[go: nahoru, domu]

Jump to content

Lixivium

E Vicipaedia
Redactio 02:49, 1 Ianuarii 2007 a conlatore Iustinus (disputatio | conlationes) facta (parentheses)
Lixivii, aut potius Sodii Hydroxidi puri chrystalli

Lixīvĭum[1] seu lixivia (-ae, f.)[2], seu lixivum[3], seu lix (līcis m.)[4] est, generatim, nomen commune sive vulgare illius quod apud chemicos Natrii (sive Sodii) Hydroxidum. Lixivium est alkali causticum cum multis usibus in negotiis industrialibus. Antiquitus lixivium fiebat ex aqua cineribus distillata.

Usus

Sapo

Sapo domestica arte confectus

Sapo translaticius fit ex lixivio et sebo, tempore Romano praesertim a Gallis et Germanis.[5] Chemici nostrae aetatis similem reactionem inter alkali et adipem saponificationem generatim dicunt.

Usus alimentarii

Panis quadragesimalis
  • Nonnulla semina duriora facilius citiusve germinantur si, priusquam seruntur, in lixivio macerantur. Romani nonnumquam eo modo usi sunt prunis.[6]
  • Poma et holera nonnumquam lixivio ex chemica arte decoriantur.
  • Theobroma, saccharum ustum, avium carnes, potiones spumantes, lac glacialis, etc. omnia lixivio parantur.
  • Olivae saepe mollificendae lixivio macerantur.
  • Nonnulli pannes lixivio vel intinguntur vel pinguntur,[7] praesertim panes quadragesimales.
  • Scandinaviani (saepius vero proles eorum americani) ferculum parant ex alkali et pisce nomine Lutefisk, solet autem ex potassa potius quam lixivio vero fieri.
  • In Novo Orbe maizium nonnumquam lixivio maceratur ut fiat hominy. Puls Meridiana ex tali maizio fieri potest. Ante Europaeorum adventum, ita fere semper parabatur maizium, quo magis fieret salubre. Simile est nixtamal, nisi quod cum calce fiat.
  • Ova centennalia saepe lixivio conspissantur, sed magis translaticia est calx.

Usus domestici

Lixivum contra fusoria constipata adhibetur. Etiam in capillos crispiores, ut "relaxentur," nempe fiant rectiores, vel saltem minus implicati (sed hodie aliorum chemicorum frequentior est usus, ne cutis uratur). Secundum Plinium, Galli saponem ex lixivio usurpabant ad rutilandos capillos.[5]

Digestio cadaverum

Cadavera possunt lixivio digeri ut liquor caffeo similis fiant. Ita nonnumquam bestiarum corpora ab agricolis tollebantur, hominum ab interfectoribus homicidalibus.

Medicamenta illicita

Quoniam opus est lixivo ut domi fiat Methamphetaminum, medicamentum stupifactivum, nunc in multis regionibus Civitatum Foederatarum Sodii hydroxidi puri emptus vetitur.

  1. Palladii De Re Rustica 12.7.13 (sed nonnulla manuscripta habent lexivum -i n.), Cael. Aur. Tardae Passiones 2.3.70 .
  2. Collumellae De Re Rustica 12.16, 12.50.
  3. Palladii De Re Rustica 2.15.8. Col. 12.50.11
  4. Nonius Marcellus, 62.11
  5. 5.0 5.1 Cf. Plinii Maioris NH 28.51.191: prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis capillis. fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino, duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos maiore in usu viris quam feminis
  6. Palladii De Re Rustica 12.7.13: Pruna si ossibus serantur autumno, mense nouembri solo putri et subacto duobus palmis obruantur. Ossa eadem ponuntur et mense februario. Sed tunc prius lexiuo sunt maceranda per triduum, ut cito germinare cogantur.
  7. cfr. Eogium Petri Fortii Anachoritae, 10o circiter saeculo exaratum: "De pilis camelorum induebatur et tunica, utebatur pane duro Lexuio composito", Du Cange s.v. Lexuium.