Teucer
Appearance
Teucer vel Teucrus in mythologia Graeca est filius Telamonis Salaminiorum regis et Hesionae, Troiani regis Laomedontis filiae. Optimus sagittarius bello Troiano plerumque Aiacem, fratrem eodem patre natum, comitatur. Bello confecto, quia fratre mortuo solus redisset, a patre regno expulsus[1] Salaminem urbem in insula Cypro exsul condidisse narrabatur. Ita quinto saeculo a.C.n. Cypriorum rex Evagoras stemma genealogicum a Teucro repetebat[2]. Persona tragoediarum quoque est (Aiax Sophocleus et Helena Euripidea). Titulum deperditae Sophoclis fabulae praebuit in qua primas partes agebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Praecipui fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Aristoteles, Ars Rhetorica III.15.9 (1416b)
- Euripides, Helena 68-163
- Horatius, Carmina I.7.21-32.
- Ilias
- Isocrates, Euagoras 18
- Sophocles, Aiax et Philoctetes 1056-7
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Panos Christodoulou, "Les mythes fondateurs des royaumes chypriotes : le nostos de Teukros", Cahiers du Centre d’Études Chypriotes, 2014ː 191-215
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Teucrum spectant. |