[go: nahoru, domu]

Jump to content

Ousainou Darboe

E Vicipaedia
Redactio 03:48, 29 Augusti 2018 a conlatore AndrewNJ (disputatio | conlationes) facta (Corrige nomen)
Wikidata Ousainou Darboe
Res apud Vicidata repertae:
Ousainou Darboe: imago
Ousainou Darboe: imago
Nativitas: 8 Augusti 1948; Dobo
Patria: Gambia

Ousainou Darboe (die 8 Augusti 1948[1] in oppido Dobo natus) est politicus Gambiae.

E populo Mandinka ortus, Ousainou Darboe filius est Numukunda Darboe olim apud parlamentum Gambiense legati. Alumnus est universitatum Lacupolitanae in Nigeria et Ottaviensis in Canada. Causidicus operam dedit, usque ad annum 1980 pro regimine Gambiensi, deinde privatim iura humana suadens atque pro societatibus publicis causas varias sustinens. Factionem unitam democraticam anno 1996 condidit et conducebat, quater se in comitiis ad officium praesidis proponens contra Yahya Jammeh, malo semper successu. Anno 2016 ante comitia habita incarceratus est. Adama Barrow ergo subito candidatus, victor reportatus, aemulum Ousainou Darboe liberavit et ad munus ministri rerum externarum convocavit. Die 29 Iunii 2018 praesidem vicarium promovit.

Notae

  1. Ita aliae Vicipaediae, sed verificare oportet

Nexus externi

Ministri rerum externarum Gambiani