[go: nahoru, domu]

Jump to content

Sidonia Hedwig Zäunemann

E Vicipaedia
Effigies Sidoniae Hedwigis Zäunemann in eius libro Poetische Rosen in Knospen publici iuris facta
cippus ante fanum protestanticum ad Plaue

Sidonia Hedwigis Zäunemann (1711 aut 1714–1740), etiam die Zäunemannin dicta, poetria Theodisca fuit.

Nata est Erfordiae in Thuringia die 15 Ianuarii anni 1711[1] vel 1714[2]. A teneris annis studere in deliciis habuit, et sola linguas Latinam et Francogallicam didicit. Prae omnibus opera poetica scribere maluit, incipiens ab epithalamiis et carminibus funeralibus, postea vero dominationem virorum in societate sui temporis scriptis impugnans[3]. Non solum hoc, sed et mores sui temporis, virginibus innuptis peregrinari prohibentes, contemnens, in vestimentis virilibus equitare solebat, immo hoc institutum in poemate suo defendebat: In solcher Tracht kann ich durch Blitz und Donner fröhlich reiten. [Sic vestita, laeta per tonitrua et fulgura equitabo.][4].

In vestibus fossoris metalla Ilmenaviae bis visitavit[4], quorum postea descriptionem in poemate suo dedit[5].

Anno 1738 ab Universitate Regia Georgia Augusta titulo poetae laureatae insignita est[6], secunda post Christinam Marianam von Ziegler mulier hoc honore ornata.

Anno 1740 in itinere equestri mortua est, ponte in Gera flumine corruente, et die 16 decembris in coemeterio oppidi Plaue in circulo Ilm solemniter sepulta[4].

In eius honorem brachiopodum devonicum Undispirifer sidoniae nominatum est[7].

  • Das Ilmenauische Bergwerk (1737)[5]
  • Poetische Rosen in Knospen (1738)[8]
  • Die von denen Faunen gepeitschten Laster (1739)[9]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sidoniam Hedwigam Zäunemann spectant.
  1. Katalog der deutschen Nationalbibliothek: Zäunemann, Sidonia Hedwig
  2. Lippert, W.: "Zäuneman, Sidonie Hedwig" - apud: Allgemeine Deutsche Biographie 44 (1898), p. 723-725
  3. Fem-bio. Biographien: Sidonia Hedwig Zäunemann.
  4. 4.0 4.1 4.2 von Gottschall, R. 1891. Eine Dichterin zu Pferde. Gartenlaube, 19: 591
  5. 5.0 5.1 Zäunemännin, S.H. 1737. Das Ilmenauische Bergwerk wie solches den 23ten und 30sten Jenner des 1737sten Jahres befahren, und bey Gelegenheit des gewöhnlichen Berg-Heftes mit poetischer Feder uf Bermännisch entworfen wurde. Erfurt, Gedruckt mit Carl Friedr. Jungnicols hinterl. Erbin Schriften. (Lege hic)
  6. Zedler, J.H. 1749. Großes vollständiges Universal-Lexicon aller Wissenschafften und Künste. Tomus 60, col. 1126 (lege hic).
  7. Halamski, A.T. & Baliński, A. 2023. Pre-Taghanic (Lower to lower Middle Givetian) brachiopods from Miłoszów in the Holy Cross Mountains (Poland). Annales Societatis Geologorum Poloniae, 93 (1): 3–102.
  8. Zäunemann, S.H. 1738. Poetische Rosen in Knospen. Nonne, Erfurt (lege hic).
  9. Zäunemann, S.H. 1739. Die von denen Faunen gepeitschte Laster. Henrich Ludwig Brönner, Franckfurt und Leipzig (lege hic).
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •