[go: nahoru, domu]

Jump to content

Castra Solis Orientis

E Vicipaedia
Domus vetus apud Castra Solis Orientis, Red Hook in vico Novi Eboraci sita.

Castra Solis Orientis[1][2] est institutum internationale, quod exemplaria ductus in discipulis annos plerumque a quattuordecim ad sedecim natu inculcat, a Societate Fundata Ludovici Augusti Jonas, societate non lucrativa, quaque aestate exercitum.

Cuius ratio, septem hebdomada durans, in loco puerorum in Red Hook Novi Eboraci, et loco separato puellarum Clintoniae in vico eiusdem civitatis, circa 90 milia ad septentriones Urbis Novi Eboraci versus in Valli Fluminis Hudsoniani exercitur. Participes ex omne orbe terrarum veniunt, merito electi. Contra pretium institutionis, discipulis qui rem frequentent conceditur pecunia, quae quam, ut petiuntur, ei discipulis posterioribus donent.

Sunt organizationes alumnorum in permultis civitatibus, et plus quam quinque milia alumnorum, inter quos sunt subsecretarius generalis Consociationis Nationum; praeses Universitatis Harvardianae; victor Investigationis Ingenii Scientifici Intel; minister rerum externarum Coreae Meridianae; duo legati Israelis; subsecretarius civitatis in administratione Iacobi Carter; et Petrus Seeger, cantor carminum vulgarium.

Grex alumnorum Danicorum et aliorum Europaeorum Castra Solis Orientis pro puellis anno 1996 condiderunt. Ratio aestiva, a Societate Fundata Georgii E. Jonas et Societate Castrorum Solis Orientis Danica ordinata et sustenta, Stendis Regionis Iutiae Mediae Daniae situs est. Circa sexaginta participes quotannis trahit, discipuli ex plus quam triginta civitatibus.

Alumni notabiles

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Anglice Camp Rising Sun.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Castra Solis Orientis spectant.