Heraclius Garibašvili
Heraclius Tarieli f. Garibašvili vel litteris Georgicis ირაკლი ტარიელის ძე ღარიბაშვილი[1] (Tiphlis in urbe natus die 28 Iunii 1982) est politicus Georgiae et ab anno 2013 primus minister patriae.
Heraclius Garibašvili alumnus est universitatum Tiphlisensis et Parisiensis I: Lutetiae enim annis 2002-2004 degebat. Iuxta negotiatorem Bidzina Ivanišvili ab anno fere 2005 operam dedit. Factionis Somnii Georgiani, ab eodem anno 2009 conditae, mox sodalis factus est. Illa factione in comitiis anni 2012 victrice, Garibašvili minister rerum internarum creatus est, primo ministro Bidzina Ivanišvili ipso; cui in officium die 20 Novembris 2013 succedit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De patronymico vide e.g. humanrights.ge infra citatum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Heraclium Garibašvili spectant. |
- "Tamaz Tamazashvili’s Sister Sacked on Political Grounds" (24 Aprilis 2012) apud humanrights.ge
Šota Kviraia 1993 • Kakha Targamadze 1995 • Koba Narčemašvili 2001 • Georgius Baramidze 2003 • Heraclius Okruašvili 2004 • Ioannes Merabišvili 2004 • Bačana Akhalaia 2012 • Heraclius Garibašvili 2012 • Alexander Tčikaidze 2013 • Vakhtang Gomelauri 2015 • Georgius Mgebrišvili 2015 • Georgius Gakharia 2017 Capsae cognatae: Primi ministri Georgiae | |