[go: nahoru, domu]

Jump to content

Aristaeus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Eurydice, ab Aristaeo persecuta, morsu serpentis interficitur, adstante Orpheo. Opus figlinum Urbinense anno fere 1531 a Francisco Xantho Avelli ornatum

Aristaeus in mythologia Graeca, filius Apollinis et Cyrenae, Autonoae maritus, Actaeonis pater, fuerit apiculturae caseique confectionis et olei productionis inventor; mortalis natus inter deos receptus sit. Aristaeus alatus anaglyptis et picturis Graecis archaicis depingitur.

Servius commentator Vergilianus Aristaeum "Apollinem pastoralem" ab Hesiodo nuncupatum refert.[1] Verba Graeca Hesiodea deperdita sunt, sed a Pindaro (qui fabulam Cyrenae refert in Pythia IX) Aristaeo epitheta varia attribuuntur, ... ἀθάνατον Ζῆνα καὶ ἁγνὸν Ἀπόλλων', ἀνδράσι χάρμα φίλοις ἄγχιστον, ὀπάονα μήλων, ἀγρέα καὶ νόμιον, τοῖς δ' Ἀρισταῖον καλεῖν: "immortalem Iovem et sanctum Apollinem, caris viris delicias proximas, sectatorem ovium, venatorem et pastorem, ab aliis Aristaeum nuncupatum."[2] Carmen Hesiodeum hic laudatum fuit Mulierum catalogus, fons fortasse Pythiae IX atque illius rerum gestarum scriptoris quem secutus Diodorus Siculus fabulas narrat de Aristaeo.[3] Is eadem agnomina refert a nymphis Aristaei nutricibus data, καλεῖν γὰρ αὐτὸν Νόμιον, Ἀρισταῖον, Ἀγρέα,[4] sed Apollonius Rhodius ab Haemoniis (i.e. Thessaliis).[5] Ab Hesiodo in Theogonia Ἀρισταῖος βαθυχαίτης scil. "crinibus longis" appellatur,[6] quae appellatio etiam Apollini attribuitur.[7]

Diodorus Aristaeum ait ab eisdem nutricibus constructionem alveorum, casei confectionem, culturam olivarum didicisse et mox hominibus docuisse;[4] qui ob hoc beneficium Aristaeum honoribus divinis (ἰσοθέοις τιμαῖς) obsecraverint.[8] Auctores multi Aristaeum usum mellis et apium culturam invenisse,[9] alii olei extractionem.[10] Nonnulli eum ambarum rerum inventorem fuisse referunt,[11] Diodorus autem solus confectionis casei.

Vergilius auctor est Aristaeum Eurydicam, Orphei mulierem, rapuisse, quae fugiens morsu serpentis mortua est; hac ratione Orpheus in inferos ad uxorem reducendam descendisse. Ovidius autem Eurydicae mortem descensumque Orphei narrat sine nomine Aristaei.[12]

Ad Boeotiam venisse dicitur ubi Autonoam in matrimonium duxerit.[13][14][6] Autonoë eo Actaeonem peperit,[15] quo a canibus suis necato Aristaeum ad insulam Ceum profectum esse;[16][17] deinde aut Arcadiam[2][18][1] aut Sardiniam,[19][17][1] sed postea in Thraciam ad mysteria Bacchi discenda. Ibi ab hominibus decedens inter deos acceptus est.[20]

Archaeologi dei Aristaei cultum in eisdem locis reperiunt, ubi auctores Graeci eum degisse narrant, sed et in aliis, et praesertim apud sanctuarium Orthiae Lacedaemoniae ubi consors huius deae habebatur.[21]

Fontes principales

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 1.2 Servius, Commentarius in Vergilii Georgica 1.14 = Hesiodus fr. 129 Rzach
  2. 2.0 2.1 Pindarus, Pythia IX 59-66
  3. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.81-82, fonte fortasse Timaeo
  4. 4.0 4.1 Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.81.2
  5. Apollonius Rhodius, Argonautica 2.506-507
  6. 6.0 6.1 De matrimonio: Hesiodus, Theogonia 977 in enumeratione filiorum Cadmi et Harmoniae
  7. Porphyrius, Vita Plotini 22 v. 10
  8. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.81.3
  9. Praesertim Vergilius, Georgica 4.315-558
  10. E.g. Nonnus, Dionysiaca 5.258-260
  11. Aristoteles, Constitutio Ceiorum 511 Rose; Apollonius Rhodius, Argonautica 4.1132-1133
  12. Vergilius, Georgica 4.453-459; cf. Ovidius, Metamorphoses lib. X-XI
  13. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.81
  14. Nonnus, Dionysiaca 5.212-286
  15. Nonnus, Dionysiaca 5.287-551
  16. Apollonius Rhodius, Argonautica 2.498-530
  17. 17.0 17.1 Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.82.1-5
  18. Vergilius, Georgica 4.283
  19. Pausanias, Graeciae descriptio 10.17.3
  20. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.82.6
  21. Carter pp. 382-383

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Robert Böker, "Aristaios (1)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der https://www.wikidata.org/wiki/Q110117 Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Jane Burr Carter, "The Masks of Ortheia" in American Journal of Archaeology vol. 91 (1987) pp. 355-383 JSTOR
  • Anna Collinge, "Aristaios, or his father-in-law?" in Antike Kunst vol. 31 (1988) pp. 9-20 JSTOR
  • Brian F. Cook, "Aristaios" in Metropolitan Museum of Art Bulletin n.s. vol. 21 (1962) pp. 31-36 JSTOR
  • Brian F. Cook, "Aristaios" in Lexicon iconographicum mythologiae classicae vol. 2 (1984) pp. 603-607
  • Paul Händel, "Vergils Aristaeus-Geschichte" in Rheinisches Museum vol. 105 (1962) pp. 66-91
  • Susan B. Matheson, "The Goddess Tyche" in Yale University Art Gallery Bulletin (1994) pp. 18-33 sp. pp. 28-29 JSTOR

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]