Esse est percipi
Esse est percipi est sententia praeclara a Georgio Berkeleio philosopho Hibernio dicta, saepe numero perperam intellecta et idcirco non numquam ludificatui habita. Exemplum bruti praecipitisque intellectus huius sententiae hoc est: "Quid? Si nunc e mensa scriptoria surgam et in culinam eam plus cafeae mihi adlaturus, nonne mensa forulique ac — horribile dictu! — manuscriptum, cui operam do scribendo, ut primum ea non adspexi, evanescant?" Quae opinio suspiciosa nullo pacto cogitationem Berkeleii significare videtur.
Itaque veram cogitationem Berkeleii hic proferre convenit.
De empirismo Berkeleii
[recensere | fontem recensere]Berkeleius, sicut ante eum Ioannes Lockius, empiricus fuit, quippe qui experientiam putaret plurimum cognitionis adferre. Quae opinio, quae ad Aristotelem referri potest, contraria est opinioni rationalistarum, qui omnem cognitionem per solam rationem et cogitationem adquiri posse putant. Berkeleius et Lockius, quibus quamvis communes erant opiniones, ad conclusiones perquam diversas pervenerunt. Nam empirismus Lockianus patitur esse mundum ab organis sensus independentem. Praeterea Lockius Cartesium secutus homines ex duabus substantiis distinctis constitutos esse putavit, nempe ex mente et ex corpore. Berkeleius autem unam tantum substantiam, scilicet mentem, in mundo esse putavit. Quae opinio idealismus immaterialis sive idealismus subiectivus dicitur.
Exemplum initio datum prae se fert Berkeleium docuisse, mensam scriptoriam solum dum percipitur esse. Sed Berkeleius mensam esse dubitari non docuit, nec ipse dubitavisset mensam illam in studiolo esse. Nam quisquis studiolum intret, mensam percipere possit. Praeterea (dicit Berkeleius) quamvis a nullo homine percipiatur, tamen continuo a Deo percipitur. Quae opinio Berkeleii Latine esse est percipi (et interdum esse est aut percipi aut percipere) exprimi solet. Non negat esse mundum externum, nec eum ullo modo ab eo quod percipimus differre dicit. Sed cum cognitionem per experientiam habeamus, nusquam nisi ad perceptiones adire possumus. Et quia haec perceptiones simpliciter ideae (vel "repraesentationes mentales") sunt, non est, cur aliquid aliud quam ideas earumque perceptores esse credamus.
De substantia materiali
[recensere | fontem recensere]Dum percipio, nihil nisi sensus proprios percipio. Itaque sensibilia (sive ea quae sensibus excipere possum) extra mentem non sunt. Hic Berkeleius a Lockio differt. Nam Lockius putavit opus esse substantia materiali, quae qualitates rerum sustentet ut sustentaculum vestes sustinet. Ut de qualitatibus loqui possimus, oportet esse aliquid, quod eas habeat qualitates.
Substantia materialis Berkeleio non placet, putat enim notionem primariae substantiae materialis supervacaneam esse, et eam, quae nos in errorem inducat. Nonne magna qualitas mundi sensibilis dimensio est? Sed Berkeleius 'substantiae' dimensionem esse negat: piro singulari non subesse 'piritatem', nec qualitatibus singulis piri subesse 'substantiam', quae has sustentet qualitates. Berkeleius solum substantiam materialem in quaestionem vocat et "Ostendite mihi substantiam materialem" hortatur. Sed quamvis solam 'substantiam' adprehendere temptemus, nihil nisi rem (vel ideam) in qua apparet adprehendere possumus.
Cogitatio Berkeleii nullum praebet exitum e regno mentis. Ideae non sunt rerum, supellectilium, entium ideae (ut voluit Lockius), apud Berkeleium autem res, supellectiles, entia sunt ideae. Quamquam cogitatione Berkeleiana adducimur, ut nos inter ideas vivere credamus — id est, ad ideam sedentes ideas edimus et bibimus, etc.
Substantia materialis idea abstracta est, nam 'materiam' per se percipere nequimus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dicker, Georges (2011) Berkeley's Idealism. A Critical Examination., Cambridge University Press.
- Roberts, John (2007) A Metaphysics for the Mob: The Philosophy of George Berkeley. Oxford University Press.