieri, et non permittunt me cogitationes meae. Quid faciam in hac tribulatione, et quomodo salvus ero? Et post pusillum surgens exiit foras, et vidit quemdam tanquam (0624D)seipsum sedentem et operantem; denique vidit eumdem ipsum ab opere surgentem et orantem, et iterum sedentem, et flectam de palmis facientem; inde rursus ad orationem surgentem. Erat autem angelus Domini missus ad correctionem et cautelam dandam Antonio. Post haec audivit vocem angeli dicentis: Sic fac, et salvus eris. Ille autem hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam. Et ita postea faciens, salutem quam quaerebat invenit. Ita et nos facientes, Deo opitulante, salvabimur. Numerum quoque et mensuram psalmorum quos quotidie canere debemus hic minime describimus, quia hoc quod Apostolus sine intermissione praecipit agere, ego nullatenus praesumo determinare. Testis (0625A)sit unicuique conscientia sua, quia Deum, quem nulla fallunt occulta, inspectorem cordis sui omni hora habebit. Oportet praeterea nos orare indesinenter pro nostris benefactoribus, et pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam habere possimus. Sciendum vero est quia quanto quisque magis assiduus fuerit in oratione, tanto feliciorem remunerationem recepturus est in aeterna beatitudine. Luminaria vero cum omni diligentia sive de propriis laboribus seu de fidelium oblationibus in suis oratoriis noctis tempore provideant solitarii.

CAPUT XXXVI. Si quotidie corpus Domini quilibet audeat sumere vel missam cantare. (0625B) Non mea itaque opinione, sed sanctorum Patrum assertione haec utraque reor fieri posse, id est, et missas quotidie celebrare, et sacrosancta corporis et sanguinis Domini mysteria quotidie cum tremore et timore sumere; ab his tamen, qui mundi sunt ab omni inquinamento carnis ac spiritus, et hoc cum metu magno et pavore: quia qui tantum hospitem cupit intra se suscipere, castus debet esse non solum in corpore, sed et mundus in corde. Nam fuit quidam venerabilis Pater nomine Apollonius, qui hoc monebat fratres, ut, si fieri posset, quotidie communicarent mysteriis Christi, ne forte, qui se ab his longe facit, longe fiat a Deo. Qui autem, inquit, frequentius hoc suscipit, frequentius ipsum sine dubio Salvatorem suscipit; quia idem ipse ait: Qui (0625C)manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 53). Sed et ipsa commemoratio Dominicae passionis cum assidue sit a servis Dei celebrata, primum per hoc commonitio datur, ut studeat unusquisque ita paratus inveniri, ne indignus Dominicis mysteriis habeatur. De hac denique re beatus Gregorius in libro Dialogorum ait: Debemus itaque praesens saeculum tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia offerre, quotidianas carnis et sanguinis ejus hostias immolare. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat. Sed necesse est ut cum haec agimus nosmetipsos in cordis contritione mactemus. Et fidenter dico, quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si ante mortem Deo hostia (0625D)ipsi fuerimus. Quapropter bonum est ut quod quisque post mortem suam sperat pro se agi per alios, agat ipse dum vivit per se. Beatius quippe est liberum exire de carcere, quam post vincula libertatem quaerere. Hinc iterum idem papa in eodem libro adnectit dicens: Nam vir vitae venerabilis Cassius Narniensis episcopus fuit, qui quotidianum sacrificium Deo offerre consueverat, ita ut pene nullus dies vitae ejus abscederet quin omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret. Dum autem sese cum lacrymis mactaret, mandatum Domini per cujusdam sui presbyteri visionem suscepit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset pes tuus, non cesset manus tua. Natalitio apostolorum venies ad (0626A)me, et retribuam tibi mercedem tuam. Qui cum post annos septem ipso natalitio apostolorum die missarum solemnia peregisset, et mysteria sacrae communionis accepisset, e corpore exivit. Qua in re pensandum est quantum praesidium sit quotidie sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi hostias immolare; et patenter ostenditur quam salubre est vesci tanto medicamine. Unde quidam venerandus poeta dixit: Magnum praesidium est sacro libamine pasci Si cor participis crimina nulla premunt. Hinc etiam egregius doctor Augustinus dixit: Nihil sic debet formidare Christianus quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a copore Christi, non est membrum ejus; si non est membrum ejus, (0626B)non vegetatur spiritus ejus. Unde ait Apostolus: Quisquis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

Quapropter faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim inter se litigaverunt, aut quisquam eorum alterum alteri se praetulit, Zachaeus scilicet et centurio; cum alter eorum gaudeus susceperit Dominum, alter vero dixerit: Non sum dignus, Domine, ut intres sub tectum meum (Luc. VII, 6). Ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Sic et sacramentum Dominici corporis et sanguinis unus honorando non audet quotidie sumere, alter similiter honorando non audet ullo die praetermittere.(0626C)

CAPUT XXXVII. Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, debeat quis missam celebrare an non? Nam, ut ait beatus Gregorius, in ipsa illusione, quae per somnium solet accidere, necessaria est valde discretio, quae subtiliter pensare debeat ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando contingit ex cogitatione. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda. Unde ait Propheta: Quoniam Dominus cognovit figmentum nostrum (Psal. CII, 14). Sed quando hoc acciderit, lotus tantummodo aqua, valet se sociare divinis sacramentis. (0626D)Cum vero appetitus gulae ultra modum in sumendis alimentis rapitur, atque ideo humorum receptacula gravantur, habet exinde animus quemdam reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacramenta vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi ministerium, pro eo quod Sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compulit, vel amor sacrificandi animum ad hoc ipsum compellit. Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione divini Sacramenti abstinere, ut arbitror, humiliter debet, quousque dignis fletibus reconciliatus et aquarum effusione (0627A)lotus, accedere iterum valeat ad sacra mysteria. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio menti dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit; quia quod sciens cogitavit, hoc nesciens pertulit. Et quando hoc fit, necesse est ut humiliter se subtrahat divinis mysteriis, et prius per aquam abluat sordes corporis, et per poenitentiam abstergat vulnus cordis; et sic demum, Domino propitiante, reconcilietur vivificis sacramentis. Nam in Evangelio Dominus dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). In corde suo, inquit, non in corpore. Ideo Scriptura alibi nos admonet, dicens: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Nam sunt alii quibus (0627B)ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in sonmo positus turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, si ipsa mens non tamen sit rea, vel suo judicio libera, cum se et dormiente corpore nihil meminit vidisse. Siquidem, ut quidam Patrum ait, si tale aliquid evenerit per somnum absque phantasiis mulierum, non est peccatum. Ingenitus, inquit, humor in corpore, cum propria repleverit receptacula, suis necesse est ut meatibus digeratur. Ubi vero visus mulierum et blandimenta carnis per somnia occurrunt, si per superfluas et illecebrosas cogitationes contigerit, peccatum esse dicebat. Praeterea quoque sciendum est quia tres sunt motus corporales: unus quidem naturalis, alius autem ex plenitudine ciborum, quando (0627C)nutritur et fovetur corpus cibis ac potibus, ex quibus calor et sanguis crescunt et excitant corpus ad libidinem; propter quod Dominus ait: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Tertius vero motus est ex insidiis et invidia veniens daemonum. Quapropter oportet ut ipsam nimiam abundantiam fluxusque libidinum per multam continentiam, et per multa jejunia, et per continuas orationes restringamus; quia, ut ait beatus Augustinus, sicut occisus inimicus non facit nobis injuriam, sic mortificata caro non turbabit animam nostram. Denique hi qui in deliciis vivunt, si forte corporis sui aegritudo deposcat, ab omnibus quae judicaverit medicus esse noxia abstinebunt absque mora; cur non multo magis hoc nos facimus, quibus sanitas (0627D)animae et spiritus est expetenda? Tales enim debet Dominus habere ministros, qui nulla carnis contagione corrumpantur, sed potius castitatis continentia splendeant mente et corpore.

CAPUT XXXVIII. De assiduitate lectionis et orationis. Oportet autem nos assiduitatem habere legendi et instantiam orandi. Nam assiduitate lectionis munitur homo a peccato, juxta Prophetam qui ait: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Haec sunt enim arma, lectio videlicet et oratio, quibus diabolus expugnatur et aeterna beatitudo acquiritur. His enim armis vitia comprimuntur (0628A)et virtutes nutriuntur. In his ergo, quasi in speculo quondam seipsum considerare potest homo, qualis sit, vel quo tendat, aut qualiter se dirigat. Ideoque qui vult cum Deo semper esse, debet frequenter legere et frequenter orare. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Geminum autem confert donum lectio sacrarum Scripturarum: unum, quia intellectum mentis erudit; alterum, quia a mundi vanitate hominem abstrahit, et ad amorem Dei perducit. Lectio assidua timorem gehennae incutit, animam purificat et ad gaudia superna legentis cor instigat. Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis nutritur ac pascitur interior homo; unde ait Propheta: Quam dulcia faucibus (0628B)meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Ibid. v. 103)! Omnis plane Scriptura sancta ad nostram scripta est salutem et doctrinam, ut per consolationem Scripturarum in bonis actibus proficiamus. Sicut enim caecus saepius offendit quam videns, sic ignorans Dei legem ignoranter saepius peccat quam ille qui eam novit. Multi namque habent intelligentiae ingenium, sed negligunt lectionis studium; et quod legendo scire potuerunt, negligendo nesciunt. Multi etiam legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt; de quibus ait Propheta: Seminastis multum et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis ebriati (Aggaei I, 6). Multum cordi suo seminat, sed parum recipit, qui de mandatis coelestibus vel legendo, vel audiendo multa (0628C)cognoscit, sed negligenter operando pauca fructificat. Comedit, et non satiatur, qui verba Dei audiens lucra vel gloriam saeculi concupiscit. Bibit, et non inebriatur, qui ad vocem lectionis vel praedicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Bibit, et inebriatus non est, qui ea quae sunt hujus saeculi adipisci desiderat. Solet enim per ebrietatem bibentium mens turbari. Si enim quis debriatus esset, mentem procul dubio mutasset, ut terrena jam non quaereret, jam vana et transitoria, quae amaverat, non amaret. Ille enim beatissimus est, qui divinas Scripturas legens verba vertit in opera. Nemo enim potest sensum Scripturae sacrae plene cognoscere, nisi legendi familiaritate. Nam sicut terra, quae quanto amplius excolitur, tanto uberiorem fructum (0628D)reddit; sic quanto quisque frequentius legit, tanto ex ea uberiorem intelligentiam capit. Non oportet solitarios gentilium libros legere, ne forte per oblectamenta inanium fabularum vel figmenta poetarum mentem excitent ad incentiva libidinum. Neque etiam secreta Dei nimis oportet rimari, Scriptura dicente: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccl. III, 12). Unde Apostolus mirans aiebat: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Quapropter caute meditanda, cautoque sunt sensu ea quae leguntur rimanda; et juxta Apostoli mandata, teneamus quae recta sunt, et refutemus ea quae contraria veritati existunt. Sicque (0629A)in bonis instruamur, ut a malis Deo auxiliante illaesi permaneamus.

CAPUT XXXIX. De quotidiano opere manuum solitariorum. Si quando enim ab oratione et lectione cessemus, manuum operationibus insistere debemus, propter hoc quod scriptum est: Otiositas inimica est animae. Antiquus etenim hostis eum quem otiosum invenerit facile ad vitia rapit; nam sancti Patres nostri et apostoli de labore manuum suarum vivebant. Unde Apostolus Thessalonicensibus scribens, ait: Ipsi enim scitis quemadmodum oportet imitari nos; quoniam non inquieti fuimus inter vos; neque panem gratis manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes manibus nostris, ne quem vestrum (0629B)gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sicut et caeteri, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam cum essemus apud vos, denuntiabamus, quoniam si quis non vult operari, nec manducet (II Thess. III, 7-10). Cum enim iste sanctus apostolus, qui Evangelium praedicabat, nolebat panem gratis manducare, sed in labore et fatigatione victum quaerebat, quo nos fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quibus non solum nulla praedicatio verbi commissa est, sed ne ulla quidem, nisi animae nostrae solius cura mandatur? Proinde necesse est nobis laborare manibus nostris quod bonum est, ut habeamus unde vivamus, et unde aliquid necessitatem patientibus tribuamus. Unde sanctus Caesarius dixit: sic lectioni (0629C)et orationi debetis incumbere, ut etiam manibus possitis aliquid exercere; majorem quoque diei partem sancto operi dedicare. Sed quaerendum nobis est cur doctor gentium et praedicator Evangelii dicit se non panem ab aliquo gratis manducasse, qui novit Dominum praecepisse, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14). Et rursum: Dignus est operarius mercede sua et cibo suo (Luc. X, 7). Ideo quippe manibus operabatur unde vivebat, quia indignum erat ab his aliquid accipere qui errori studebant. Peccat enim, et libertatem praedicandi amittit, qui ab eo accipit munus, qui ideo dat ne corripiatur. Unde idem apostolus dicebat: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi expediunt (I Cor. VI). Hoc ideo dixit quia licebat illi ab his (0629D)queis praedicabat sumptus accipere; sed quoniam sciebat pseudo-apostolos occasionem accipiendi quaerere, noluit ab his accipere, ne causa ventris vigor evangelicae veritatis torpesceret. Non enim instanter potest argui, a quo accipitur. Quamvis enim idem apostolus pro occasione superius dicta elegerit manibus suis laborare unde viveret, tamen quoties illi necessitas erat, a fidelibus victum accipiebat. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia, missum est illi a fratribus unde necessitati et indigentiae ejus ministraretur. Respondit autem illis gratias agens, et dixit: Bene fecistis communicare necessitatibus meis. Ego enim didici in quibus sum, sufficiens esse. Scio enim esurire et abundare, novi et (0630A)penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Verumtamen vos bene fecistis mittere usibus meis (Phil. IV, 14). Hic autem ostenditur quia aliquando accipiebat sustentationem necessitatis a fidelibus. Qua de causa beatus Augustinus nobis dat consilium, dicens: Qui ergo non possunt facere sicut Paulus, ut manibus suis se transigant, accipiant a populo unde sustentent suam necessitatem, sed non negligant eorum infirmitatem. Si in nostra, inquit, domo vel societate aeger est aliquis, non prohibeo religiosos, vel religiosas mittere illi, quod eis videtur, ut mittant; neque istis prohibeo, ut non recipiant. Nam et ipse Dominus, cui angeli ministraverant, loculos habebat, et a fidelibus oblata suscipiens, et suis discipulis et aliis indigentibus, necessaria (0630B)tribuebat.

Quanquam autem ita dictum sit, oportet tamen solitarios propriis manibus instanter laborare, etiamsi aliunde habuerint unde vivant. Sic faciebat Paulus primus et probatissimus eremitarum. Cum esset in eremo vastiore, securus erat de victu, quia de fructibus palmarum, et de oleribus herbarum vescebatur tantum; tamen colligebat folia palmarum, et quotidianum pensum, velut exinde sustentandus esset, a semetipso jugiter exigebat. Cumque opere totius anni antrum ejus fuisset impletum, id quod sollicita cura laboraverat annis singulis, igne supposito concremabat. Iste enim non pro necessitate victus, ut dictum est, laborabat, sed pro corporis afflictione, et cordis purgatione, atque cogitationum (0630C)soliditate, seu perseverantia cellae faciebat. Dicebat autem, sine opere manuum nec in loco posse perdurare solitarium, nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere. E contra vero fuit alius frater, qui veniens ad abbatem Silvanum in monte Sina, vidit ibi fratres operantes, et dixit eis: Nolite operari cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Maria optimam partem elegit. Et dixit senex discipulo suo: Vade, voca fratrem istum, et mitte illum in cellam ubi nihil est. Et cum facta fuisset hora nona, intendebat idem frater ad ostium si mitterent alii, et vocarent eum ad manducandum. Et cum nemo loqueretur ei, surgens venit ad senem, et dixit ei: Abba, manducaverunt hodie fratres? Et dixit ei senex: Etiam jam comederunt. Et ille: (0630D)Et quare, inquit, me non vocasti? Et senex respondit: Tu homo spiritualis es, et hoc cibo non indiges; nos autem carnales sumus, et manducare volumus, ideo manibus nostris operamur: tu vero bonam partem elegisti, tota die legens, et nolens sumere carnalem cibum. Qui cum hoc audisset, prostravit se in terram humiliter poenitentiam agens, et dixit: Ignosce mihi, abba. Et senex dixit ei: Puto quod opus habet omnino Marthae Maria. Per Martham enim Maria laudatur. Quapropter opus habent solitarii propriis manibus laborare et operari unde pascantur; quia qui otiosa quiete perfruitur, nisi operi manuum institerit, et nisi spiritualiter vixerit, more pecudum se componit.(0631A) Si quid vero ex operibus solitariorum venundandum est, videant ipsi per quorum manus transeunda sunt, ne aliquam fraudem praesumant inferre. Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti in anima patiantur. In ipsis autem pretiis non subripiat avaritiae malum, sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus datur, ut in omnibus glorificetur Deus.

CAPUT XL. Quod certis horis occupari debent solitarii in labore manuum. Ergo statutis certisque temporibus occupari solent solitarii in oratione et lectione, et certis iterum in labore manuum. Ideoque hac dispositione credimus (0631B)utraque tempora ordinari, id est, ut omni tempore a mane usque ad horam pene tertiam orationi et lectioni vacent. Ab hora autem tertia usque ad horam quasi nonam laborent, quod necessarium fuerit, nisi forte paululum in stratis suis aestivo tempore pausare voluerint; et semper intermisceatur oratio cum opere. A nona quoque hora usque ad vesperam iterum orationi et lectioni vacent.

Si vero necessitas loci aut paupertas exegerit, magis in labore manuum demorentur. Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes. Dominicis vero diebus sive festis, orationi tantum et lectioni vacent. In noctibus quoque vigilias sacras et orationes purissimas devotissime peragant. Infirmi namque (0631C)solitarii talia opera agant, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur. Qui vero ita fuerint infirmati, aut senectute gravati, ut neque legere, neque operari queant, vel orationi tantum juxta vires suas devotissime instent. Hoc sane praecipue monentes, ut si forte cui haec dispositio displicuerit, ordinet si melius aliter judicaverit. Quibus autem horis reficere debeant, in antea, Domino miserante, dicturi sumus.

CAPUT XLI. Ut solitarii nihil proprium habeant, et oblationes fidelium suscipiant. Nihil ergo proprium solitarii habeant praeter utensilia et vilia supellectilia sine quibus vivere nullatenus possunt. Victum vero rationalem, et vestem (0631D)simplicem, aut de proprio labore, aut de fidelium oblatione habeant. Quidquid autem his superfuerit, pauperibus tribuant. Nam, sicut in superiori capitulo continetur, licitum est eis a populo oblata suscipere, ad suam et pauperum indigentiam sustentandam. Unde in libro Prosperi ita legitur: Propterea, inquit, Deus voluit cultores suos omnibus quae habentur in mundo renuntiare, ut exclusa mundi cupiditate, divina in eis charitas possit augeri vel perfici. Et ideo decimas atque primitias frugum, primogenita et sacrificia pro peccato, et vota quae sibi Dominus jussit offerri, sacerdotibus ac ministris distribui debere constituit, ut devotissimo populo vitae necessaria ministrante, ipsi Creatori ac pastori suo liberis mentibus ministrarent, atque in ejus (0632A)cultu sine ulla sollicitudine corporali proficerent; ne terrenis occupationibus implicati, officio suo dignas excubias strenue curare non possent. Item ibi: Denique sanctus Paulinus, et beatus Hilarius omnia sua aut parentibus reliquerunt, aut vendita pauperibus erogaverunt. Sed postea cum facti fuissent episcopi, non contempserunt Ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensaverunt. Isti ergo tam sancti viri tamque perfecti pontifices factis evidentibus clamant posse et debere fieri quod fecerunt. Qui utique homines, tam saecularium quam divinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res Ecclesiae debere contemni, nunquam eas haberent, qui omnia sua reliquerant. Unde datur intelligi quod tanti ac tales viri qui, volentes fieri discipuli Christi, (0632B)renuntiaverunt omnibus quae habebant, non ut possessores, sed ut procuratores Ecclesiae facultates possidebant. Et ideo res Ecclesiae nihil aliud scientes esse nisi vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, non eas vindicaverunt in usus suos ut proprias, sed ut commendatas pauperibus diviserunt. Item ibi: Sacerdos, inquit, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta; quia omnia sua aut reliquit aut Ecclesiae rebus junxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, ita ut unde pauperibus subministrat, inde etiam tanquam pauper voluntarius vivat.

De eadem re etiam in Regula canonicorum legitur ita: Monachi namque sive solitarii, qui evangelicum (0632C)praeceptum sequentes distractis atque renuntiatis omnibus patrimonia sua Christo dederunt, merito de facultatibus Ecclesiae subsidium temporale accipiunt; ut quia toto mentis desiderio coelestia appetunt, sic in hac peregrinationis via sumptibus Dominicis sustententur, quatenus ad ea quae contempserunt minime redire qualibet necessitatis causa compellantur. Item ibi: Clericos, quos voluntas aut nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes, necessaria vitae accipiant; quia ad ea accipienda non eos habendi ducit cupiditas, sed cogit vivendi necessitas. Porro si tales fuerint qui nec suas nec Ecclesiae velint habere possessiones, horum necessitatibus providentissima gubernatione de (0632D)facultatibus Ecclesiae praelati debent subvenire, illud Prosperi attendentes: Quod habet, inquit, Ecclesia, cum omnibus nihil habentibus commune habeat. Sed et eorum curam nihilominus gerere debent, quos aut infirmitas aut senectus aggravat. Post haec autem memorari oportet hoc, quod in Actibus apostolorum legitur: Afferentes, inquit, pretia praediorum suorum: et ponebant ante pedes apostolorum. Distribuebantur autem singuli, prout unicuique opus erat (Act. IV, 35). Item: Neque egens quisquam erat inter illos (Ibid., v. 34). Et rursum: Nec quisquam suum esse aliquid dicebat; sed erant illis omnia communia (Ibid., v. 32). Ita ergo et solitarii nec suum quidquam dicant, sed sint fideles dispensatores, et ea quae pauperibus dare debent, non nimis in suos (0633A)usus reflectant: ne quod absit, cum Juda, qui loculos Domini furatus fuerat, sententiam damnationis incurrant; sed potius de fideli administratione ab ipso, cujus ministri esse noscuntur, ineffabiliter remunerari mereantur

CAPUT XLII. Quibus horis oporteat solitarios reficere. Statuendum itaque censeo quibus horis reficere debeant solitarii, ne forte quis propriam sequatur voluntatem, et remissius vivat quam necesse sit. Quapropter tali dispositione reor utraque tempora ordinari, hoc est, ab octavis Paschae usque ad Pentecosten bis in die reficiant. His ergo diebus quarta et sexta feria usque ad nonam jejunent: quia sicut equis frena sunt imponenda, ita corpora nostra jejuniis (0633B)sunt infrenanda. A Pentecoste usque ad Kalendas Septembris quarta et sexta septimaque feria jejunent usque ad nonam. Reliquis vero diebus ad sextam reficiant, et ad vesperam coenent. A Kalendis autem Septembris usque ad caput Quadragesimae, ad nonam semper reficiant; nisi forte quis voluerit jejunium usque ad vesperum protelare. In Quadragesima vero usque ad Pascha, ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei manente omnia consummentur. Sed et omni tempore, sive coenae, sive refectionis hora sic temperetur, ut de luce fiant omnia. Praeterea quoque si quis voluerit omni tempore jejunare, exceptis Dominicis et aliarum festivitatum diebus, non prohibeatur ei; (0633C)quia sic faciebant sancti Patres nostri Antonius, et Benedictus, nec non Macarius, et caeteri alii.

Sed licet omni tempore vita solitariorum Quadragesimae debeat observationem habere, tamen quia paucorum est ista virtus, ideo suademus ipsis diebus Quadragesimae omni puritate vitam suam custodire, omnes pariter negligentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit, si ab omnibus vitiis nos temperemus; orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam demus. Ergo his diebus augeamus aliquid ad pensum solitum servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam; ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid cum (0633D)propria voluntate et gaudio sancti Spiritus offerat Deo: id est, subtrahat corpori suo de cibo et potu, de somno et quiete, de loquacitate et scurrilitate; et cum spiritualis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet.

Deinde omni tempore, sive prandii, sive coenae, mox ut surrexerint a refectione, sedeant, si duo fuerint simul, et legat unus Collationes vel Vitas Patrum, aut certe aliquid unde aedificentur. Et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permiserit, si meridies fuerit, aut paululum in stratis suis requiescant, aut aliquod opus manuum agant. In tempore autem jejunii lectione lecta, si vespera fuerit, confestim ut a lectione surrexerint, ad completorium celebrandum veniant. Exeuntes autem a completorio (0634A)nullatenus loquantur aliquid denuo, excepto si necessitatis causa praelatus aut aliquis e fratribus aliquid alicui indicare voluerit; quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione honestissime fiat. Si autem unus solummodo fuerit solitarius, similiter faciat. Omni siquidem tempore silentio studere debent solitarii, et maxime nocturnis horis. Si quis autem eorum nocturno tempore peculiariter voluerit orare, aut aliud aliquid agere, sic agat ne alium inquietet.

CAPUT XLIII. De mensa solitariorum. Quotiescunque solitarii aut de proprio labore aut de fidelium oblatione aliquam sufficientiam ciborum et potus habuerint, semper ad mensulam suam pauperes (0634B)et peregrinos habeant, et cum illis Christum convivam esse noverint. Si vero pauperes minus habuerint, quos de fratribus voluerint vocare, charitatis causa in eorum pendeat arbitrio. Eis autem quos vocant, hoc quod Deus eis dederit, cum charitatis officio exhibeant. Ipsi tamen solitarii non solum a qualitate ciborum, sed etiam a quantitate se custodiant, et in pondere et mensura, cum sine hospitibus fuerint, vivant. Cum autem aliqui simul fuerint cum eis, communes in cibo et potu se exhibeant, ob vanam gloriam devitandam, sed constitutionem Regulae non transcendant.

Sufficere enim credimus ad refectionem quotidianam duo pulmentaria cocta, propter diversorum infirmitates, ut forte qui ex uno edere non potuerit, (0634C)ex alio reficiatur. Et si fuerint poma, aut leguminum nascentia, addatur et tertium. Cibus autem illorum talis sit: aliquando olera et legumina, aliquando caseum et ova, interdumque pisciculos pro summis deliciis ducant. Quidquid enim, inquit Hieronymus, post gulam non sentitur, idem tibi quod panis et legumina. Panis autem libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio, sive prandii et coenae. Sunt enim qui plus, et sunt qui minus indigent; quia nec robur unum inest cunctis corporibus: et ideo de ciborum qualitate et quantitate non facile a nobis oportet disputari, quia nec ab omnibus potest uniformis regula custodiri. Tamen studendum est ut non semper saturitas edendi finem faciat, sed voluntas; nec impleat ventris saturitatem edacitas, (0634D)sed comprimat parcitas. Unde ait Apostolus: Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Non enim carnis curam omnimodis interdixit, sed ut in desideriis ne fieret, prohibuit. A carnibus vero tam quadrupedum quam volucrum omnino abstineant, nisi forte aliqui in gravi aegritudine fuerint detenti. Ipsis enim pro reparatione tantum concedatur. Illico autem ut validiores effecti fuerint, a carnibus more solito abstineant.

CAPUT XLIV. De crapula cavenda. In quantum ergo solitarii possunt, delicias et ciborum opulentias fugiant; et non solum a cupiditate pretiosorum ciborum, sed etiam a nimia perceptione (0635A)vilium se contineant: remota prae omnibus crapula, ut nunquam subripiat eis indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula. Unde Dominus ait: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Nihil enim sic inflammat et titillat membra genitalia quomodo indigestus cibus ructusque convulsus. Escae enim multae non solum corda nostra, sed etiam corpus et animam debilitant. Saepe enim per ciborum aviditatem stomachi franguntur vires, necnon et abundantiam sanguinis, et choleram, et plurimas aegritudines escarum nimietate patimur. Idcirco tantum cibum unusquisque sibi concedat, quantum sustentatio corporis, non quantum desiderium carnis exposcit. Oportet itaque ut caro nostra subjecta sit animae nostrae, et (0635B)sicut ancilla famuletur dominae suae. Non enim bene possumus vigilare, cum dapibus fuerit venter noster onustus; sed somno oppressi vigiliarum fructus amittimus, et maximum detrimentum animae nostrae acquirimus. Nam sicut miles plurimo onere praegravatur et praepeditur ad bellum, ita praepeditur solitarius ad vigilias cum escarum largitate fervescit.

Sed et diabolus plurimum inde gaudet, cum Dei servos viderit nimio cibo refertos, sicut legitur de quodam viro venerabili, sancto Philiberto. Hic cum esset in quodam monasterio, et jugum Christi suave et onus ejus leve susciperet, in tantum religionis cultum excrevit, ut etiam viris perfectioribus in abstinentia et caeteris virtutibus imitabilis fieret. Cumque antiquus hostis ejus invideret abstinentiam, (0635C)quadam die pulsavit animum illius ut ampliora sumeret cibaria. Post haec vero in ipsa nocte, dum fuisset cibo saturatus, nutu Dei detectus inimicus sancto Philiberto per somnium est ostensus, et coepit ventrem ejus velut gaudens palpare ac dicere: Modo hic bene, modo hic bene. Tunc miles Domini agnoscens jacula inimici, crucis se vallavit munimine, rigorem abstinentiae deinceps studuit triplicare. Qua in re ostenditur qualibus quantisve muscipulis diabolus Dei servos praepedire molitur, quantum de nimia edacitate laetatur

Ideoque studeamus nos taliter ab escis temperare, ut si quando inimicus de nimia nostra edacitate exstiterit gavisus, de nostra iterum abstinentia abscedat confusus. Omnia tamen mensurate et cum (0635D)discretione fiant; quia nimia abstinentia ciborum non solum vires corporis frangit, sed etiam intentionem animae minuit, mentisque ingenium marcescere facit, et vigorem orationis amittit. Quapropter quidquid cum temperamento fit, salutare est; quod vero nimis et ultra modum fit, perniciosum est studiumque suum in contrarium vertit. Unde sanctus Antonius dixit: Sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia, et quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo. Hinc beatus Gregorius ait: Plerumque enim dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter intus superbitur. Ideo admonendi sunt abstinentes, ut sollicite (0636A)se semper aspiciant, ne dum gulae vitium fugiunt, in superbiam aut vanam gloriam incidant. Et rursum admonendi sunt, ut abstinentiam suam et semper sine intermutatione custodiant, et nunquam hanc apud occultum judicem eximiae virtutis credant; ne forte magni meriti se esse aestimantes, corda in elationem levent. Sic enim corpora nostra, vel etiam corporum incentiva rigore districtioris abstinentiae castigemus, ut a carnalibus desideriis absoluti, sanctis virtutibus floreamus.

CAPUT XLV. De mensura potus solitariorum. Eamdem quippe mensuram potus quam sanctus Benedictus constituit monachis, eamdem et nos infirmorum contuentes imbecillitatem constituimus solitariis, (0636B)id est, unicuique heminam vini per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant: Unusquisque enim, ut ait Apostolus, proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Quod si loci necessitas, vel labor, aut infirmitas amplius poposcerit, in eorum consistat arbitrio; considerantes tamen in omnibus ne eis satietas aut ebrietas subripiat. Licet enim legamus vinum omnino monachorum vel solitariorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis aut solitariis persuaderi non potest, saltem et hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibant, sed parcius, quia vinum apostatare facit etiam sapientes. Ubi autem necessitas loci exposcit, ut nec suprascripta mensura (0636C)inveniri posset, sed multo minus, aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant, et non contristentur; sed gaudeant, eo quod a tali peste sunt liberati. Haec autem ante omnia admonentes, ut absque murmurationibus sint.

De vino autem abstinendo Apostolus certam fixit regulam, dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Quasi diceret, luxuriam facit et nutrit vini perceptio nimia, non natura. Et ideo solitarios non uti vino, sed inebriari prohibeo; quandoquidem infirmum stomachum usus moderatus vini confortat, ebrietas vero animum corpusque debilitat. Denique Timotheo discipulo suo praecipit Apostolus dicens: Noli aquam bibere; sed modico vino utere, propter stomachi dolorem et propter frequentes (0636D)tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Ac per hoc nihil contra abstinentiam faciunt, qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro corporis salute percipiunt; nec hoc eis offert voluntas, sed permittit infirmitas. Si autem infirmitas defuerit, a vino est abstinendum; ne vini perceptio, quae infirmum corpus sustentat, sanum incendat. Quoniam quidem vino uti et usui habere oleum nullus dixerit esse peccatum; in his autem regionibus ubi defuerit oleum, si necessitas exposcerit, adipe utantur interdum.

CAPUT XLVI. De ebrietate carenda, et de laude sobrietatis. Ante omnia autem ebrietatis vitium solitarii caveant, quia scriptum est: Homo ebriosus servus est (0637A)omnium vitiorum. Nullum enim peccatum vincere valet, qui multo vino captus est. Unde Salomon dixit: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicunque in his delectatur, non erit sapiens (Prov. XX, 1). Et iterum: Non intuearis in vino quomodo flavescit, dum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur blande, sed novissime mordebit ut coluber; et sicut regulus venenum diffundet (Prov. XXIII, 31). Nullum secretum est, ubi ebrietas regnat (Prov. XXXI, 4). Hinc beatus Hieronymus ait: Ebrietas semper flagitiorum mater est, radix criminum, materia culparum, et origo omnium vitiorum. Venter enim mero aestuans cito despumat in libidines. Quapropter ebrietatem fugiamus, ne crimen luxuriae incurramus. Plerique homines per vinum maximam debilitatem corporis (0637B)contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam sanitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem. Per vinolentiam enim armatur os ad maledicta et convicia proximorum, et mens immutatur atque balbutit lingua. Hujusmodi enim vir cum se putat bibere, bibitur; sicut piscis cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente hamum inter fauces reperit, ita et ebriosus inimicum intra se vinum suscipit, et, heu! homo rationabilis ut irrationabile animal capitur. Nihil est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Idcirco non quantum gula exigit, sed quantum naturae imbecillitas poscit, bibamus. Vinum enim nobis Dominus non ad ebrietatem, sed ad laetitiam cordis creavit. Nam sicut ebrietas mater est omnium vitiorum, ita sobrietas mater est omnium (0637C)virtutum. Sobrietas quippe est corporis et animae utilis medicina. Conservat autem memoriam, acuit sensum, sincerat ( sic ) mentem, mitigat vitia, frangit libidinem, propagat senectutem, revelat divini sacramenti arcana, atque stantem et in omnibus castum hominem facit. Itaque in omnibus exhibeamus nos sobrios, ut sobrietas nos per omnia exhibeat sanos et castos.

CAPUT XLVII. Si omnes aequaliter necessaria vitae debent accipere. Beatus igitur Augustinus, vir per omnia discretus, ait: Victus et tegumentum non aequaliter omnibus tribuatur, sed potius sicut unicuique opus fuerit. Sic enim legitur in Actibus apostolorum: Distribuebatur (0637D)singulis prout unicuique opus erat; et nullus egens erat inter illos (Act. IV, 34, 35). Ubi non dicimus quod personarum sit apud Deum acceptio, sed infirmitatum consideratio: ut qui minus indiget, gratias agat Deo; qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate, et non extollatur pro misericordia, et tamen Deo gratias agat, quatenus in omnibus benedicatur Deus. Qua de re in Collationibus Patrum tale datur exemplum, et licet sit prolixum, est tamen in hac re proficuum, ut mihi videtur. Venit aliquando quidam monachus ab urbe Roma, qui in palatio magnum locum habuit, et habitabat in Sciti in vicinitate ecclesiae. Habebat autem secum unum ex servis suis qui ministrabat ei. Videns autem presbyter ecclesiae infirmitatem ejus, et recognoscens (0638A)quia vir ille esset de deliciis, ex hoc quod Deus ei donabat mittebat ei. Qui cum viginti quinque annos fecisset in Sciti, factus est vir contemplator praevidens et nominatissimus. Audiens autem quidam de magnis monachis Aegyptiorum opinionem ejus, venit videre eum, sperans conversationem corporalem invenire apud eum plus arduam. Qui cum intrasset, salutavit eum, et facientes orationem sederunt. Videns autem eum Aegyptius vestitum mollibus rebus, et pellem stratam sub ipso, et modicum capitale sub caput ejus, sed et pedes mundos habentem cum galliculis, scandalizatus est intra se de eo, quia in illo loco non erat consuetudo taliter conversandi, sed magis duram abstinentiam habere consueverant. Senex autem ille Romanus habens contemplationem, (0638B)sive praevidentiae gratiam, intellexit quia scandalizatus fuisset Aegyptius monachus in ipso, et dixit ministro suo: Fac nobis hodie propter abbatem qui venit bonam diem. Coxit autem parva olera quae habebat, et surgentes hora competenti comederunt. Habuit etiam modicum vini senex propter infirmitatem suam, et illud biberunt. Et dum factum esset vespere, dixerunt duodecim psalmos et dormierunt. Similiter et in nocte. Surgens autem mane Aegyptitis ille dixit ei: Ora pro me. Et egressus est non aedificatus in eo. Et cum paululum discessisset, volens eum senex ille Romanus sanare, misit post illum et revocavit eum. Qui cum venisset, iterum suscepit eum cum gaudio. Et interrogavit eum dicens: Ex qua provincia es? Et ille respondit: Aegyptius sum. (0638C)Et dixit: Cujus civitatis? At ille dixit: Ego omnino non fui de civitate, nec habitavi in ea. Et senex dixit ei: Antequam monachus esses, quid operabaris in possessione qua manebas? Et ille: Custos eram agrorum: Et dixit ei: Ubi dormiebas? Respondit Aegyptius: In agro. Et Romanus ait: Habebas aliquod stratum? Et ille: Ego in agro debui habere stramenta? Et senex: Quomodo dormiebas? Respondit Aegyptius: In terra nuda. Et Romanus ait: Quid manducabas in agro, aut quale vinum bibebas? Et ille: Manducabam panem siccum, et si inveniebam aliquid de salsamentis, et bibebam aquam. Ad haec senex Romanus dixit ei: Grandis tibi labor erat. Et adjecit: Erat tibi vel balneum in possessione ubi (0638D)lavares? Et Aegyptius: Non; sed in flumine lavabam quando volebam. Cum ergo haec omnia senex ab eo inquisisset et cognovisset modum prioris vitae ejus atque labores, volens eum proficere, narravit ei vitam suam praeteritam, quam habebat, dum esset saecularis, dicens: Me miserum quem vides, de magna civitate Romana sum, habens in palatio maximum locum apud imperatorem. Cumque audisset Aegyptius initia verborum ejus, statim compunctus est, et sollicite quae dicebantur ab eo, auscultabat. Et senex adjecit: Reliqui ergo Romam, et veni in solitudinem istam. Et iterum dixit: Me quem vides, habui domos amplas et magnas, et pecunias multas, et contemnens eas veni, et maneo in ista parvula curva cella. Audi adhuc: Habui etiam lectos ex (0639A)auro vestitos, et pretiosissima stramenta: et pro his dedit mihi Deus stramentum hoc de papyro et hanc pellem. Sed et vestes meae inaestimabili pretio erant, et pro his utor has viles rescellas. In prandio quoque meo multum aurum expendebatur, et pro illo dedit mihi Deus modica olera haec et parvulum calicem vini. Erant et qui serviebant mihi plurimi servi, et pro omnibus illis, istum Deus compunxit ut ministraret mihi. Pro balneo autem profundo, aqua modica utor ad pedes meos, et galliculis propter infirmitatem meam. Et rursum pro calamis et cithara et alio musico opere quo delectabar in conviviis meis, decanto in die duodecim psalmos, similiter et in nocte; sed et pro peccatis meis quae ante faciebam exhibeo Deo modicum servitium. Unde rogo te, abba, (0639B)ut non scandalizeris propter infirmitatem meam. Et haec audiens Aegyptius atque in semetipso reversus dixit: Vae mihi, quia de multa tribulatione et labore saeculi magis ad repausandum in conversationem monachi veni, et quae non habebam tunc, modo habeo: tu autem ex multa delectatione saeculi, voluntate propria, in tribulationem hanc venisti, et ex multa gloria ac copiosis divitiis, hanc humilitatem atque paupertatem arripuisti. Ex quo multum proficiens Aegyptius, vale dicto discessit; et dehinc factus ei amicus saepe ad eum veniebat suae utilitatis causa. Erat autem idem Romanus vir discernens in bonis, et repletus optimo odore Spiritus sancti. Quapropter habenda est inter nobiles et ignobiles, inter sanos et infirmos, inter senes et juvenes magna discretio. (0639C)Non enim possunt hi qui de deliciis veniunt, et hi qui nunquam in deliciis fuerunt, aequalem tenere rigorem abstinentiae. Neque sani et infirmi aequaliter abstinere possunt. Idcirco secundum consilium Apostoli: Is qui non manducat, manducantem non spernat; et qui manducat non manducantem non judicet (Rom. XIV, 3). Sed alterutrum pie supportantes considerent infirmitates illorum.

CAPUT XLVIII. De infirmis et senibus solitariis. Infirmorum autem et senum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur: Ipsemet enim in judicio dicit justis: Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV, 36). Et quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Ibid.). (0639D)Sed et illi imbecilles et infirmi considerent in honorem Dei sibi serviri; et non superfluitate sua atque nugacitate verborum contristent fratres servientes sibi. Qui tamen, si excesserint, patienter sunt portandi; quia de talibus copiosior merces acquiritur in regno Dei. Ergo cura maxima sit praelatis ac caeteris fratribus, ne aliquam negligentiam patiantur; sed eis compatiendo subveniant, et assiduis visitationibus sanctarumque Scripturarum consolationibus, necnon et propriarum rerum facultatibus adminicula praebeant necessaria. Deputetur autem frater timens Deum, et diligens atque sollicitus, qui eis ea quibus opus habuerint misericorditer administret, et balnearum usus quoties expedit, offerat: (0640A)Sed et carnium esus, si voluerint, pro reparatione tantum usque dum meliorati fuerint, comedant. Cellulae infirmorum infirmitatis tempore sub sigillo minime habeantur, quatenus a fratribus visitari possint. Ipsi tamen caveant ne foras ultra constitutum terminum exeant, si ab episcopo sunt reclusi et sigillati. Non enim eos teneat sigillum cerae vel plumbi, sed sigillum Christi. Sic namque legitur in libro Dialogorum fecisse quondam venerabilem virum, nomine Martinum: qui cum in quodam monte necdum clauso specu habitaret, catena sibi ferrea pedem ligavit, eamque saxo ex parte altera affixit, ne ei ultra liceret progredi quam catenae ejusdem quantitas tendebatur. Quod vir vitae venerabilis Benedictus audiens, ei per discipulum suum mandare curavit: (0640B)Si servus es Christi, non te teneat catena ferri, sed catena Christi. Ad quam vocem Martinus eamdem protinus solvit compedem, sed nunquam postmodum tetendit pedem ultra locum quo hunc tendere consueverat ligatum. Atque postea in tanto se spatio sine catena coercuit, in quanto et antea ligatus permansit. Ita ergo et reclusi faciant. Illico autem ut ab infirmitate convalescere coeperint, more solito ostium cellulae sigilletur, et soli iterum maneant.

Curam autem habeant maximam praelati, ut diximus, ne a cellariis negligantur senes et infirmi; quia ad magistros respicit quidquid a discipulis delinquitur. Consideretur autem semper eorum imbecillitas, et nullatenus in eis districtio regulae teneatur in alimentis sive caeteris necessariis; sed sit in (0640C)eis pia consideratio, et praeveniant, si necesse fuerit, horas canonicas.

CAPUT XLIX. De vestimentis et calceamentis solitariorum. Oportet itaque solitarios sanctarum Scripturarum auctoritati parere, sanctorumque Patrum documenta vigilanter perpendere, ut humilitatem, quam corde gestant, actu, habitu, etiam ipso incessu religiosissime demonstrent: plusque velint sancta conversatione eximiisque moribus quam ornatu vestium fulgere. Quantum igitur a superfluo et immoderato cultu vestium se compescere debeant, multis sanctorum Patrum exemplis perdoceri potest. Ait enim beatus Gregorius: Nemo aestimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccatum deesse; quia si (0640D)hoc culpa non esset, nullo modo Dominus Joannem de vestimenti sui asperitate laudasset. Hinc rursus ait: Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri. Pro sola enim inani gloria vestimenta pretiosa quaeruntur. Hinc Basilius dixit: Si enim studium nobis habendum est omnium nos esse minimos, et omnium novissimos, certum est quia et indumentis omnium nos putare debemus novissimos. Hinc Cassianus dicit: Oportet ut talis sit vestis solitarii, quae corpus contegens, tantum verecundiam nuditatis cooperiat, et frigoris injuriam repellat, non quae occasionem (0641A)vanitatis enutriat. Quae ita sit vilis, ut nulla coloris vel compositionis novitate inter caeteros fratres spirituales insignis habeatur. Hinc Isidorus ait: Vestimenta solitariorum nec multum vilia, nec multum sint pretiosa: quia nimis pretiosa vestis animum ad lasciviam pertrahit; nimis vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Hactenus de qualitate vestium diximus, nunc autem et de quantitate aliquid dicamus. Vestimenta quippe non multa, nec superflua sint solitariis, imitantes dictum Dei nostri ad discipulos suos: Neque duas tunicas habeatis (Luc. IX, 3) Quas duas tunicas non numero intelligere debemus, sed si alia gestamus, et alia causa avaritiae servamus, haec superflua sunt, et haec pauperibus dare praecipimur. (0641B)Unde sanctus Hieronymus ait: quidquid corpora nostra defendere potest, et humanae succurrere imbecillitati, hoc una appellanda est tunica; et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, unius diei victus appellatur. Unde et praeceptum a Domino est ne cogitemus de crastino, hoc est, de futuro tempore. Et Apostolus: Habentes, inquit, victum et vestimentum, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae hominem mergunt in interitum et perditionem (I Tim. VI, 8). Qua de causa ad Regulam beati Benedicti recurrimus, et quantum ipse concessit monachis habere de vestimentis, et nos concedamus solitariis: id est, propter noctes, et propter ipsa vestimenta (0641C)lavanda habeant, si monachi sunt, duas tunicas et duas cucullas. Si vero nondum assumpserunt propositum monachale, cucullas non induant, sed cappas; in aestate puram, in hieme villosam. Habeant enim pelliceam unam de pellibus, et duas stamineas, et duo femoralia. Femoralium autem usus cuiquam permittendus est, et maxime his qui in ministerio altaris implicantur. Reliqui vero gradus utrum ea velint gestare, an non, in ipsis sit. Sint etiam illis indumenta pedum, caligae, et pedules, et subtelaria. Haec autem consideratio in eorum pendeat arbitrio, ut secundum qualitatem locorum ubi habitant et aerum temperiem vestimenta habeant, quia in frigidis regionibus amplius indigetur quam (0641D)in calidis. Praeterea quoque sacerdotes vestimenta sacerdotalia et altaris lineamina cum summa diligentia conservent nitida; id est, unusquisque casulam unam, albas duas, amictus duos, stolas duas cum manipulis, duos etiam corporales, et duos linteos semper habeant nitidos, sicut tantum decet ministerium.

CAPUT L. De lectisterniis solitariorum. Solitarii autem sicut in caeteris, ita etiam in lectisterniis modum tenere debent discretionis, id est, non pretiosa velint habere lectualia, sed vilia: vestimenta quippe et calceamenta, vel lectualia eorum, nec nitida nimium, nec abjecta sint plurimum. Inter utrumque enim, ut diximus, virtus discretionis (0642A)tenenda est. Sufficiant autem eis stramenta lectorum, matta et cilicium, sagum, vel toxa et capitale. Vestiti quoque dormiant et cincti, ut semper sint parati. Quiescentes autem in lectulis suis frequenter decantent cum Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 6). Et iterum: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psal. CXVIII, 55). Et si ante non surrexerint, vel facto signo absque mora surgentes, festinent ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. Cum autem surrexerint, primum signum crucis frontibus suis imprimant, et cum silentio dicant: Deus, in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX, 1). Et hoc cantantes mox ad oratorium (0642B)pergant, et prostrati in terra humiliter cum lacrymis et gemitu orent. Expleta autem oratione, necessaria corporum suorum provideant. Inde revertentes illico nocturnum officium solemniter et devote incipiant. Euntes autem aliquo vel redeuntes semper ore et corde aliquid psallant, quatenus cum Propheta fiducialiter dicere queant: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 1).

CAPUT LI. Ut certo tempore sese radant, ne sint comati. In barbis quoque radendis et capillis tondendis tenendus est etiam a solitariis modus discretionis. Nam, sicut legitur in Vitis Patrum, fuit quidam vir (0642C)sanctus, nomine Apollonius, qui eos valde reprehendebat, qui barbam et comam capitis nutriebant. Dicebat autem: Certum est quod isti ab hominibus laudem quaerunt, et ostentationis causa barbam vel comam capitis nutriunt; cum mandatum sit etiam ipsa jejunia in occulto celebranda, ut Deo soli sint cognita, qui videt quae in occulto sunt, et reddit in palam. Sed ut mihi videtur, isti non sunt contenti ejus remuneratione qui videt in occulto, sed manifestari se apud homines volunt. Unde etiam ad quemdam Romanum fertur dixisse beatus Gregorius istud proverbium: Si sanctitas, inquit, in barba est, tunc nemo sanctior est hirco. Quapropter juxta considerationem rationis arbitror congruum fore ut solitarii, et praecipue illi qui sacra mysteria contrectant, (0642D)de quadraginta in quadraginta diebus se radant, et capillos tondeant, ut juxta Apostolum: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus eum qui renovatur in agnitionem Dei (Coloss. III, 3). Id est, criminibus carnis nostrae, quasi crinibus capitis exuamur, atque inde innovatis sensibus enitescamus. Quam renovationem in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, ubi ipsa mens noscitur habitare. Habeant etiam infra cellulam retrusionis dolium, et quoties expedit, sacerdotes pro munditia corporis balneorum usibus fruantur. Sed fortasse aliqui dicent: Sanctus Antonius nunquam se balneavit. Quibus breviter respondendum est: Si sanctus Antonius nunquam se balneavit, nec unquam missam cantavit; ideoque balneorum (0643A)usus in sacerdotum relinquitur arbitrio, ut mundi et digni habeantur sacra mysteria celebrare.

CAPUT LII De discipulis solitariorum, et de eorum obedientia. Discipuli ergo solitariorum saepe admonendi sunt, ut sic vivant, quatenus aliis bonum exemplum praebeant, et humiliter magistrorum imperiis subjaceant. Mox ergo ut aliquid eis imperatum a magistris fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. Sed ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur, non tarde, non tepide aut cum responso nolentis efficiatur; quia obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos audit, me audit, etc. (Luc. X, 16). Nam cum (0643B)malo animo si obediat discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit, quamvis impleat jussionem magistri, tamen acceptabile non erit Deo, qui cor respicit murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, imo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. Quapropter hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, secundum Domini sententiam qui dixit: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me (Joan. VI, 38); mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis vocem factis sequantur. Unde in Collationibus Patrum tale datur exemplum: Abbas Sylvanus habuit discipulum quemdam, nomine Marcum, et hic (0643C)fuerat magnae obedientiae, quique etiam scriptor erat. Diligebat autem eum senex propter obedientiam suam. Habebat autem alios undecim discipulos, qui contristabantur pro eo quod eum diligeret plus eis. Quod cum audissent vicini seniores, quia plus eum caeteris suis discipulis diligeret, moleste tulerunt. Una autem die venerunt ad eum: quos assumens secum abbas Sylvanus, egressus coepit singulorum discipulorum suorum cellas pulsare, dicens: Frater, veni, quia opus te habeo; et unus ex eis non est mox secutus eum. Venit autem ad cellam Marci, et dixit ei: Veni, frater, quia opus te habeo. Ille autem scribebat, et non perfecit litteram O, et venit. Et dixerunt senes: Vere, abba, quem tu diligis, diligimus, quoniam et Dominus diligit (0643D)eum. Ideo istud hic posui exemplum, ut discant discipuli agere obedientiam sine mora. Ipsi quoque discipuli non sint superbi, non tardi, non turbulenti, non vinolenti, non multum edaces; sed sint moribus honesti, ac Deum timentes. Qui etiam ea quae Deus dederit tempore opportuno diligenter magistris administrent, et in ministrando nullatenus eos contristent; memores semper divini sermonis, ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis, qui in me credunt, etc. (Matth. XVIII, 6.) Illud etiam ad memoriam revocent quod ait Apostolus: Qui bene ministrat, gradum bonum sibi acquirit (II Cor. IX, 7). Et rursum: Hilarem datorem diligit Deus (Ibid). Cui autem substantia non est quae tribuatur, sermo (0644A)responsionis porrigatur bonus. Sicut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum (Eccli. XVIII, 16, 17). Omnia autem vasa eorum cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciant. Nihil ducant negligendum, neque avaritiae studeant, neque sint prodigi, et exstirpatores substantiae illorum; sed omnia mensurate faciant, et secundum jussionem magistrorum. Non enim velint habere solitarii plures discipulos, quia nequaquam vincere avaritiam possunt quando ad multorum sustentationem intendunt. Habeat autem unusquisque unum, aut duos, vel ad plurimum tres discipulos. Paucos tamen condiscipulos ad convivendum et plures ad docendum. Non tamen dicimus ut scholas generaliter teneant; quamvis liceat, non tamen expedit. (0644B)Unde Apostolus: Omnia, inquit, mihi licent, licet non omnia expediunt (I Cor. VI, 12).

CAPUT LIII. De zelo bono quem debent habere solitarii erga discipulos. Ut autem ait sanctus Benedictus, sicut est zelus bonus qui separat hominem a vitiis et ducit ad Deum et ad vitam aeternam, ita est et zelus amaritudinis qui separat a Deo et ducit ad infernum. Hunc ergo zelum qui ad vitam ducit aeternam, ferventissimo amore exerceant solitarii erga discipulos, id est, ut infirmitates illorum sive corporum, sive morum, patientissime tolerent, et si forte aliquid deliquerint, cum omni moderatione eos corripiant. In ipsa autem correptione prudenter agant, et plus studeant (0644C)amari quam timeri. Et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupiunt rubiginem, frangatur vas; suamque fragilitatem semper suspecti sint; meminerintque calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus ut permittant nutriri vitia, neque dissimulent peccata delinquentium, sed mox ut oriri coeperint, quantum praevalent, radicitus ea amputent; memores semper quia Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est (I Reg. II). Quapropter teneant consilium Apostoli dicentis: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (I Tim. IV). Id est, indisciplinatos durius argue, obedientes et mites, ut in melius proficiant, obsecra; negligentes et contemnentes increpa; omnia tamen cum patientia. Improbos autem, et duros, et (0644D)superbos, vel inobedientes, si aetas siverit, verberum castigatione et corporum afflictione coerceant, sicut scriptum est: Percute filium tuum virga, et animam ejus de inferno liberabis (Prov. XXIII, 14). Hoc summopere perpendentes ut juxta qualitatem vulnerum exhibeant fomenta curationum. Caveant autem ut, dum alios de admonitionibus suis emendare procurant, ipsi ab omnibus vitiis emendati inveniantur; ne forte aliis praedicantes, ipsi (quod absit) reprobi efficiantur.

CAPUT LIV. Quomodo jejunare debeant solitarii. Sic enim necessaria nobis sunt jejunia sicut vulneribus medicina, ita tamen ut duarum rerum testimonio (0645A)comprobentur, id est, oratione et eleemosyna. Unde beatus Augustinus ait: Bonum est jejunare, sed melius est eleemosynam dare. Eleemosyna enim sufficit sine jejunio, jejunium vero non sufficit sine eleemosyna. Tale est jejunium sine eleemosyna qualis est sine oleo lucerna. Et sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non potest; ita jejunium sine eleemosyna, carnem quidem cruciat, sed charitatis lumine animam non illustrat. Sed quaerendum nobis est quomodo solitarii eleemosynam dare jubentur, qui non solum facultates, sed etiam seipsos Domino fideliter obtulerunt. Ad haec non ego, sed Dominus per prophetam respondit, dicens: Frange esurienti panem tuum, etc. (Isai. LVIII, 7). Non enim dixit: Da esurienti totum (0645B)panem tuum, sed ait: Frange esurienti panem tuum. Unde Apostolus: Non, inquit, ut aliis sit refrigerium, vobis autem tribulatio. Sed ex aequalitate vestra abundantia aliorum sustentet inopiam; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 13). Et alias scriptum est: Si multum tibi fuerit, multum tribue; si autem exiguum fuerit, etiam exiguum da (Tob. IV, 8). Tria sunt enim genera eleemosynarum quae indesinenter agere debemus, unum corporale, egenti dare quidquid poterimus: alterum spiritale, dimittere a quo laesi fuerimus; tertium, delinquentes corrigere, et errantes in viam veritatis reducere. Ad haec autem jungatur oratio, et erit jejunium perfectum. Unde dictum est: Bona est oratio cum jejunio (Tob. XII, 8). Per jejunia enim (0645C)et orationes occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur. Non enim quispiam potest virtutem perfectionis attingere, nisi prius ventris edomaverit ingluviem. Jejunia quippe moderata debent esse, ne nimis debilitent stomachum, quia modicus et temperatus cibus utilis est corpori et animae. Quaerendum est etiam si biduana ac triduana jejunia facere oporteat solitarios. Ad quod beatus Hieronymus respondens, ait: Parcus cibus et venter semper esuriens triduanis jejuniis praefertur, multoque melius est quotidie parum comedere, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est quae sensim descendit in terram; nam subitus et nimis imber in praeceps arva subvertit. Qua de re in Collationibus Patrum ita legitur: Interrogavit, (0645D)inquit, abbas Joseph abbatem Pastorem dicens: Quomodo opus est jejunare? Et respondit: Bonum est ut monachus vel solitarius quotidie comedat, et paululum subtrahat sibi de cibo ne satietur. Et dixit abbas Joseph: Ergo quando juvenis eras, non jejunabas biduanas: Dixit senex: Crede mihi, quia et triduanas et hebdomadam; sed haec omnia probaverunt senes magni, et invenerunt quia bonum est quotidie manducare, et parum, ut sit quotidie esuries. Hanc enim viam regiam levem nobis esse demonstraverunt. Nam biduana et triduana jejunia vanam gloriam ostendunt. Alius quidam frater interrogavit dicens: Jejunia et vigiliae quas facit homo, quid proficiunt? Dixit ei senex: (0646A)Quoniam ipsa sunt quae faciunt humiliari animam. Unde dicebat David: Humiliabam in jejunio animam meam; oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XLIII, 13). Nam justi et prophetae nostri, quando a Deo aliquid impetrare volebant, jejunio se affligebant; et sic quod postulabant, impetrare se gaudebant. Ita et nos jejunando humiliemus animas nostras, et tunc quod poposcerimus, a Deo impetrabimus. Non ergo nos praeferamus eis qui jejunii nostri non valent obtinere mensuram, ne forte plus humilitatis aliarumque virtutum habeant illi unde jure nobis jejunantibus et abstinentibus praeferantur. Neque enim istud jejunium corporale ad perfectionem nobis proficit, nisi fuerit huic animae quoque jejunium copulatum. Habet namque (0646B)anima suos noxios cibos, a quibus impinguata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta devolvitur. Nam superbia, vana gloria, detractio, et invidia, et caetera talia cibus ejus sunt. Nihil ergo nobis prodest ab escis carnalibus abstinere, et talibus vitiis pectus replere. Quocirca si volumus nobis abstinentiam jejuniaque proficere, ab his et ab aliis omnibus vitiis nobis caveamus, et ad sanctarum culmen virtutum, divina opitulante gratia, nitamur conscendere.

CAPUT LV. Quod solitarii pro hospitibus jejunium solvant. De susceptione itaque supervenientium fratrum ob causam charitatis beatus Prosper ita loquitur, dicens: si enim propter quoslibet advenientes jejunio (0646C)intermisso reficio, non solvo jejunium, sed impleo charitatis officium. Caeterum si propter abstinentiam vel jejunium meum spirituales fratres, quos novi mea remissione delectari, contristo, abstinentia mea non est virtus dicenda, sed vitium. Quoniam quidem ipsa abstinentia ac jejuniorum continuatio, nisi fuerit, quando res exigit, praetermissa, et me inflat, et fratrem meum, cui charitas jubet servire, contristat; vel certe mihi nihil inesse charitatis supernae demonstrat. Hinc sanctus Benedictus ait: Omnes supervenientes hospites tanquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me. Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Et post pauca: jejunium, inquit, frangatur a (0646D)monacho vel solitario propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies jejunii qui non possit violari. Aliis vero temporibus consuetudines jejuniorum prosequantur. Pauperum vero, et peregrinorum maxime, cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur. Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem. Qua de re in Collationibus Patrum tale datur exemplum. Abbas Sylvanus, dum cum discipulo suo Zacharia ad quoddam monasterium visitandi gratia pervenisset, fecerunt eos monachi, antequam egrederentur, charitatis causa reficere. Erant autem dies jejunii. Postquam autem egressi sunt, invenit discipulus ejus aquam in via, et voluit bibere; et respiciens abbas Sylvanus ait: Zacharia, (0647A)noli bibere, an nescis quia jejunium est hodie? At ille divit: Nunquid non manducavimus hodie, Pater, ad monasterium et bibimus? Dixit senex: illud manducare charitatis fuit; nos autem teneamus jejunium nostrum, fili. Hinc patenter ostenditur quia cum discretione utrumque possumus agere, et cum supervenientibus hospitibus charitatis causa aliquando reficere, et jejunii regulam non praetermittere. Itaque sanctus Cassianus de eadem re interrogavit quemdam senem, dicens: Cur sic indifferenter apud vos quotidiana jejunia pro hospitibus solvuntur? Respondit senex: Jejunium semper mecum est: Vos autem continuo dimissurus sum, et mecum jugiter tenere non potero; ideo charitatis officium in vobis impleo, et adjecit dicens: Non enim possunt (0647B)filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus: Cum autem discesserit, tunc jejunabunt (Matth IX, 15). Ita et nos vobis dimissis licite jejunii nostri regulam observabimus.

CAPUT LVI De charitate. Charitas est dilectio Dei et proximi in toto corde et in tota mente. Inter caeteras quippe virtutes charitas obtinet principatum: sine ipsa quidem ad perfectionis culmen nemo conscendere valet. Tunc enim homo perfectus est, quando charitate plenus est, quam nos habere Apostolus praecipit, dicens: Super omnia autem charitatem habete, quod est vinculum perfectionis (Col. III, 14). Et iterum: Charitatem fraternitatis invicem diligentes (Rom. XII, 10). Hinc (0647C)Petrus apostolus ait: Ante omnia autem charitatem in vobismetipsis continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Hinc Joannes apostolus ait: Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 8). Quamobrem tenenda est ab omnibus sanctis viris unitas charitatis, et praecipue a solitariis; quia quanto se subtrahunt mundo, tanto necesse est ut habeant dilectionem in Deo et proximo; tunc servant in se dilectionem Dei, quando a charitate non dividuntur proximi. Unde ipsa Veritas ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Quantam enim charitatem sancti Patres nostri habebant ad invicem, in praesenti exemplo manifestatur quod (0647D)subditur: Quodam tempore venit quidam frater ad sanctum Macarium, et obtulit ei causa charitatis uvam unam. Ille autem gratias egit Deo pro fratris officio; statim ad alium fratrem, qui ei infirmior videbatur, secundum charitatem detulit eam; sed et ipse nihilominus plus de proximo quam de semetipso cogitans, ad alium fratrem detulit eamdem uvam: et ille iterum ad alium detulit eam; et rursus ille ad alium; et sic per omnes cellulas, quae longe lateque per eremum erant dispersae, ipsa uva circumportata est, ignorantibus omnibus quis eam primus misisset. Gratulans autem sanctus Macarius quod tantam videret in fratribus charitatem tantamque continentiam, ad ampliora semetipsum spiritualis (0648A)vitae extendit exercitia. Credo enim quod inter istos sanctos fratres erat perfecta charitas, quia nemo ex eis quaerebat quae sua sunt, sed quae alterius. Tanta est enim virtus charitatis, sicut Apostolus testatur (II Cor. XIII), ut nec martyrium, nec saeculi contemptus, nec eleemosynarum largitio sine ipsa quidquam prosit. Quocirca si volumus ad supernam patriam feliciter pervenire, charitatem Dei et proximi studeamus veraciter habere: quia sicut sine via nemo potest pervenire quo tendit, ita sine charitate, quae dicta est via, non ambulare possumus, sed errare. Omnis insuper bonitas ex charitate et humilitate procedit. Et sicut ignis sine calore et splendore esse non potest, ita et charitas sine humilitate et vera obedientia esse non potest. Sciendum (0648B)est autem quia humilitas et obedientia ac reliquae virtutes cum corpore incipiunt, et cum corpore deficiunt, et tamen merces earum permanet in aeternum; charitas vero in praesenti incipit saeculo, et in futuro permanet cum Deo.

CAPUT LVII. De humilitate. Ad fastigium ergo verae humilitatis suo nos Dominus exemplo provocare dignatus est, dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). Hinc Petrus apostolus ait: Humiliamini sub potenti manu Dei et exaltabit vos (I Petr. V, 6). Hinc enim datur intelligi, quia quanto quisque se pro Christi amore inclinat ad ima, tanto proficit in excelso; et quanto (0648C)superbus gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit ante Deum. Unde idem Dominus ait: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Nam cum haec dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. Deus enim humilis factus est nostrae salutis causa: erubescat homo superbus esse, quia, ut ait Salomon, ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). Et, Super eum requiescet Spiritus sanctus. Unde ait Dominus per prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI, 2)? Quapropter quicunque humilis et quietus non erit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Illi autem panduntur secreta, (0648D)et quod latet in divinis sermonibus, qui humilitatem tenet in moribus. Semper autem conscientia solitariorum humilis debet esse et tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat. Per humilitatem etiam spiritus immundi Dei servis subjiciuntur. Unde in Collationibus Patrum ita legitur: Homo qui a daemonio vexabatur, et fortiter spumabat, vidit quemdam senem solitarium, et elevans manum percussit eum in maxilla; senex vero secundum Domini praeceptum convertit ei alteram. Statim autem daemon non ferens incendium humilitatis illius, clamans et ejulans discessit ab eo. Alio denique tempore transiens abbas Macarius per eremum, ecce (0649A)occurrit ei diabolus in via cum falce messoria. Voluit autem illum percutere de falce illa, et non potuit. Et dixit daemon: Multam violentiam patior a te, o Macari, quia non possum praevalere adversum te. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio. Tu jejunas, ego nihil comedo; tu vigilas, ego omnino non dormio. Unum est autem solum in quo me superas. Et dixit ei abbas Macarius: Quid est illud? et respondit diabolus: Humilitas tua me vincit, propter quam non praevaleo adversum te. O quanta est virtus humilitatis, quae non solum homines salvat, sed etiam daemones superat! Quanta autem sit virtus humilitatis iterum beatus Antonius ostendit, dicens: Vidi omnes laqueos Satanae tensos in terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? et audivi (0649B)vocem dicentem mihi: Humilitas. Quocirca inclinemus cervicem cordis in vera humilitate, ut omnes laqueos Satanae possimus illaesi transire. Tunc enim veram humilitatem habebimus, si quando peccaverit in nos frater noster, antequam ille poeniteat, indulserimus ei. Et tunc veram humilitatem habemus, quando nec laesi irascimur, nec alios irasci permittimus; sed potius pro ipsis ex corde oramus. Praeterea quoque si cui de humilitate altius libuerit perscrutari, ad Regulam sancti Benedicti recurrat, ibique duodecim humilitatis gradus satis luculenter expositos inveniet.

CAPUT LVIII. De obedientia. (0649C) Obedientia itaque dicitur obtemperantia, eo quod humiliter quis obediat vel obtemperet imperanti. Recte enim ille obediens vocatur, qui per obedientiae humilitatem Deo se toto animo subdit, et ejus praecepta humilitate implet. Ille etiam recte obediens vocatur, qui praecepta magistri juxta vires humiliter implere studet. Nam Christus Dominus noster qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, factus est obediens pro nobis Patri usque ad mortem, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Ideoque omne quod solitario injunctum fuerit ab aliquo religionis gratia, libenter obtemperet imperanti: et si forte aliqua gravia aut impossibilia ei injunguntur, libenter quidem et cum omni (0649D)mansuetudine jubentis imperium suscipiat. Quod si omnino virium suarum mensuram hoc quod ei injungitur viderit excedere, non resistendo illud spernat, sed causam impossibilitatis suae ei qui sibi injunxerat humiliter et patienter enarret, quatenus ejus moderamine quod illi onerosum fuerit, sublevetur, ut contradictionis vitio careat. Sancti quoque Patres nostri per obedientiae laborem ad celsitudinis perfectionem pervenerunt. De pluribus autem unum, mirae obedientiae virum, hic inserere studeamus. Quidam enim saecularis homo renuntiavit saeculo, et venit ad monasterium, relinquens tres filios suos in civitate; et cum fecisset tres annos in monasterio, coeperunt ei cogitationes suae filios ad memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis (0650A)valde. Videns autem eum abbas tristem, dixit ei: Quid habes quod tristis es? Et narravit ei quia tres filios haberet in civitate, et quia vellet eos ad monasterium adducere. Praecepit autem ei abbas ut adduceret eos. Qui cum perrexisset in civitatem, invenit duos ex his jam fuisse defunctos, unum vero solummodo remansisse. Quem assumens venit ad monasterium. Erat autem abbas ad pistrinum. Ille vero tollens filium suum quem adduxerat, abiit ad abbatem in pistrinum; et videns eum abbas venientem salutavit, et tenens infantem, quem adduxerat, amplexatus est eum et osculabatur. Et dixit patri ejus: Amas eum? Et ille respondit: Etiam. Et rursus dixit ei: Omnino diligis eum? Et respondit: Etiam. Haec audiens abbas, dixit ei: Tolle ergo, si (0650B)amas eum, et mitte in furnum sic modo dum ardet. Et tenens eum pater suus jactavit eum in clibano ardenti: statim autem factus est clibanus velut ros. Ex qua re acquisivit gloriam in tempore illo, quemadmodum patriarcha Abraham. O quam magnam obedientiam habuit iste sanctus vir, qui nec proprio filio suo pepercit, sed ad unius jussionem abbatis ignibus eum tradidit! Puto enim quia si illi praecepisset abbas obedientiae causa in clibanum intrare, intrasset utique. Nos ergo qui per inobedientiam mandatorum Dei ac sanctorum ejus, necnon et magistrorum nostrorum, recessimus a Deo, per obedientiae laborem redeamus ad illum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28).(0650C) CAPUT LIX. De virtute patientiae. Patientia enim vera est, in praesenti injurias fortiter sustinere, et in futuro vindictam non quaerere, sed ex corde ei qui mala irrogat ignoscere. Nam sunt nonnulli qui ideo per aliquod spatium temporis patienter sufferunt injuriam, ut subsequenter facilius vindicare se queant: isti tales veram non habent patientiam. Ille enim vere patiens est, qui et ipsum amat quem portat: nam tolerare et odisse non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. In patientia enim quaerenda est virtus mansuetudinis et ignoscendi facultas, non vindicandi opportunitas. Sicut enim patienter sufferre debemus injurias ab aliis in nos illatas, ita et tribulationes infirmitatum (0650D)quae nobis eveniunt patienter sufferre necesse est. Probabitur enim homo flagellis Dei, quo animo bene faciat, et qua fortitudine tentationes sibi supervenientes sufferat. Unde ait Apostolus: Tentat enim vos Deus, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3). Tribus enim modis solent accidere tentationes Dei servis. Uno modo tentantur a Deo per flagella; alio modo a diabolo per illusiones et diversas machinationes; tertio modo tentantur a proximo per damna, et contumelias ac persecutiones. Sed ille beatus est qui haec omnia patienter tulerit; de tali enim viro dicit Scriptura: Beatus vir qui suffert tentationem, etc. (Jac. II, 13).

Sine ferro autem martyres esse possumus, si patientiam (0651A)veraciter in animo servamus. Tanto enim quisque minus ostenditur doctus, quanto minus convincitur patiens. Unde per Salomonem dicitur: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prob. XIX, XI) Super omnia autem contumelias detrahentium patientia superemus; sagittas contumeliae patientiae clypeo frangamus; contra linguae gladium patientiae scutum praebeamus. Et si quis nobis intulerit mala, nequaquam irascamur contra illum; sed potius doleamus pro illo, quia Deus illi irascitur. Videamus autem quantam patientiam iste sanctus senex habebat, de quo hic locuturi sumus. Erat in eremo magnus quidam senex, qui de labore manuum suarum vivebat: et erat alius frater vicinus ei, qui saepe ingrediebatur, et rapiebat quidquid senex habebat in cella. Videbat (0651B)autem eum senex, et non objurgabat eum; sed extorquebat sibi plus solito manibus operari, dicens: Credo, opus habet ille. Astringebat autem ventrem suum, et cum indigentia manducabat panem. Cum autem mori coepisset senex ille, circumsteterunt eum fratres, et respiciens in eum qui furabatur, dixit ei: Junge te huc ad me; et tenuit manus ejus, et osculatus est eas, dicens: Gratias ago istis manibus, frater, quia propter istas vado ad regnum coelorum. Ille autem, compunctus et poenitentiam agens, factus est etiam ipse probatus monachus, exempla sumens de actibus magni illius senis. Valde enim laudabilis est patientia ejus sancti monachi, sed valde laudabilior est patientia Christi. Senex iste rapientem fratrem vidit et tacuit; Christus vero opprobria, (0651C)contumelias, irrisiones, alapas, sputa, flagella, spineam coronam crucemque sustinuit, et nec contumeliosum cuiquam verbum respondit. Iste enim raptoris manus deosculans gratias egit; Christus autem in cruce positus pro persecutoribus exoravit. Sed in his omnibus exemplum patientiae nobis reliquit. Quapropter studeamus patientes esse ad omnes et in omnia, quia, ut ait Christus, In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Simus mansueti, quia, ut ait Propheta: Mansueti haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 11). Quisquis igitur lenis, mitis et patiens est, Dei filii imitator est. Et quisquis amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem in se (0651D)praeparat Christo, quia Christus pax est et in pace requiescere consuevit.

CAPUT LX. De discretione. Discretio namque est mater omnium virtutum, et ideo in omnibus tam spiritualibus quam corporalibus operibus tenenda est a solitariis temperantia discretionis, ne superflue laborantes corde pariter et corpore deficiant. Sed sic omnis eorum actio temperetur, quatenus alacri animo plus se adhuc cupiant in bonis operibus exercere. Sive enim sint vigiliae, sive jejunia, sive abstinentia, et caetera his similia, sic temperentur, ut nec animi virtus succumbat, nec corporis fortitudo lassescat. Unde quidam Patrum dicebat: Corpus nostrum sic est fragile (0652A)sicut vestimentum. Si diligenter tractabimus illud, stabit; sin autem, in parvo tempore corruet. Praeterea quoque supervenit quidam venationem faciens in silva agrestium animalium, et vidit abbatem Antonium gaudentem cum fratribus, et displicuit ei. Volens autem ei senex ostendere quia oportet aliquando condescendere fratribus, dixit ei: Pone, quaeso, sagittam in arcu tuo, et trahe. Et fecit sic. Et dixit iterum: Trahe; et traxit. Trahe adhuc; et traxit. Dixit ei venator: Si super mensuram traxero, frangetur arcus. Dixit ei abbas Antonius: Ita est in operibus Dei; si plus a mensura tendimus, fratres cito deficient. Expedit ergo vel ad momentum relaxare rigorem eorum. Haec audiens venator compunctus est; et multum proficiens in sermone senis discessit: et (0652B)fratres confirmati tum reversi sunt ad locum suum. Haec ergo aliaque testimonia discretionis consideranda sunt a solitariis; et sic omnia temperent atque discernant, ut ipsi nimis fatigati non deficiant, et alii a coepto itinere non refugiant.

CAPUT LXI. De taciturnitate. Taciturnitas autem virtus est humilitatis et indicium gravitatis, nutrix virtutum et custos animarum. Hinc Salomon ait: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam (Prov. XXI, 23). Quanto igitur quisque sub silentio deprimit se, tanto compunctionis aciem in coelo figit; et quanto taciturnitatis freno constringit linguam, tanto ad coelestia erigit mentem suam. Ideoque solitarius taciturnitatem (0652C)diligat, et a malo ac pravo, vel omni stultiloquio linguam suam coerceat dicatque cum Propheta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 1). Et iterum: Posui ori meo custodiam (Ibid.). Et rursum: Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Ibid., v. 3). Ille enim bene vias suas, id est actus vitae suae, custodit, qui in lingua minime offendit. Ille etiam bene ori suo custodiam ponit, cujus lingua nec in maliloquium, nec in vaniloquium, nec in multiloquium procaciter fluit. Ne ergo in maliloquium labatur lingua, ponat unusquisque nostrum ori suo custodiam, et diligenter attendat quid de male loquentibus dicat Propheta: Disperdat, inquit, Dominus universa (0652D)labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4). Quid etiam de multiloquio Salomon dicat, audiamus: In multiloquio, inquit, non effugies peccatum; et qui multis utitur verbis, laedit animam suam (Prov. X, 19). Hinc iterum Propheta: Si quis vult veram et perpetuam habere vitam, et cupit dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo; et labia ejus ne loquantur dolum (Psal. XXXIII, 14). Hinc Apostolus ait: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Hinc beatus Ambrosius ait: Est homo qui silentium quidem affectat, sed cor ejus multum se condemnat: iste talis multum loquitur; et est alius qui a mane usque ad vesperam loquitur, et cum discretione, silentium magnum custodit. Hoc (0653A)autem dicebat de illo qui sine utilitate audientium nunquam loquitur. Ille enim bene taciturnitatem custodit, qui usque ad interrogationem non loquitur. Quapropter solitarius modum loquendi non transeat; maneat in verbo ejus mensura, in sermone statera. Semper verbo ejus sint moderata, et plus diligat semper audire quam loqui; et ne prius respondeat verbum quam audiat. Unde scriptum est: Qui ante respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat (Prov. XVIII, 13). Nam loqui et docere, ut ait sanctus Benedictus, magistrum condecet, tacere et audire discipulo convenit. Et si qua sunt requirenda a magistro, cum omni humilitate et subjectione reverentiae requirantur. Scurrilitates vero, vel verba otiosa et risum moventia, aeterna (0653B)clausura in omnibus locis damnamus, et ad talia eloquia discipulum os aperire non permittimus.

CAPUT LXII. De cavenda detractione, et quod duobus modis potest aliquis sine peccato alieni peccata dicere. Quanquam enim beatus Hieronymus dicat quia non est detrahere verum dicere, tamen cavenda est omnimodis detractio a solitariis, monente beato Jacobo apostolo: Nolite, inquit, detrahere alterutrum, fratres mei, quia qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi et judicat legem (Jac. IV, 11). Hinc Salomon ait: Remove a te os pravum, et detrahentia labia procul sint a te (Prov. IV, 24). Et iterum: Cum detractoribus non commiscearis, (0653C)quoniam repente consurget perditio eorum (Prov. XIV, 21). Hinc Hieronymus ait: Cave ne linguam aut aures habeas prurientes, id est, non ipse detrahas, aut alios detrahentes audias; quia qui detrahit, et qui detrahentem libenter audit, utrisque unum crimen est. Hinc Isidorus ait: Ne detrahas peccanti, sed condole; et quod in alio detrahis in te potius pertimesce. Hinc etiam in Vitis Patrum dicitur: Melius est, inquit, quotidie carnem comedere et vinum bibere, quam lacerare carnes fratrum in obtrectatione. Denique, ut ait sanctus Basilius, duobus modis possumus sine detractione aliorum peccata dicere, vel retractare. Id est, si quando necesse est cum caeteris consilium habere quomodo corrigitur is qui peccavit, tunc possumus (0653D)ipsius peccata in medium adducere et publicare absque detractione. Et rursum, si quando necesse est praevenire et commonere aliquem, ne forte incurrat in consortio vel societate alicujus mali hominis, tunc etiam possumus sine detractione illius peccata manifestare. Quod et ipsum Apostolum fecisse invenimus, dum dicit ad Timotheum: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, quem tu quoque devita: valde enim restitit sermonibus meis. Reddet illi Deus secundum opera sua mala (II Tim. IV, 14). Praeter hujusmodi autem necessitates quicunque dixit aliquid adversus alium, ut vel deroget ei, vel obtrectet, illud est, detrahere, etiamsi videantur vera esse ea quae dicit.(0654A) CAPUT LXIII. Consolatio solitariorum de detractione. Non ergo solitarii multum contristari debent, si forte ab aliquibus pravis hominibus sine culpa detrahantur; quia in consolatione nostra, sua Dominus opprobria adducere dignatus est, dicens: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Et iterum: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; sed quia de mundo non estis, propterea odit vos mundus (Joan. XV, 19). Hinc Apostolus ait: Nolite mirari si odit vos mundus (I Joan. III, 13). Sunt autem plurimi qui vitam solitariorum fortasse amplius quam debent, laudant; et ne eis de laude elatio subripiat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectatione et (0654B)objurgatione prorumpere; ut si qua culpa ab ore laudantium in corde solitariorum nascitur, per obtrectationem malorum ad poenitentiam revocentur. Sed inter haec verba laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrere debemus; et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magna tristitia generari debet. Et rursum si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magna laetitia prosilire debemus. Unde beatus Job dicebat: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job, XVI, 20). Qui enim vitae suae in coelo testem habet, detractiones hominum in terra pertimescere non debet. Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Nisi enim fuissent qui eidem Apostolo malam (0654C)famam imponerent, et seductorem vocarent, nequaquam diceret: Per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces (II Cor. VI, 8). Sed quid de Redemptore nostro agimus, qui a Judaeis daemoniacus, et blasphemus, atque persecutor vocatus est? Beatus quoque Arnulphus cum esset episcopus, postea solitarius factus, detractiones pravorum hominum aequanimiter toleravit. Unde in gesta ipsius ita legitur: Quidam namque homo, nomine Noddo, cum complicibus suis eidem beato Arnulpho derogare ausus est. Dicebat autem illum non esse cultorem Dei, sed potius hominem voluptati deditum. Cumque idem detractor stratum una cum detrahente socio petiisset, jubente Deo, omnia vestimenta illorum flamma circumdans vallavit. Illico exsilientes aquam (0654D)urgentibus vocibus deposcebant, sed aqua injecta flammam divinitus missam non exstinguebat. Ardebant autem nequiter circa nates vel genitalia loca camisiae illorum, nec a se ardentia vestimenta exuere praevalebant. Quid plura? Quia aliud facere non poterant, exsiliunt foras, et ad instar porcorum in volutabro luti sese vociferantes involvunt: sed magis ac magis genitalia ipsorum ignis immissus cremabat. Tunc quippe, ut reor, impletum est super illos quod scriptum est: Detrahentem occulte proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Sicque divina censura jubente actum fuit, ut de quibus virum sanctum detraxerant, in ipsis poenam sentirent. Ipse quoque sanctus episcopus atque solitarius nec pro (0655A)detractione illorum fuit tristior, nec pro vindicta divinitus facta exstitit laetior; sed potius, juxta praeceptum Domini, eos dilexit, atque pro eis oravit. Ubi nos pariter docemur non contristari pro detractione, sed magis gaudere de contumeliis, reminiscentes hoc quod scriptum est: Quia ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. v, 41). Si illi non contristabantur de contumeliis et verberibus, neque nos contristari debemus de verbis atque detractionibus. Quid ergo aliud faciunt detrahentes, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant? Vocandi tamen sunt et patienter increpandi, juxta praeceptum Domini, qui dixit: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum. Et si dixerit, Poenitet me, (0655B)dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et septies dixerit, Poenitet me, dimitte illi (Luc. XVII, 3). Quisquis igitur hoc fecerit, et seipsum salvabit, et detrahentem proximum de peccati fovea liberabit.

CAPUT LXIV. De cogitationibus et diabolicis illusionibus. Sicut enim a malis operibus et perversis locutionibus oportet solitarios abstinere, ita etiam a pravis cogitationibus debent se corda illorum custodire. Unde beatus Hieronymus admonet dicens: Non sinas cogitationes malas in corde tuo crescere. Et alibi: Caput cogitationis exclude, et caetera superantur. Non enim potest corrumpi corpus, nisi prius corruptus sit animus; et nihil potest facere caro nisi quod (0655C)voluerit animus. Idcirco munda prius a pravis cogitationibus animum, et caro non peccabit in aeternum. Bonae autem cogitationes semper a Deo procedunt, malae cogitationes vero aliquoties a nobismetipsis veniunt, et aliquoties instinctu diaboli excitantur. Nemo enim potest a diabolo decipi, nisi is qui ei suae voluntatis assensum praebere voluerit. Si enim repugnamus ei, fugiet a nobis. Unde beatus Jacobus apostolus: Resistite, inquit, diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 7). Qua de causa ita in Collationibus Patrum legitur: Quodam tempore beatus Macarius habitabat in loco deserto solus, et erat prope alia solitudo in qua habitabant plurimi fratres. Et vidit senex Satanam venientem in habitu hominis, ut transiret per cellam ejus. Videbat autem eum quasi (0655D)tunica uti linea omnino vetusta, et per omnia foramina ejus pendebant ampullae. Et dixit ei senex: Quo vadis? Et ille respondit: Vado commemorare fratres. Senex autem dixit: Et utquid tibi ampullas istas? Et dixit: Gustum fratribus porto. Dixit ei senex: Totas istas cum gustu portas? Et respondit: Etiam; ut si unum alicui non placet, offeram aliud; si autem nec illud, dabo tertium, et ita per ordinem, ut omnino vel unum ex eis placeat ei. Et cum haec dixisset, transiit. Et observabat senex, custodiens vias, donec ille remearet. Et cum videret eum senex, dixit ei: Sanus sis. Et respondit: Ubi mihi salus? Et dixit senex: Quare? Et respondit? Quia mihi modo omnes sanctificati sunt, et nemo mihi acquiescit. (0656A)Et dixit senex: Neminem amicum habes illic? Et respondit: Unum tantummodo fratrem habeo ibi, vel ipse solus mihi acquiescit; et quando me videt, convertitur velut ventus. Senex vero dixit ei: Quomodo vocatur frater ille? Respondit: Theoctistus. Et cum haec dixisset, transiit. Surgens autem abbas Macarius perrexit ad fratres. Qui cum audissent, acceperunt ramos palmarum et occurrerunt ei obviam; et parabant singuli eorum cellas suas, incerti apud quem declinaret. Senex autem inquirebat quis inter eos Theoctistus vocabatur; et inveniens eum, intravit in cellam ejus. Theoctistus ergo suscepit eum gaudens. Cum autem coepissent secrete loqui, dixit ei senex: Quomodo circa te est frater? Et ille dixit: Orationibus tuis adjuvantibus, bene. Et dixit (0656B)senex: Non impugnant te cogitationes tuae? Respondit iterum: Bene sum: erubescebat enim dicere ei. Et dicit ei senex: Ecce quot annos habeo in conversatione loci istius, et omnes honorant me, et tamen in hac senectute infestus est mihi spiritus fornicationis. Et respondit Theoctistus, dicens: Crede, abba, quia et mihi. Senex autem simulabat etiam alias cogitationes sibi esse molestas, donec faceret eum confiteri. Deinde dicit: Quomodo jejunas? Et ille dixit: Ad nonam. Dixit ei senex: Jejuna usque ad vesperam, et abstine, et lege Evangelia, ut memoriter retineas. Sed et alias ex animo meditare Scripturas; et si tibi ascenderit cogitatio mala, nunquam deorsum aspicias, sed semper sursum, et statim te Dominus adjuvabit. Et corrigens senex fratrem (0656C)illum, reversus est in solitudinem suam. Et cum observaret, vidit iterum daemonem illum, et dixit ei: Quo vadis iterum? Et ille respondit: Visitare fratres, et abiit. Dum autem reverteretur, dixit ei senex: Quomodo sunt fratres illi? Et respondit: Male. Senex autem: Quare? Et ille respondit: Quia toti sancti sunt: et magis malum, quia unum quem habui amicum et obedientem, mihi etiam ipse, nescio unde, subversus est: nec ipse mihi jam acquiescit, sed omnibus sanctior factus est, et propterea juravi me jam non calcare ad illum locum, nisi post longum tempus. Haec dicens transiit, relinquens senem. Sanctus vero senex intravit cellam suam adorans et gratias agens Deo. Hic datur intelligi quia nisi quis voluntatibus diaboli se sponte subdiderit, potestatem (0656D)adversus hominem non habet. Et sicut superius patefactum est, nescit Satanas a qua passione anima seducatur: et ideo seminat quidem in ea zizania sua, aliquando spargit semina fornicationum, aliquando detractionum et caeterorum vitiorum; similiter passiones, et in qua passione videt animum declinare, hanc ei subministrat. Nihil enim sic extaediat daemonem, quomodo si revelentur stimulationes ejus: et nihil eum sic laetificat, quomodo si abscondantur cogitationes ejus. Quia ergo Dominus noster Jesus Christus dedit nobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, hoc est, malas cogitationes, mundemus per humilem confessionem corda nostra, et parvulos cogitatus nostros allidamus ad (0657A)Christum, quatenus de nobis dicatur hoc quod scriptum est: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 6). Et rursum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

CAPUT LXV. De diversis tentationibus solitariorum. Multis ergo calamitatum tentationibus mentes solitariorum in hac vita pulsantur, sed non amplius tentat eos diabolus quam Dei voluntas permittit. Tentando autem, eorum profectus erudit; etsi nolens, tamen eorum utilitati diabolus servit, quando tentationibus suis non decipit, sed potius erudit; multis enim modis, ut diximus, mentes solitariorum diabolus tentat. Tentat autem eos aliquando per (0657B)stimulos paupertatis: nam cum per stimulos paupertatis non potest eos movere, divitias adhibet ad seducendum. Et dum per contumelias et opprobria non praevalet, laudes et gloriam adhibet. Si per salutem corporis non potest, aegritudines mittit. Et dum per delectationes seducere eos non potest, per molestias, quae contra votum eveniunt, eos conatur evertere. Infirmitates etiam quasdam graves adversus eos qui tentandi sunt adhibet, ut per eas pusillanimes faciens solitarios, conturbet charitatem eorum quam habent ad Dominum. Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validissimis inflammetur, insuper etiam si intolerabili contritione affligatur, quisquis es qui haec sustines, recordare futuri saeculi poenas, et aeternum ignem, ac perpetua tormenta, ut (0657C)haec cogitans non deficias ad ea quae in praesenti contingunt. Insuper etiam gaude quia visitavit te Deus; et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id est: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). Et illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Si ferrum es, post adhibitum tibi ignem emittes aeruginem. Quia si justus es, et haec pateris, de magnis ad majora provocaris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Datus est tibi angelus Satanae, stimulus carnis tuae; exsulta videns cui similis factus es; Paulo apostolo simile donum accipere meruisti. Audi quemadmodum gloriabatur Apostolus in infirmitatibus suis, ita et tu gloriare dicens: Libenter igitur gloriabor (0657D)in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII, 5, 9). Et rursum: Quando enim infirmor, tunc fortior sum et potens (Ibid., v. 10). Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quid Scriptura dicit: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12); residuum est ut inducaris in refrigerium. Clama etiam cum Propheta: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 1). Perfectus enim eris per hujusmodi tribulationes. Si forte amittis oculos, non feras graviter, extollentiae enim instrumentum amisisti, sed interioribus oculis gloriam Dei speculari stude. Surdus factus es, non contristeris; quia auditum vanum amisisti. Manus tuae ex aliqua passione debilitatae sunt? sed interiores paratas habeas adversus (0658A)inimici tentationes. Infirmitas totum tuum corpus tenet? sed interiori homini sanitas crescit. Nihil enim aliud est aegritudo corporis quam sanitas mentis. Si infirmitas tibi talis fuerit, ut non possis stare ad orandum et psallendum, non contristeris pro eo, quia infirmitas orat pro te. Si jejunas, non tibi invenias occasionem, dicendo: quia exacerbatus in aegritudinem incurristi: quoniam et qui non jejunant, similes aegritudines incurrunt. Inchoasti aliquid boni? non revoceris per impedimenta inimici; quoniam jejunia et labores nobis constituta sunt propter turpes delectationes. Haec omnia nobis proficiunt ad destruenda corporis desideria. Tentari autem oportet justum, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae. Quapropter discat non murmurare, (0658B)qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur. Et per hoc juste se pati arbitretur, quod ab illo judicatur cujus nunquam judicia injusta sunt. Qui ergo in flagellis murmurat, justitiam judicandis accusat; qui vero juste se recognoscit a justo judice pati quod sustinet, etiamsi super quo patitur ignorat, per hoc jam justificatur per quod semetipsum accusat, et Dei justitiam laudat. Beatus qui haec omnia tulerit patienter.

CAPUT LXVI. De tentamentis somniorum. Plerumque daemones in noctibus solitariis occurrentes, ut formidolosos eos faciant, per soporem conturbant; et quos vigilantes intus tentant, nec superant, dormientes acriter impugnant. Nonnunquam (0658C)autem et aperta impugnatione grassantes humana corpora verberant, sicut beato Antonio fecerunt. Quod tamen, Deo permittente, malorum fit ad vindictam, justorum vero ad tolerantiam et gloriam. Plerumque immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam vana spei prosperitate illudunt, sicut legitur in Dialogorum libro cuidam contigisse; qui dum somnia vehementer attenderet, ei per somnium longa spatia hujus vitae promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris vitae stipendiis collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret, et ipse secum nihil ex bono opere portaret. Nonnunquam etiam Satanas in angelum lucis sese non solum dormiendo, sed etiam vigilando transformat, ut quemlibet (0658D)aliqua erroris fraude decipiat; sicut legitur in Collationibus Patrum de quodam sene, qui sedens in cella sua et sustinens tentationes, videbat daemones manifeste, et contemnebat eos. Cum autem diabolus videret se vinci a sene, venit et ostendit se ei, dicens: Vis videre Christum? Et respondens senex dixit: Anathematizo te, et eum de quo dicis; ego autem Christo meo credo dicenti: Si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus et ecce illic; nolite credere (Matth. XXIV, 23). Et dixit diabolus: Ego sum Christus. Videns autem senex clausit oculos suos. Et dixit ei diabolus: Quare clausisti oculos tuos? Et dixit senex: Ego hic Christum nolo videre, sed in vita beata. Haec audiens diabolus discessit ab eo. (0659A)Hic ergo patenter obstenditur quantis machinamentis Dei servos conatur decipere inimicus. Illi autem qui aut nullis, vel raris conscii sunt delictis, aut nunquam aut raro terroribus fatigantur nocturnis: et si ad momentum hujusmodi commoveantur, mox tamen evigilantes illusionum vanitates despiciunt intentionemque suam ad Deum convertunt. Interdum etiam quaedam arcana ac mystica Dei servi per visionem videre solent. E contra vero peccatores qui corda sua gravioribus vitiis polluerunt, conscientiae pavore illusi species tremendas aspiciunt; et quos vigilantes diabolus traxit ad vitia, dormientes fatigat, ut nunquam eos requiescere sinat. In oculis autem peccatorum diabolus terribilis est; in oculis autem justorum terror ejus vilis est. Sciendum (0659B)quippe est quia diversae sunt qualitates somniorum. Aliquando namque ex ventris plenitudine vel inanitate somnia generantur; aliquando vero ex cogitatione accidunt, sicut scriptum est: Multas curas sequuntur somnia (Eccl. V, 2). Nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus recognoscimus. Aliquando autem ex illusione immundorum spirituum oriuntur, dicente Salomone: Multos errare fecerunt somnia et illusiones vacuae (Eccl. XXXIV, 2). Aliquando quippe ex revelatione procedunt, sicut legitur in lege de Joseph filio Jacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur. Vel sicut in Evangelio de Joseph sponso beatae Mariae, qui ut fugeret cum puero in Aegyptum, somnio admonetur. Aliquando nempe ex revelatione simul et cogitatione generantur, dicente (0659C)Daniele: Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt (Dan. II, 9). Saepe etiam daemones deceptoria fraude multa solent vera praedicere, ut ad extremum valeant animam ex aliqua falsitate decipere vel illaqueare. Sed quamvis nonnulla vera sint somnia, facile tamen non oportet credere illa, ne forte aliquando ex illusione diaboli procedant, et simplicium corda decipiant, recolentes testimonium Scripturae dicentis: Si dixerint vobis, et ita evenerit, nolite credere (Matth. XXV, 23). Somnia enim similia sunt auguriis, et qui eis intendunt, revera augurare noscuntur. Solitarii autem inter illusiones ac revelationes discreta circumspectione discernant, ut (0659D)sciant quid a bono spiritu percipiunt, vel quid a malo spiritu patiuntur.

CAPUT LXVII. Ut solitarii signa et miracula fieri non quaerant. Signa igitur et miracula a solitariis non sunt quaerenda, propter ostentationem et vanam gloriam. Nam quisquis signorum et mirabilium indiciis vult probari, non potest probus videri. Quia ipse Dominus et Salvator non dixit: Ex signis et mirabilibus cognoscetis eos, sed ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). Neque enim in die judicii remuneraturum se promittit eos qui signa et prodigia faciunt, sed eos qui praeceptis suis obediunt, dicens ad eos: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, etc. (Matth. XXV, 34.) Sed et beatos non dicit (0660A)eos qui signa et mirabilia fecerunt, sed humiles spiritu, mansuetos, lugentes et hujuscemodi opera exsequentes. Nusquam in signorum opere beatitudo ponitur, sed in expletione mandatorum Dei. Vita enim bona, atque actus probi, etiam sine signis et mirabilibus merentur coronam; iniqua autem conversatio, etiamsi signa et prodigia fecerit, supplicia non evadit. Et ideo superflue haec quaeruntur, imo et periculose. Per ostentationem vero nihil faciant solitarii. Nam quantum malum sit per ostentationem aliquid agere, praesens exemplum ostendit, cum subditur: Fuit quidam juvenis monachus, qui cum vidisset quosdam senes iter agentes, ostentationis causa jussit onagris venire, ut portarent eos, donec pervenirent ad se. Illi autem senes indicaverunt hoc (0660B)beato Antonio. Et dixit abbas Antonius: Videtur mihi monachus iste similis esse navi omnibus bonis oneratae, de qua incertum est utrum pervenire possit ad portum an non. Et modicum post subito abbas Antonius flere coepit, et capillos sibi trahere et lugere. Quod cum vidissent discipuli ejus, dixerunt: Quid ploras, abba? Et respondit: Magna Ecclesiae columna cecidit modo. Dicebat autem hoc de illo juvene monacho. Ite, inquit, fratres, ad eum, et videte quid agat. Perrexerunt ergo discipuli ejus, et invenerunt monachum illum sedentem et flentem peccatum quod fecit. Videns autem discipulos senis, ait eis: Dicite seni ut roget Deum, decem tantum dierum dari mihi inducias. Qui intra quinque dies mortuus est. Quapropter caveant omnino solitarii, ut (0660C)nihil per ostentationem faciant. Insuper autem morbum vanae gloriae fugiant: quae non solum in carnalibus vitiis, sed etiam in spiritalibus causis solitarios pulsat; ut qui non valent carnalibus vitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur. Nam quem diabolus sub specie pretiosae vestis ac nitidae non potest in vanam gloriam immergere, pro squalida et inculta conatur decipere. Et quem non potest per honorem dejicere, per humilitatem supplantat; et quem scientiae et elocutionis ornatu nequit extollere, gravitate taciturnitatis elidit. Si jejunat quis palam, gloriae vanitate pulsatur. Si illud causa vanae gloriae contemnendae contexerit, eodem vitium elationis incurrit. Alius enim oratione, alius vigiliarum prolixitate pulsatur. Multi enim vanam gloriam (0660D)fugiendo in ipsam incidunt; et multi in hoc ipso cupiunt laudari quod laudes contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, appetitur. Ideo pulchre sancti Patres nostri naturam morbi hujus in modum caepae conscribunt, quae uno decoriata tegmine, alio rursum invenitur induta, totiesque reperitur obtecta quoties fuerit exspoliata. Quapropter oportet solitarios, juxta consilium Apostoli (II Cor. VI, 7), per arma justitiae a dextris et sinistris transire; per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam incedere. Et ut per Salomonem dicitur: Non divertant ad dexteram, neque ad sinistram (Prov. IV, 27); id est, nec de virtutibus et dextris successibus se extollant, nec ad sinistrum vitiorum (0661A)tramitem flectantur; sed medium tenentes ad ipsum qui via, veritas et vita est, prospero incessu pervenire mereantur.

CAPUT LXVIII. De trimoda charismatum gratia. Usque ad spiritualium narrationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo pervenit, quam tripartitam esse, majorum traditione percepimus. Prima siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac justos viros signorum gratia comitatur, sicut apostolos multosque sanctorum signa et prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia ejicite: gratis accepistis, gratis date (0661B)(Matth. X, 8). Secunda, cum ob aedificationem Ecclesiae, vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum qui curandi sunt fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. De quibus Dominus in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, et multas virtutes fecimus? Et tunc confitebor illis quia non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22). Propter hoc autem et discipulos monebat dicens: Nolite gaudere quod daemonia vobis subjecta sunt, sed quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). Tertius curationum modus etiam colludio daemonum ac factione simulatur: ut dum homo apertis criminibus fuerit obligatus, propter admirationem signorum (0661C)sanctus ac Dei servus credatur; vel certe ut is qui curationum dona habere se credit, per superbiam cordis elatus gravius elidatur? Inde est quod Dominus in Evangelio loquitur: Exsurgent, inquit, pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marc. XIII, 22). Quapropter nunquam de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse quisquam laudabilis. Et revera majus miraculum est de propria carne fomitem eradicare luxuriae, quam expellere immundos spiritus de alienis corporibus; et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae coercere quam daemonibus imperare ac de alienis corporibus infirmitates pellere: et praecelsior (0661D)virtus est animae propriae languorem curare, quam corporis alieni. Quanto enim anima sublimior carne est, tanto praestantior ejus et salus est. Et major merces est peccatorem suscitare de vitiis, quam mortuum de sepulcro. Ideoque a sanctis Patribus signorum opera nequaquam legimus affectata, sed quanquam ea Spiritus sancti gratia possiderent, nunquam exercere voluerunt, nisi forte inevitabilis necessitas illos coarctasset, ut beatum Macarium, qui fuit discipulus sancti Antonii. Hunc enim ferunt aliquando cum homicidium in locis vicinis fuisset admissum, et innocenti cuidam impingeretur crimen homicidii, eum qui calumniam patiebatur confugisse ad ejus cellulam: adfuisse etiam eos qui innocentem (0662A)perurgebant, jurantes, et dicentes periclitari seipsos, nisi comprehensum homicidam legibus traderent. Ille vero cui crimen impingebatur, cum sacramentis affirmabat conscium se non esse sanguinis illius. Et cum diu hoc certamen haberetur, interrogat sanctus Macarius ubi jaceret ille qui dicebatur occisus. Cumque designassent locum, cum omnibus qui ad perurgendum hominem venerant, ivit ad sepulcrum, et ibi fixis genibus, invocato nomine Christi, ad eos dixit qui astabant: Nunc Dominus ostendet si reus est hic quem perurgetis. Et elevata voce defunctum ex nomine clamavit. Qui cum de sepulcro respondisset, ait ei: Per fidem Christi te obtestor, ut dicas si ab eo qui calumniatur pro te occisus es? Tum ille de sepulcro elata voce respondit, dicens, (0662B)non se esse ab eo laesum. Hoc audito cum stupefacti omnes decidissent in terram, rogaverunt pedibus ejus advoluti ut interrogaret eum a quo esset occisus. Tunc ille: Hoc, ait, non interrogabo; sufficit nunc mihi ut innocens liberetur, non est meum ut reus prodatur. Haec igitur ejus virtus et gratia, quantum in ipso fuit, forte semper lateret, nisi eum necessitas periclitantis hominis et amor sincerus erga Christum hoc exercere miraculum compulisset. Sciendum itaque est quia sicut thesaurus apertus cito expenditur, sic et virtus quaelibet, cum publicata fuerit, exterminabitur; et ut cera solvitur a facie ignis, ita et anima laudibus inaniter exaltata perdit virtutum vigorem. Proinde necesse est solitariis, ut si eis cujusque conscientia boni operis fuerit, occultent (0662C)illam, et cum omnia fecerint quae Deus praecipit, dicant: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Virtutes quoque si forte in se esse senserint, sileant et celent; Deus divulgabit opera eorum, et adducet ad medium, cum venerit Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5); tunc reddet singulis secundum opera sua.

CAPUT LXIX. Ut solitarii post retrusionem ad saecularem vitam minime redeant; et de perseverantia boni operis. Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, ut solitarii post retrusionem, causa elationis vel negotiationis, ad saeculum veluti praeda daemonum facti infeliciter redeant. Nam quam grave crimen solitarios (0662D)apostatare, hoc est, a priori proposito recedere, Dominus in Evangelio testatur: Nemo, ait, mittens manum suam in aratro, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Hinc Paulus apostolus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saeculi, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 5). Non enim liber est a laqueis diaboli, qui se negotiis mundi post retrusionem voluerit implicare. Talibus enim convenit illa beati Petri vera et multum timenda sententia: Melius enim illis fuerat viam vitae non agnoscere, quam post agnitam retrorsum reverti (II Petr. II, 21). Et iterum: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Ibid., v. 22). Si quis ergo suadente diabolo haec perficere tentaverit, (0663A)nisi inevitabilis necessitas eum compulerit, excommunicetur omnimodis ab episcopo suo, vel a caeteris praelatis, quousque ad prius propositum redeat, quod propter Deum primitus elegerat. Non enim quaeritur in solitariis initium boni operis, sed finis; quia de fine suo unusquisque judicabitur, non de vita praeterita, dicente Domino per Prophetam: Qualem te invenero, talem te judicabo (Ezech. VII, 3). Sunt enim, quod pejus est, qui bene incipiunt, sed male finiunt conversationem, ut Judas, qui bene coepit, sed male finivit: et Paulus male coepit, sed bene finivit. Coepisse enim multorum est, sed culmen perfectum attigisse rarorum est. Ideo non insipientibus praemium promittitur, sed perseverantibus datur, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus (0663B)erit (Matth. X, XXII et XXIV, 13). Si autem solitarius aliquis ideo securum se putat de solitaria vita aliquando posse discedere, quod in ipso proposito bene cucurrerit, quod ibi multum laboraverit, hic talis agit ac si aliquis oneratam mercibus navim a portu solvat, et tempestati tradat, et ad scopulos et saxa detorqueat. Hic talis videat quam incerti et quam (0664A)lubrici sunt exitus vitae hominum, sicut per Salomonem dicitur: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit; sed omnia in futuro reservantur incerta (Eccli. IX, 1). Ideoque nemo de praeteritis sit securus, quia quamvis solitariorum conversatio probabilis sit, incertum tamen est hominibus quo sint fine destinati. Tunc enim felix et beata eorum inchoatio, et tunc placet Deo eorum conversatio, dum absque ullo erroris titubationisve naufragio ad optatum finem perfectionemque prospero cursu perveniunt. Quapropter studeant solitarii hanc Regulam breviter de sanctarum floribus Scripturarum collectam, et sanctorum Patrum exemplis hinc inde munitam, sedula meditatione perlegere, et per singula verba discutere, ac memoriae commendare, et divina auxiliante (0664B)gratia, juxta vires adimplere, quatenus ad eamdem gloriam valeant pervenire quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); ipso opitulante qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Explicit Regula Solitariorum.

(no appara