[go: nahoru, domu]

Jump to content

Sorina-Luminița Plăcintă

E Vicipaedia
Wikidata Sorina-Luminița Plăcintă
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Februarii 1965; Focșani
Patria: Romania

Sorina-Luminița Plăcintă (nata nomine Sorina Ștefan die 6 Februarii 1965 in Focșani in circulo Vrancea) machinatrix atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Ter nupsit atque e primo matrimonio filium habet.

Plăcintă ad usque annum 1989 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem chemiae et texilis mechanicae studebat. Deinde in diversis societatibus atque fabricis textilium operam dedit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1997 ad factionem PD accessit et cum tota factione anno 2008 ad PD-L transiit. Anno 2008 - 2012 senator huius factionis erat. A die 14 Iulii usque ad 23 Decembris 2009 ministra iuventutis in consilio ministrorum Aemilii Boc erat. Mense Iulio 2012 ad factionem PNL transiit[1][2] neque autem iterum candidata senatricis fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]