[go: nahoru, domu]

Jump to content

Teucer

E Vicipaedia
Sagittarii Achaei statua quam iamdiu Teucri esse vulgo volunt.

Teucer vel Teucrus in mythologia Graeca est filius Telamonis Salaminiorum regis et Hesionae, Troiani regis Laomedontis filiae. Optimus sagittarius bello Troiano plerumque Aiacem, fratrem eodem patre natum, comitatur. Bello confecto quia fratre mortuo, solus redisset a patre regno expulsus Salaminem urbem in insula Cypro exsul condidisse narrabatur. Ita quinto saeculo a.C.n. Cyprorum rex Evagoras stemma genealogicum a Teucro repetebat[1]Persona tragoediarum quoque est (Aiax Sophocleus et Helena Euripidea).

Praecipui fontes antiqui

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Teucrum spectant.